<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.169-3.322</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.169-3.322</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="169">consentire animum nobis in corpore cernis.</l><l n="170">si minus offendit vitam vis horrida teli</l><l n="171">ossibus ac nervis disclusis intus adacta,</l><l n="172">at tamen insequitur languor terraeque petitus</l><l n="173">suavis et in terra mentis qui gignitur aestus</l><l n="174">inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.</l><l n="175">ergo corpoream naturam animi esse necessest,</l><l n="176">corporeis quoniam telis ictuque laborat.</l><l n="177">Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde</l><l n="178">constiterit pergam rationem reddere dictis.</l><l n="179">principio esse aio persuptilem atque minutis</l><l n="180">perquam corporibus factum constare. id ita esse</l><l n="181">hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.</l><milestone unit="card" n="182"/><l n="182"> Nil adeo fieri celeri ratione videtur,</l><l n="183">quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;</l><l n="184">ocius ergo animus quam res se perciet ulla,</l><l n="185">ante oculos quorum in promptu natura videtur.</l><l n="186">at quod mobile tanto operest, constare rutundis</l><l n="187">perquam seminibus debet perquamque minutis,</l><l n="188">momine uti parvo possint inpulsa moveri.</l><l n="189">namque movetur aqua et tantillo momine flutat,</l><l n="190">quippe volubilibus parvisque creata figuris.</l><l n="191">at contra mellis constantior est natura</l><l n="192">et pigri latices magis et cunctantior actus:</l><l n="193">haeret enim inter se magis omnis materiai</l><l n="194">copia, ni mirum quia non tam levibus extat</l><l n="195">corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.</l><l n="196">namque papaveris aura potest suspensa levisque</l><l n="197">cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,</l><l n="198">at contra lapidum coniectum spicarumque</l><l n="199">noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam</l><l n="200">et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;</l><l n="201">at contra quae cumque magis cum pondere magno</l><l n="202">asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.</l><l n="203">nunc igitur quoniamst animi natura reperta</l><l n="204">mobilis egregie, perquam constare necessest</l><l n="205">corporibus parvis et levibus atque rutundis.</l><l n="206">quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus</l><l n="207">utilis invenietur et opportuna cluebit.</l><l n="208">Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,</l><l n="209">quam tenui constet textura quamque loco se</l><l n="210">contineat parvo, si possit conglomerari,</l><l n="211">quod simul atque hominem leti secura quies est</l><l n="212">indepta atque animi natura animaeque recessit,</l><l n="213">nil ibi libatum de toto corpore cernas</l><l n="214">ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,</l><l n="215">vitalem praeter sensum calidumque vaporem.</l><l n="216">ergo animam totam perparvis esse necessest</l><l n="217">seminibus nexam per venas viscera nervos,</l><l n="218"> qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,</l><l n="219">extima membrorum circumcaesura tamen se</l><l n="220">incolumem praestat nec defit ponderis hilum.</l><l n="221">quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum</l><l n="222">spiritus unguenti suavis diffugit in auras</l><l n="223">aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;</l><l n="224">nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur</l><l n="225">propterea neque detractum de pondere quicquam,</l><l n="226">ni mirum quia multa minutaque semina sucos</l><l n="227">efficiunt et odorem in toto corpore rerum.</l><milestone unit="card" n="228"/><l n="228">quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque</l><l n="229">scire licet perquam pauxillis esse creatam</l><l n="230">seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.</l><l n="231">Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.</l><l n="232">tenvis enim quaedam moribundos deserit aura</l><l n="233">mixta vapore, vapor porro trahit <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> secum;</l><l n="234">nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>;</l><l n="235">rara quod eius enim constat natura, necessest</l><l n="236"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> inter eum primordia multa moveri.</l><l n="237">iam triplex animi est igitur natura reperta;</l><l n="238">nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,</l><l n="239">nil horum quoniam recipit mens posse creare</l><l n="240">sensiferos motus, quae denique mente volutat.</l><l n="241">quarta quoque his igitur quaedam natura necessest</l><l n="242">adtribuatur; east omnino nominis expers;</l><l n="243">qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat</l><l n="244">nec magis e parvis et levibus ex elementis;</l><l n="245">sensiferos motus quae didit prima per artus.