<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.180-3.234</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.180-3.234</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="180">perquam corporibus factum constare. id ita esse</l><l n="181">hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.</l><milestone unit="card" n="182"/><l n="182"> Nil adeo fieri celeri ratione videtur,</l><l n="183">quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;</l><l n="184">ocius ergo animus quam res se perciet ulla,</l><l n="185">ante oculos quorum in promptu natura videtur.</l><l n="186">at quod mobile tanto operest, constare rutundis</l><l n="187">perquam seminibus debet perquamque minutis,</l><l n="188">momine uti parvo possint inpulsa moveri.</l><l n="189">namque movetur aqua et tantillo momine flutat,</l><l n="190">quippe volubilibus parvisque creata figuris.</l><l n="191">at contra mellis constantior est natura</l><l n="192">et pigri latices magis et cunctantior actus:</l><l n="193">haeret enim inter se magis omnis materiai</l><l n="194">copia, ni mirum quia non tam levibus extat</l><l n="195">corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.</l><l n="196">namque papaveris aura potest suspensa levisque</l><l n="197">cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,</l><l n="198">at contra lapidum coniectum spicarumque</l><l n="199">noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam</l><l n="200">et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;</l><l n="201">at contra quae cumque magis cum pondere magno</l><l n="202">asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.</l><l n="203">nunc igitur quoniamst animi natura reperta</l><l n="204">mobilis egregie, perquam constare necessest</l><l n="205">corporibus parvis et levibus atque rutundis.</l><l n="206">quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus</l><l n="207">utilis invenietur et opportuna cluebit.</l><l n="208">Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,</l><l n="209">quam tenui constet textura quamque loco se</l><l n="210">contineat parvo, si possit conglomerari,</l><l n="211">quod simul atque hominem leti secura quies est</l><l n="212">indepta atque animi natura animaeque recessit,</l><l n="213">nil ibi libatum de toto corpore cernas</l><l n="214">ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,</l><l n="215">vitalem praeter sensum calidumque vaporem.</l><l n="216">ergo animam totam perparvis esse necessest</l><l n="217">seminibus nexam per venas viscera nervos,</l><l n="218"> qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,</l><l n="219">extima membrorum circumcaesura tamen se</l><l n="220">incolumem praestat nec defit ponderis hilum.</l><l n="221">quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum</l><l n="222">spiritus unguenti suavis diffugit in auras</l><l n="223">aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;</l><l n="224">nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur</l><l n="225">propterea neque detractum de pondere quicquam,</l><l n="226">ni mirum quia multa minutaque semina sucos</l><l n="227">efficiunt et odorem in toto corpore rerum.</l><milestone unit="card" n="228"/><l n="228">quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque</l><l n="229">scire licet perquam pauxillis esse creatam</l><l n="230">seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.</l><l n="231">Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.</l><l n="232">tenvis enim quaedam moribundos deserit aura</l><l n="233">mixta vapore, vapor porro trahit <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> secum;</l><l n="234">nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>