<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.275-3.654</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.275-3.654</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="275">atque anima est animae proporro totius ipsa.</l><l n="276">quod genus in nostris membris et corpore toto</l><l n="277">mixta latens animi vis est animaeque potestas,</l><l n="278">corporibus quia de parvis paucisque creatast,</l><l n="279">sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis</l><l n="280">corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa</l><l n="281">proporrost anima et dominatur corpore toto.</l><l n="282">consimili ratione necessest ventus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="283">et calor inter se vigeant commixta per artus</l><l n="284">atque aliis aliud subsit magis emineatque,</l><l n="285">ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,</l><l n="286">ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas</l><l n="287"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> interemant sensum diductaque solvant.</l><milestone unit="card" n="288"/><l n="288">est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira</l><l n="289">cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;</l><l n="290">est et frigida multa, comes formidinis, aura,</l><l n="291">quae ciet horrorem membris et concitat artus;</l><l n="292">est etiam quoque pacati status <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> ille,</l><l n="293">pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.</l><l n="294">sed calidi plus est illis quibus acria corda</l><l n="295">iracundaque mens facile effervescit in ira,</l><l n="296">quo genere in primis vis est violenta leonum,</l><l n="297">pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes</l><l n="298">nec capere irarum fluctus in pectore possunt.</l><l n="299">at ventosa magis cervorum frigida mens est</l><l n="300">et gelidas citius per viscera concitat auras,</l><l n="301">quae tremulum faciunt membris existere motum.</l><l n="302">at natura boum placido magis <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> vivit</l><l n="303">nec nimis irai fax umquam subdita percit</l><l n="304">fumida, suffundens caecae caliginis umbra,</l><l n="305">nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;</l><l n="306">interutrasque sitast cervos saevosque leones.</l><l n="307">sic hominum genus est: quamvis doctrina politos</l><l n="308">constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit</l><l n="309">naturae cuiusque animi vestigia prima.</l><l n="310">nec radicitus evelli mala posse putandumst,</l><l n="311">quin proclivius hic iras decurrat ad acris,</l><l n="312">ille metu citius paulo temptetur, at ille</l><l n="313">tertius accipiat quaedam clementius aequo.</l><l n="314">inque aliis rebus multis differre necessest</l><l n="315">naturas hominum varias moresque sequacis;</l><l n="316">quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas</l><l n="317">nec reperire figurarum tot nomina quot sunt</l><l n="318">principiis, unde haec oritur variantia rerum.</l><l n="319">illud in his rebus video firmare potesse,</l><l n="320">usque adeo naturarum vestigia linqui</l><l n="321">parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,</l><l n="322">ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.</l><l n="323">Haec igitur natura tenetur corpore ab omni</l><l n="324">ipsaque corporis est custos et causa salutis;</l><l n="325">nam communibus inter se radicibus haerent</l><l n="326">nec sine pernicie divelli posse videntur.</l><l n="327">quod genus e thuris glaebis evellere odorem</l><l n="328"> haud facile est, quin intereat natura quoque eius,</l><l n="329">sic animi atque animae naturam corpore toto</l><l n="330">extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.</l><l n="331">inplexis ita principiis ab origine prima</l><l n="332">inter se fiunt consorti praedita vita,</l><l n="333">nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur</l><l n="334">corporis atque animi seorsum sentire potestas,</l><l n="335">sed communibus inter eas conflatur utrimque</l><l n="336">motibus accensus nobis per viscera sensus.</l><l n="337">Praeterea corpus per se nec gignitur umquam</l><l n="338">nec crescit neque post mortem durare videtur.</l><l n="339">non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,</l><l n="340">qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,</l><l n="341">sed manet incolumis, non, inquam, sic animai</l><l n="342">discidium possunt artus perferre relicti,</l><l n="343">sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.</l><l n="344">ex ineunte aevo sic corporis atque animai</l><l n="345">mutua vitalis discunt contagia motus,</l><l n="346">maternis etiam membris alvoque reposta,</l><l n="347">discidium <del>ut</del> nequeat fieri sine peste maloque;</l><l n="348">ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,</l><l n="349">coniunctam quoque naturam consistere eorum.