<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.156-3.1046</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.156-3.1046</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="156">caligare oculos, sonere auris, succidere artus,</l><l n="157">denique concidere ex animi terrore videmus</l><l n="158">saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit</l><l n="159">esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi <del>vi</del></l><l n="160">percussa est, exim corpus propellit et icit.</l><l n="161">Haec eadem ratio naturam animi atque animai</l><l n="162">corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,</l><l n="163"> corripere ex somno corpus mutareque vultum</l><l n="164">atque hominem totum regere ac versare videtur,</l><l n="165">quorum nil fieri sine tactu posse videmus</l><l n="166">nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst</l><l n="167">corporea natura animum constare animamque?</l><l n="168">praeterea pariter fungi cum corpore et una</l><l n="169">consentire animum nobis in corpore cernis.</l><l n="170">si minus offendit vitam vis horrida teli</l><l n="171">ossibus ac nervis disclusis intus adacta,</l><l n="172">at tamen insequitur languor terraeque petitus</l><l n="173">suavis et in terra mentis qui gignitur aestus</l><l n="174">inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.</l><l n="175">ergo corpoream naturam animi esse necessest,</l><l n="176">corporeis quoniam telis ictuque laborat.</l><l n="177">Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde</l><l n="178">constiterit pergam rationem reddere dictis.</l><l n="179">principio esse aio persuptilem atque minutis</l><l n="180">perquam corporibus factum constare. id ita esse</l><l n="181">hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.</l><milestone unit="card" n="182"/><l n="182"> Nil adeo fieri celeri ratione videtur,</l><l n="183">quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;</l><l n="184">ocius ergo animus quam res se perciet ulla,</l><l n="185">ante oculos quorum in promptu natura videtur.</l><l n="186">at quod mobile tanto operest, constare rutundis</l><l n="187">perquam seminibus debet perquamque minutis,</l><l n="188">momine uti parvo possint inpulsa moveri.</l><l n="189">namque movetur aqua et tantillo momine flutat,</l><l n="190">quippe volubilibus parvisque creata figuris.</l><l n="191">at contra mellis constantior est natura</l><l n="192">et pigri latices magis et cunctantior actus:</l><l n="193">haeret enim inter se magis omnis materiai</l><l n="194">copia, ni mirum quia non tam levibus extat</l><l n="195">corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.</l><l n="196">namque papaveris aura potest suspensa levisque</l><l n="197">cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,</l><l n="198">at contra lapidum coniectum spicarumque</l><l n="199">noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam</l><l n="200">et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;</l><l n="201">at contra quae cumque magis cum pondere magno</l><l n="202">asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.</l><l n="203">nunc igitur quoniamst animi natura reperta</l><l n="204">mobilis egregie, perquam constare necessest</l><l n="205">corporibus parvis et levibus atque rutundis.</l><l n="206">quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus</l><l n="207">utilis invenietur et opportuna cluebit.</l><l n="208">Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,</l><l n="209">quam tenui constet textura quamque loco se</l><l n="210">contineat parvo, si possit conglomerari,</l><l n="211">quod simul atque hominem leti secura quies est</l><l n="212">indepta atque animi natura animaeque recessit,</l><l n="213">nil ibi libatum de toto corpore cernas</l><l n="214">ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,</l><l n="215">vitalem praeter sensum calidumque vaporem.</l><l n="216">ergo animam totam perparvis esse necessest</l><l n="217">seminibus nexam per venas viscera nervos,</l><l n="218"> qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,</l><l n="219">extima membrorum circumcaesura tamen se</l><l n="220">incolumem praestat nec defit ponderis hilum.</l><l n="221">quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum</l><l n="222">spiritus unguenti suavis diffugit in auras</l><l n="223">aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;</l><l n="224">nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur</l><l n="225">propterea neque detractum de pondere quicquam,</l><l n="226">ni mirum quia multa minutaque semina sucos</l><l n="227">efficiunt et odorem in toto corpore rerum.</l><milestone unit="card" n="228"/><l n="228">quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque</l><l n="229">scire licet perquam pauxillis esse creatam</l><l n="230">seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.</l><l n="231">Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.</l><l n="232">tenvis enim quaedam moribundos deserit aura</l><l n="233">mixta vapore, vapor porro trahit <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> secum;</l><l n="234">nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>;</l><l n="235">rara quod eius enim constat natura, necessest</l><l n="236"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> inter eum primordia multa moveri.