</l><l n="246">prima cietur enim, parvis perfecta figuris,</l><l n="247">inde calor motus et venti caeca potestas</l><l n="248">accipit, inde <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, inde omnia mobilitantur:</l><l n="249">concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt</l><l n="250">omnia, postremis datur ossibus atque medullis</l><l n="251">sive voluptas est sive est contrarius ardor.</l><l n="252">nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre</l><l n="253">permanare malum, quin omnia perturbentur</l><l n="254">usque adeo <del>ut</del> vitae desit locus atque animai</l><l n="255">diffugiant partes per caulas corporis omnis.</l><l n="256">sed plerumque fit in summo quasi corpore finis</l><l n="257">motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.</l><l n="258">Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque</l><l n="259">compta modis vigeant rationem reddere aventem</l><l n="260">abstrahit invitum patrii sermonis egestas;</l><l n="261">sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.</l><milestone unit="card" n="262"/><l n="262">inter enim cursant primordia principiorum</l><l n="263">motibus inter se, nihil ut secernier unum</l><l n="264">possit nec spatio fieri divisa potestas,</l><l n="265">sed quasi multae vis unius corporis extant.</l><l n="266">quod genus in quovis animantum viscere volgo</l><l n="267">est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his</l><l n="268">omnibus est unum perfectum corporis augmen,</l><l n="269">sic calor atque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice> et venti caeca potestas</l><l n="270">mixta creant unam naturam et mobilis illa</l><l n="271">vis, initum motus ab se quae dividit ollis,</l><l n="272">sensifer unde oritur primum per viscera motus.</l><l n="273"> nam penitus prorsum latet haec natura subestque</l><l n="274">nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro</l><l n="275">atque anima est animae proporro totius ipsa.</l><l n="276">quod genus in nostris membris et corpore toto</l><l n="277">mixta latens animi vis est animaeque potestas,</l><l n="278">corporibus quia de parvis paucisque creatast,</l><l n="279">sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis</l><l n="280">corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa</l><l n="281">proporrost anima et dominatur corpore toto.</l><l n="282">consimili ratione necessest ventus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="283">et calor inter se vigeant commixta per artus</l><l n="284">atque aliis aliud subsit magis emineatque,</l><l n="285">ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,</l><l n="286">ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas</l><l n="287"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> interemant sensum diductaque solvant.</l><milestone unit="card" n="288"/><l n="288">est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira</l><l n="289">cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;</l><l n="290">est et frigida multa, comes formidinis, aura,</l><l n="291">quae ciet horrorem membris et concitat artus;</l><l n="292">est etiam quoque pacati status <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> ille,</l><l n="293">pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.</l><l n="294">sed calidi plus est illis quibus acria corda</l><l n="295">iracundaque mens facile effervescit in ira,</l><l n="296">quo genere in primis vis est violenta leonum,</l><l n="297">pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes</l><l n="298">nec capere irarum fluctus in pectore possunt.</l><l n="299">at ventosa magis cervorum frigida mens est</l><l n="300">et gelidas citius per viscera concitat auras,</l><l n="301">quae tremulum faciunt membris existere motum.</l><l n="302">at natura boum placido magis <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> vivit</l><l n="303">nec nimis irai fax umquam subdita percit</l><l n="304">fumida, suffundens caecae caliginis umbra,</l><l n="305">nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;</l><l n="306">interutrasque sitast cervos saevosque leones.</l><l n="307">sic hominum genus est: quamvis doctrina politos</l><l n="308">constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit</l><l n="309">naturae cuiusque animi vestigia prima.</l><l n="310">nec radicitus evelli mala posse putandumst,</l><l n="311">quin proclivius hic iras decurrat ad acris,</l><l n="312">ille metu citius paulo temptetur, at ille</l><l n="313">tertius accipiat quaedam clementius aequo.</l><l n="314">inque aliis rebus multis differre necessest</l><l n="315">naturas hominum varias moresque sequacis;</l><l n="316">quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas</l><l n="317">nec reperire figurarum tot nomina quot sunt</l><l n="318">principiis, unde haec oritur variantia rerum.</l><l n="319">illud in his rebus video firmare potesse,</l><l n="320">usque adeo naturarum vestigia linqui</l><l n="321">parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,</l><l n="322">ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>