</l><milestone unit="card" n="350"/><l n="350">Quod super est, siquis corpus sentire refutat</l><l n="351">atque animam credit permixtam corpore toto</l><l n="352">suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,</l><l n="353">vel manifestas res contra verasque repugnat.</l><l n="354">quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,</l><l n="355">si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?</l><l n="356">'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'</l><l n="357">perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo</l><l n="358">multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.</l><l n="359">Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,</l><l n="360">sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,</l><l n="361">difficilest, contra cum sensus ducat eorum;</l><l n="362">sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,</l><l n="363">fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,</l><l n="364">lumina luminibus quia nobis praepediuntur.</l><l n="365">quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,</l><l n="366">ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.</l><l n="367">praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,</l><l n="368">iam magis exemptis oculis debere videtur</l><l n="369">cernere res animus sublatis postibus ipsis.</l><l n="370">Illud in his rebus nequaquam sumere possis,</l><l n="371">Democriti quod sancta viri sententia ponit,</l><l n="372">corporis atque animi primordia singula primis</l><l n="373">adposita alternis, variare ac nectere membra.</l><l n="374">nam cum multo sunt animae elementa minora</l><l n="375">quam quibus e corpus nobis et viscera constant,</l><l n="376">tum numero quoque concedunt et rara per artus</l><l n="377">dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,</l><l n="378">quantula prima queant nobis iniecta ciere</l><l n="379">corpora sensiferos motus in corpore, tanta</l><l n="380">intervalla tenere exordia prima animai.</l><milestone unit="card" n="381"/><l n="381">nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum</l><l n="382">corpore nec membris incussam sidere cretam,</l><l n="383"> nec nebulam noctu neque arani tenvia fila</l><l n="384">obvia sentimus, quando obretimur euntes,</l><l n="385">nec supera caput eiusdem cecidisse vietam</l><l n="386">vestem nec plumas avium papposque volantis,</l><l n="387">qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,</l><l n="388">nec repentis itum cuiusvis cumque animantis</l><l n="389">sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,</l><l n="390">corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.</l><l n="391">usque adeo prius est in nobis multa ciendum</l><l n="392">quam primordia sentiscant concussa animai,</l><l n="393">semina corporibus nostris inmixta per artus,</l><l n="394">et quam in his intervallis tuditantia possint</l><l n="395">concursare coire et dissultare vicissim.</l><l n="396">Et magis est animus vitai claustra <choice><reg>coercens</reg><orig>coërcens</orig></choice></l><l n="397">et dominantior ad vitam quam vis animai.</l><l n="398">nam sine mente animoque nequit residere per artus</l><l n="399">temporis exiguam partem pars ulla animai,</l><l n="400">sed comes insequitur facile et discedit in auras</l><l n="401">et gelidos artus in leti frigore linquit.</l><l n="402">at manet in vita cui mens animusque remansit,</l><l n="403">quamvis est circum caesis lacer undique membris;</l><l n="404">truncus adempta anima circum membrisque remota</l><l n="405">vivit et aetherias vitalis suscipit auras;</l><l n="406">si non omnimodis, at magna parte animai</l><l n="407">privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;</l><l n="408">ut, lacerato oculo circum si pupula mansit</l><l n="409">incolumis, stat cernundi vivata potestas,</l><l n="410">dum modo ne totum corrumpas luminis orbem</l><l n="411">et circum caedas aciem solamque relinquas;</l><l n="412">id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.</l><l n="413">at si tantula pars oculi media illa peresa est,</l><l n="414">occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,</l><l n="415">incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.</l><l n="416">hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.</l><milestone unit="card" n="417"/><l n="417">Nunc age, nativos animantibus et mortalis</l><l n="418">esse animos animasque levis ut noscere possis,</l><l n="419">conquisita diu dulcique reperta labore</l><l n="420">digna tua pergam disponere carmina vita.</l><l n="421">tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum</l><l n="422">atque animam verbi causa cum dicere pergam,</l><l n="423">mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,</l><l n="424">qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.