</l><l n="237">iam triplex animi est igitur natura reperta;</l><l n="238">nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,</l><l n="239">nil horum quoniam recipit mens posse creare</l><l n="240">sensiferos motus, quae denique mente volutat.</l><l n="241">quarta quoque his igitur quaedam natura necessest</l><l n="242">adtribuatur; east omnino nominis expers;</l><l n="243">qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat</l><l n="244">nec magis e parvis et levibus ex elementis;</l><l n="245">sensiferos motus quae didit prima per artus.</l><l n="246">prima cietur enim, parvis perfecta figuris,</l><l n="247">inde calor motus et venti caeca potestas</l><l n="248">accipit, inde <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, inde omnia mobilitantur:</l><l n="249">concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt</l><l n="250">omnia, postremis datur ossibus atque medullis</l><l n="251">sive voluptas est sive est contrarius ardor.</l><l n="252">nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre</l><l n="253">permanare malum, quin omnia perturbentur</l><l n="254">usque adeo <del>ut</del> vitae desit locus atque animai</l><l n="255">diffugiant partes per caulas corporis omnis.</l><l n="256">sed plerumque fit in summo quasi corpore finis</l><l n="257">motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.</l><l n="258">Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque</l><l n="259">compta modis vigeant rationem reddere aventem</l><l n="260">abstrahit invitum patrii sermonis egestas;</l><l n="261">sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.</l><milestone unit="card" n="262"/><l n="262">inter enim cursant primordia principiorum</l><l n="263">motibus inter se, nihil ut secernier unum</l><l n="264">possit nec spatio fieri divisa potestas,</l><l n="265">sed quasi multae vis unius corporis extant.</l><l n="266">quod genus in quovis animantum viscere volgo</l><l n="267">est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his</l><l n="268">omnibus est unum perfectum corporis augmen,</l><l n="269">sic calor atque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice> et venti caeca potestas</l><l n="270">mixta creant unam naturam et mobilis illa</l><l n="271">vis, initum motus ab se quae dividit ollis,</l><l n="272">sensifer unde oritur primum per viscera motus.</l><l n="273"> nam penitus prorsum latet haec natura subestque</l><l n="274">nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro</l><l n="275">atque anima est animae proporro totius ipsa.</l><l n="276">quod genus in nostris membris et corpore toto</l><l n="277">mixta latens animi vis est animaeque potestas,</l><l n="278">corporibus quia de parvis paucisque creatast,</l><l n="279">sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis</l><l n="280">corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa</l><l n="281">proporrost anima et dominatur corpore toto.</l><l n="282">consimili ratione necessest ventus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice></l><l n="283">et calor inter se vigeant commixta per artus</l><l n="284">atque aliis aliud subsit magis emineatque,</l><l n="285">ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,</l><l n="286">ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas</l><l n="287"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> interemant sensum diductaque solvant.</l><milestone unit="card" n="288"/><l n="288">est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira</l><l n="289">cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;</l><l n="290">est et frigida multa, comes formidinis, aura,</l><l n="291">quae ciet horrorem membris et concitat artus;</l><l n="292">est etiam quoque pacati status <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> ille,</l><l n="293">pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.</l><l n="294">sed calidi plus est illis quibus acria corda</l><l n="295">iracundaque mens facile effervescit in ira,</l><l n="296">quo genere in primis vis est violenta leonum,</l><l n="297">pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes</l><l n="298">nec capere irarum fluctus in pectore possunt.</l><l n="299">at ventosa magis cervorum frigida mens est</l><l n="300">et gelidas citius per viscera concitat auras,</l><l n="301">quae tremulum faciunt membris existere motum.</l><l n="302">at natura boum placido magis <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> vivit</l><l n="303">nec nimis irai fax umquam subdita percit</l><l n="304">fumida, suffundens caecae caliginis umbra,</l><l n="305">nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;</l><l n="306">interutrasque sitast cervos saevosque leones.</l><l n="307">sic hominum genus est: quamvis doctrina politos</l><l n="308">constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit</l><l n="309">naturae cuiusque animi vestigia prima.</l><l n="310">nec radicitus evelli mala posse putandumst,</l><l n="311">quin proclivius hic iras decurrat ad acris,</l><l n="312">ille metu citius paulo temptetur, at ille</l><l n="313">tertius accipiat quaedam clementius aequo.