</l><l n="425">Principio quoniam tenuem constare minutis</l><l n="426">corporibus docui multoque minoribus esse</l><l n="427">principiis factam quam liquidus umor aquai</l><l n="428">aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate</l><l n="429">praestat et a tenui causa magis icta movetur,</l><l n="430">quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;</l><l n="431">quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte</l><l n="432">exhalare vaporem altaria ferreque fumum;</l><l n="433">nam procul haec dubio nobis simulacra <choice><reg>gerunturae</reg><orig>gerunturæ</orig></choice></l><l n="434">nunc igitur quoniam quassatis undique vasis</l><l n="435">diffluere umorem et laticem discedere cernis,</l><l n="436">et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,</l><l n="437">crede animam quoque diffundi multoque perire</l><l n="438"> ocius et citius dissolvi in corpora prima,</l><l n="439">cum semel ex hominis membris ablata recessit;</l><l n="440">quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,</l><l n="441">cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re</l><l n="442">ac rarefactum detracto sanguine venis,</l><l n="443"><choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> qui credas posse hanc cohiberier ullo,</l><l n="444">corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?</l><milestone unit="card" n="445"/><l n="445">Praeterea gigni pariter cum corpore et una</l><l n="446">crescere sentimus pariterque senescere mentem.</l><l n="447">nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur</l><l n="448">corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.</l><l n="449">inde ubi robustis adolevit viribus aetas,</l><l n="450">consilium quoque maius et auctior est animi vis.</l><l n="451">post ubi iam validis quassatum est viribus aevi</l><l n="452">corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,</l><l n="453">claudicat ingenium, delirat lingua <del>labat</del> mens,</l><l n="454">omnia deficiunt atque uno tempore desunt.</l><l n="455">ergo dissolui quoque convenit omnem animai</l><l n="456">naturam, ceu fumus, in altas <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="457">quando quidem gigni pariter pariterque videmus</l><l n="458">crescere et, <del>ut</del> docui, simul aevo fessa fatisci.</l><l n="459">Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum</l><l n="460">suscipere inmanis morbos durumque dolorem,</l><l n="461">sic animum curas acris luctumque metumque;</l><l n="462">quare participem leti quoque convenit esse.</l><l n="463">quin etiam morbis in corporis avius errat</l><l n="464">saepe animus; dementit enim deliraque fatur,</l><l n="465">inter dumque gravi lethargo fertur in altum</l><l n="466">aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;</l><l n="467">unde neque exaudit voces nec noscere voltus</l><l n="468">illorum potis est, ad vitam qui revocantes</l><l n="469">circum stant lacrimis rorantes ora genasque.</l><l n="470">quare animum quoque dissolui fateare necessest,</l><l n="471">quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;</l><l n="472">nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,</l><l n="473">multorum exitio perdocti quod sumus ante.</l><l n="474"><del>et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum</del></l><l n="475"><del>et pariter mentem sanari corpus inani</del></l><l n="476">denique cor, hominem cum vini vis penetravit</l><l n="477">acris et in venas discessit diditus ardor,</l><l n="478">consequitur gravitas membrorum, praepediuntur</l><l n="479">crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,</l><l n="480">nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,</l><l n="481">et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,</l><l n="482">cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini</l><l n="483">conturbare animam consuevit corpore in ipso?</l><l n="484">at quae cumque queunt conturbari inque pediri,</l><l n="485">significant, paulo si durior insinuarit</l><l n="486">causa, fore ut pereant aevo privata futuro.</l><milestone unit="card" n="487"/><l n="487">Quin etiam subito vi morbi saepe coactus</l><l n="488">ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,</l><l n="489">concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,</l><l n="490">desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat</l><l n="491">inconstanter, et in iactando membra fatigat,</l><l n="492">ni mirum quia vis morbi distracta per artus</l><l n="493"> turbat agens animam, spumans <del>ut</del> in aequore salso</l><l n="494">ventorum validis fervescunt viribus undae.</l><l n="495">exprimitur porro gemitus, quia membra dolore</l><l n="496">adficiuntur et omnino quod semina vocis</l><l n="497">eliciuntur et ore foras glomerata feruntur</l><l n="498">qua quasi consuerunt et sunt munita viai.</l><l n="499">desipientia fit, quia vis animi atque animai</l><l n="500">conturbatur et, ut docui, divisa seorsum</l><l n="501">disiectatur eodem illo distracta veneno.