</l><l n="314">inque aliis rebus multis differre necessest</l><l n="315">naturas hominum varias moresque sequacis;</l><l n="316">quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas</l><l n="317">nec reperire figurarum tot nomina quot sunt</l><l n="318">principiis, unde haec oritur variantia rerum.</l><l n="319">illud in his rebus video firmare potesse,</l><l n="320">usque adeo naturarum vestigia linqui</l><l n="321">parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,</l><l n="322">ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.</l><l n="323">Haec igitur natura tenetur corpore ab omni</l><l n="324">ipsaque corporis est custos et causa salutis;</l><l n="325">nam communibus inter se radicibus haerent</l><l n="326">nec sine pernicie divelli posse videntur.</l><l n="327">quod genus e thuris glaebis evellere odorem</l><l n="328"> haud facile est, quin intereat natura quoque eius,</l><l n="329">sic animi atque animae naturam corpore toto</l><l n="330">extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.</l><l n="331">inplexis ita principiis ab origine prima</l><l n="332">inter se fiunt consorti praedita vita,</l><l n="333">nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur</l><l n="334">corporis atque animi seorsum sentire potestas,</l><l n="335">sed communibus inter eas conflatur utrimque</l><l n="336">motibus accensus nobis per viscera sensus.</l><l n="337">Praeterea corpus per se nec gignitur umquam</l><l n="338">nec crescit neque post mortem durare videtur.</l><l n="339">non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,</l><l n="340">qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,</l><l n="341">sed manet incolumis, non, inquam, sic animai</l><l n="342">discidium possunt artus perferre relicti,</l><l n="343">sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.</l><l n="344">ex ineunte aevo sic corporis atque animai</l><l n="345">mutua vitalis discunt contagia motus,</l><l n="346">maternis etiam membris alvoque reposta,</l><l n="347">discidium <del>ut</del> nequeat fieri sine peste maloque;</l><l n="348">ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,</l><l n="349">coniunctam quoque naturam consistere eorum.</l><milestone unit="card" n="350"/><l n="350">Quod super est, siquis corpus sentire refutat</l><l n="351">atque animam credit permixtam corpore toto</l><l n="352">suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,</l><l n="353">vel manifestas res contra verasque repugnat.</l><l n="354">quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,</l><l n="355">si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?</l><l n="356">'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'</l><l n="357">perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo</l><l n="358">multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.</l><l n="359">Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,</l><l n="360">sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,</l><l n="361">difficilest, contra cum sensus ducat eorum;</l><l n="362">sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,</l><l n="363">fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,</l><l n="364">lumina luminibus quia nobis praepediuntur.</l><l n="365">quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,</l><l n="366">ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.</l><l n="367">praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,</l><l n="368">iam magis exemptis oculis debere videtur</l><l n="369">cernere res animus sublatis postibus ipsis.</l><l n="370">Illud in his rebus nequaquam sumere possis,</l><l n="371">Democriti quod sancta viri sententia ponit,</l><l n="372">corporis atque animi primordia singula primis</l><l n="373">adposita alternis, variare ac nectere membra.</l><l n="374">nam cum multo sunt animae elementa minora</l><l n="375">quam quibus e corpus nobis et viscera constant,</l><l n="376">tum numero quoque concedunt et rara per artus</l><l n="377">dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,</l><l n="378">quantula prima queant nobis iniecta ciere</l><l n="379">corpora sensiferos motus in corpore, tanta</l><l n="380">intervalla tenere exordia prima animai.</l><milestone unit="card" n="381"/><l n="381">nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum</l><l n="382">corpore nec membris incussam sidere cretam,</l><l n="383"> nec nebulam noctu neque arani tenvia fila</l><l n="384">obvia sentimus, quando obretimur euntes,</l><l n="385">nec supera caput eiusdem cecidisse vietam</l><l n="386">vestem nec plumas avium papposque volantis,</l><l n="387">qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,</l><l n="388">nec repentis itum cuiusvis cumque animantis</l><l n="389">sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,</l><l n="390">corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.</l><l n="391">usque adeo prius est in nobis multa ciendum</l><l n="392">quam primordia sentiscant concussa animai,</l><l n="393">semina corporibus nostris inmixta per artus,</l><l n="394">et quam in his intervallis tuditantia possint</l><l n="395">concursare coire et dissultare vicissim.</l><l n="396">Et magis est animus vitai claustra <choice><reg>coercens</reg><orig>coërcens</orig></choice></l><l n="397">et dominantior ad vitam quam vis animai.</l><l n="398">nam sine mente animoque nequit residere per artus</l><l n="399">temporis exiguam partem pars ulla animai,</l><l n="400">sed comes insequitur facile et discedit in auras</l><l n="401">et gelidos artus in leti frigore linquit.</l><l n="402">at manet in vita cui mens animusque remansit,</l><l n="403">quamvis est circum caesis lacer undique membris;</l><l n="404">truncus adempta anima circum membrisque remota</l><l n="405">vivit et aetherias vitalis suscipit auras;</l><l n="406">si non omnimodis, at magna parte animai</l><l n="407">privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;</l><l n="408">ut, lacerato oculo circum si pupula mansit</l><l n="409">incolumis, stat cernundi vivata potestas,</l><l n="410">dum modo ne totum corrumpas luminis orbem</l><l n="411">et circum caedas aciem solamque relinquas;</l><l n="412">id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.</l><l n="413">at si tantula pars oculi media illa peresa est,</l><l n="414">occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,</l><l n="415">incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.</l><l n="416">hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.</l><milestone unit="card" n="417"/><l n="417">Nunc age, nativos animantibus et mortalis</l><l n="418">esse animos animasque levis ut noscere possis,</l><l n="419">conquisita diu dulcique reperta labore</l><l n="420">digna tua pergam disponere carmina vita.</l><l n="421">tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum</l><l n="422">atque animam verbi causa cum dicere pergam,</l><l n="423">mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,</l><l n="424">qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.</l><l n="425">Principio quoniam tenuem constare minutis</l><l n="426">corporibus docui multoque minoribus esse</l><l n="427">principiis factam quam liquidus umor aquai</l><l n="428">aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate</l><l n="429">praestat et a tenui causa magis icta movetur,</l><l n="430">quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;</l><l n="431">quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte</l><l n="432">exhalare vaporem altaria ferreque fumum;</l><l n="433">nam procul haec dubio nobis simulacra <choice><reg>gerunturae</reg><orig>gerunturæ</orig></choice></l><l n="434">nunc igitur quoniam quassatis undique vasis</l><l n="435">diffluere umorem et laticem discedere cernis,</l><l n="436">et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,</l><l n="437">crede animam quoque diffundi multoque perire</l><l n="438"> ocius et citius dissolvi in corpora prima,</l><l n="439">cum semel ex hominis membris ablata recessit;</l><l n="440">quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,</l><l n="441">cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re</l><l n="442">ac rarefactum detracto sanguine venis,</l><l n="443"><choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> qui credas posse hanc cohiberier ullo,</l><l n="444">corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?</l><milestone unit="card" n="445"/><l n="445">Praeterea gigni pariter cum corpore et una</l><l n="446">crescere sentimus pariterque senescere mentem.</l><l n="447">nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur</l><l n="448">corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.</l><l n="449">inde ubi robustis adolevit viribus aetas,</l><l n="450">consilium quoque maius et auctior est animi vis.</l><l n="451">post ubi iam validis quassatum est viribus aevi</l><l n="452">corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,</l><l n="453">claudicat ingenium, delirat lingua <del>labat</del> mens,</l><l n="454">omnia deficiunt atque uno tempore desunt.</l><l n="455">ergo dissolui quoque convenit omnem animai</l><l n="456">naturam, ceu fumus, in altas <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras;</l><l n="457">quando quidem gigni pariter pariterque videmus</l><l n="458">crescere et, <del>ut</del> docui, simul aevo fessa fatisci.</l><l n="459">Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum</l><l n="460">suscipere inmanis morbos durumque dolorem,</l><l n="461">sic animum curas acris luctumque metumque;</l><l n="462">quare participem leti quoque convenit esse.</l><l n="463">quin etiam morbis in corporis avius errat</l><l n="464">saepe animus; dementit enim deliraque fatur,</l><l n="465">inter dumque gravi lethargo fertur in altum</l><l n="466">aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;</l><l n="467">unde neque exaudit voces nec noscere voltus</l><l n="468">illorum potis est, ad vitam qui revocantes</l><l n="469">circum stant lacrimis rorantes ora genasque.</l><l n="470">quare animum quoque dissolui fateare necessest,</l><l n="471">quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;</l><l n="472">nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,</l><l n="473">multorum exitio perdocti quod sumus ante.</l><l n="474"><del>et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum</del></l><l n="475"><del>et pariter mentem sanari corpus inani</del></l><l n="476">denique cor, hominem cum vini vis penetravit</l><l n="477">acris et in venas discessit diditus ardor,</l><l n="478">consequitur gravitas membrorum, praepediuntur</l><l n="479">crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,</l><l n="480">nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,</l><l n="481">et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,</l><l n="482">cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini</l><l n="483">conturbare animam consuevit corpore in ipso?