</l><l n="502">inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque</l><l n="503">in latebras acer corrupti corporis umor,</l><l n="504">tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis</l><l n="505">paulatim redit in sensus animamque receptat.</l><l n="506">haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso</l><l n="507">iactentur miserisque modis distracta laborent,</l><l n="508">cur eadem credis sine corpore in <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> aperto</l><l n="509">cum validis ventis aetatem degere posse?</l><l n="510">Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum</l><l n="511">cernimus et flecti medicina posse videmus,</l><l n="512">id quoque praesagit mortalem vivere mentem.</l><l n="513">addere enim partis aut ordine traiecere aecumst</l><l n="514">aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,</l><l n="515">commutare animum qui cumque adoritur et infit</l><l n="516">aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.</l><l n="517">at neque transferri sibi partis nec tribui vult</l><l n="518">inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;</l><l n="519">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="520">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="521">ergo animus sive aegrescit, mortalia signa</l><l n="522">mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.</l><l n="523">usque adeo falsae rationi vera videtur</l><l n="524">res occurrere et effugium praecludere eunti</l><l n="525">ancipitique refutatu convincere falsum.</l><l n="526">Denique saepe hominem paulatim cernimus ire</l><l n="527">et membratim vitalem deperdere sensum;</l><l n="528">in pedibus primum digitos livescere et unguis,</l><l n="529">inde pedes et crura mori, post inde per artus</l><l n="530">ire alios tractim gelidi vestigia leti.</l><l n="531">scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno</l><l n="532">tempore sincera existit, mortalis habendast.</l><l n="533">quod si forte putas ipsam se posse per artus</l><l n="534">introsum trahere et partis conducere in unum</l><l n="535">atque ideo cunctis sensum diducere membris,</l><l n="536">at locus ille tamen, quo copia tanta animai</l><l n="537">cogitur, in sensu debet maiore videri;</l><l n="538">qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus <del>ante</del>,</l><l n="539">dilaniata foras dispargitur, interit ergo.</l><l n="540">quin etiam si iam libeat concedere falsum</l><l n="541">et dare posse animam glomerari in corpore eorum,</l><l n="542">lumina qui lincunt moribundi particulatim,</l><l n="543">mortalem tamen esse animam fateare necesse</l><l n="544">nec refert utrum pereat dispersa per auras</l><l n="545">an contracta suis e partibus obbrutescat,</l><l n="546">quando hominem totum magis ac magis undique sensus</l><l n="547">deficit et vitae minus et minus undique restat.</l><milestone unit="card" n="548"/><l n="548"> Et quoniam mens est hominis pars una locoque</l><l n="549">fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt</l><l n="550">atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,</l><l n="551">et vel uti manus atque oculus naresve seorsum</l><l n="552">secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,</l><l n="553">sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,</l><l n="554">sic animus per se non quit sine corpore et ipso</l><l n="555">esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,</l><l n="556">sive aliud quid vis potius coniunctius ei</l><l n="557">fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.</l><l n="558">Denique corporis atque animi vivata potestas</l><l n="559">inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;</l><l n="560">nec sine corpore enim vitalis edere motus</l><l n="561">sola potest animi per se natura nec autem</l><l n="562">cassum anima corpus durare et sensibus uti.</l><l n="563">scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam</l><l n="564">dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,</l><l n="565">sic anima atque animus per se nil posse videtur.</l><l n="566">ni mirum quia <del>per</del> venas et viscera mixtim,</l><l n="567">per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni</l><l n="568">nec magnis intervallis primordia possunt</l><l n="569">libera dissultare, ideo conclusa moventur</l><l n="570">sensiferos motus, quos extra corpus in auras</l><l n="571"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> haut possunt post mortem eiecta moveri</l><l n="572">propterea quia non simili ratione tenentur;</l><l n="573">corpus enim atque animans erit <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, si cohibere</l><l n="574">sese anima atque in eos poterit concludere motus,</l><l n="575">quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.</l><l n="576">quare etiam atque etiam resoluto corporis omni</l><l n="577">tegmine et eiectis extra vitalibus auris</l><l n="578">dissolui sensus animi fateare necessest</l><l n="579">atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.</l><l n="580">Denique cum corpus nequeat perferre animai</l><l n="581">discidium, quin in taetro tabescat odore,</l><l n="582">quid dubitas quin ex imo penitusque coorta</l><l n="583">emanarit uti fumus diffusa animae vis,</l><l n="584">atque ideo tanta mutatum putre ruina</l><l n="585">conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt</l><l n="586">fundamenta foras manant animaeque per artus</l><l n="587">perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,</l><l n="588">atque foramina? multimodis ut noscere possis</l><l n="589">dispertitam animae naturam exisse per artus</l><l n="590">et prius esse sibi distractam corpore in ipso,</l><l n="591">quam prolapsa foras enaret in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras.</l><milestone unit="card" n="592"/><l n="592">Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,</l><l n="593">saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur</l><l n="594">ire anima ac toto solui de corpore <del>tota</del></l><l n="595">et quasi supremo languescere tempore voltus</l><l n="596">molliaque exsangui cadere omnia <del>corpore</del> membra.</l><l n="597">quod genus est, animo male factum cum perhibetur</l><l n="598">aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes</l><l n="599">extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;</l><l n="600">conquassatur enim tum mens animaeque potestas</l><l n="601">omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,</l><l n="602">ut gravior paulo possit dissolvere causa.</l><l n="603"> Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus</l><l n="604">inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,</l><l n="605">non modo non omnem possit durare per aevom,</l><l n="606">sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?</l><l n="607">nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur</l><l n="608">ire foras animam incolumem de corpore toto,</l><l n="609">nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,</l><l n="610">verum deficere in certa regione locatam;</l><l n="611">ut sensus alios in parti quemque sua scit</l><l n="612">dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,</l><l n="613">non tam se moriens dissolvi conquereretur,</l><l n="614">sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.</l><l n="615">Denique cur animi numquam mens consiliumque</l><l n="616">gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis</l><l n="617">sedibus et certis regionibus omnibus haeret,</l><l n="618">si non certa loca ad nascendum reddita cuique</l><l n="619">sunt, et ubi quicquid possit durare creatum</l><l n="620">atque ita multimodis partitis artubus esse,</l><l n="621">membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?</l><l n="622">usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari</l><l n="623">fluminibus solitast neque in igni gignier algor.</l><milestone unit="card" n="624"/><l n="624">Praeterea si inmortalis natura animaist</l><l n="625">et sentire potest secreta a corpore nostro,</l><l n="626">quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.</l><l n="627">nec ratione alia nosmet proponere nobis</l><l n="628">possumus infernas animas Acherunte vagare.</l><l n="629">pictores itaque et scriptorum saecla priora</l><l n="630">sic animas intro duxerunt sensibus auctas.</l><l n="631">at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa</l><l n="632">esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;</l><l n="633">haud igitur per se possunt sentire neque esse.</l><l n="634">Et quoniam toto sentimus corpore inesse</l><l n="635">vitalem sensum et totum esse animale videmus,</l><l n="636">si subito medium celeri praeciderit ictu</l><l n="637">vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,</l><l n="638">dispertita procul dubio quoque vis animai</l><l n="639">et discissa simul cum corpore dissicietur.</l><l n="640">at quod scinditur et partis discedit in ullas,</l><l n="641">scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.</l><l n="642">falciferos memorant currus abscidere membra</l><l n="643">saepe ita de subito permixta caede calentis,</l><l n="644">ut tremere in terra videatur ab artubus id quod</l><l n="645">decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis</l><l n="646">mobilitate mali non quit sentire dolorem;</l><l n="647">et simul in pugnae studio quod dedita mens est,</l><l n="648">corpore relicuo pugnam caedesque petessit,</l><l n="649">nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe</l><l n="650">inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,</l><l n="651">nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.</l><l n="652">inde alius conatur adempto surgere crure,</l><l n="653">cum digitos agitat propter moribundus humi pes.</l><l n="654">et caput abscisum calido viventeque trunco</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>