</l><l n="484">at quae cumque queunt conturbari inque pediri,</l><l n="485">significant, paulo si durior insinuarit</l><l n="486">causa, fore ut pereant aevo privata futuro.</l><milestone unit="card" n="487"/><l n="487">Quin etiam subito vi morbi saepe coactus</l><l n="488">ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,</l><l n="489">concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,</l><l n="490">desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat</l><l n="491">inconstanter, et in iactando membra fatigat,</l><l n="492">ni mirum quia vis morbi distracta per artus</l><l n="493"> turbat agens animam, spumans <del>ut</del> in aequore salso</l><l n="494">ventorum validis fervescunt viribus undae.</l><l n="495">exprimitur porro gemitus, quia membra dolore</l><l n="496">adficiuntur et omnino quod semina vocis</l><l n="497">eliciuntur et ore foras glomerata feruntur</l><l n="498">qua quasi consuerunt et sunt munita viai.</l><l n="499">desipientia fit, quia vis animi atque animai</l><l n="500">conturbatur et, ut docui, divisa seorsum</l><l n="501">disiectatur eodem illo distracta veneno.</l><l n="502">inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque</l><l n="503">in latebras acer corrupti corporis umor,</l><l n="504">tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis</l><l n="505">paulatim redit in sensus animamque receptat.</l><l n="506">haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso</l><l n="507">iactentur miserisque modis distracta laborent,</l><l n="508">cur eadem credis sine corpore in <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> aperto</l><l n="509">cum validis ventis aetatem degere posse?</l><l n="510">Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum</l><l n="511">cernimus et flecti medicina posse videmus,</l><l n="512">id quoque praesagit mortalem vivere mentem.</l><l n="513">addere enim partis aut ordine traiecere aecumst</l><l n="514">aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,</l><l n="515">commutare animum qui cumque adoritur et infit</l><l n="516">aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.</l><l n="517">at neque transferri sibi partis nec tribui vult</l><l n="518">inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;</l><l n="519">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="520">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="521">ergo animus sive aegrescit, mortalia signa</l><l n="522">mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.</l><l n="523">usque adeo falsae rationi vera videtur</l><l n="524">res occurrere et effugium praecludere eunti</l><l n="525">ancipitique refutatu convincere falsum.</l><l n="526">Denique saepe hominem paulatim cernimus ire</l><l n="527">et membratim vitalem deperdere sensum;</l><l n="528">in pedibus primum digitos livescere et unguis,</l><l n="529">inde pedes et crura mori, post inde per artus</l><l n="530">ire alios tractim gelidi vestigia leti.</l><l n="531">scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno</l><l n="532">tempore sincera existit, mortalis habendast.</l><l n="533">quod si forte putas ipsam se posse per artus</l><l n="534">introsum trahere et partis conducere in unum</l><l n="535">atque ideo cunctis sensum diducere membris,</l><l n="536">at locus ille tamen, quo copia tanta animai</l><l n="537">cogitur, in sensu debet maiore videri;</l><l n="538">qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus <del>ante</del>,</l><l n="539">dilaniata foras dispargitur, interit ergo.</l><l n="540">quin etiam si iam libeat concedere falsum</l><l n="541">et dare posse animam glomerari in corpore eorum,</l><l n="542">lumina qui lincunt moribundi particulatim,</l><l n="543">mortalem tamen esse animam fateare necesse</l><l n="544">nec refert utrum pereat dispersa per auras</l><l n="545">an contracta suis e partibus obbrutescat,</l><l n="546">quando hominem totum magis ac magis undique sensus</l><l n="547">deficit et vitae minus et minus undique restat.</l><milestone unit="card" n="548"/><l n="548"> Et quoniam mens est hominis pars una locoque</l><l n="549">fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt</l><l n="550">atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,</l><l n="551">et vel uti manus atque oculus naresve seorsum</l><l n="552">secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,</l><l n="553">sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,</l><l n="554">sic animus per se non quit sine corpore et ipso</l><l n="555">esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,</l><l n="556">sive aliud quid vis potius coniunctius ei</l><l n="557">fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.</l><l n="558">Denique corporis atque animi vivata potestas</l><l n="559">inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;</l><l n="560">nec sine corpore enim vitalis edere motus</l><l n="561">sola potest animi per se natura nec autem</l><l n="562">cassum anima corpus durare et sensibus uti.</l><l n="563">scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam</l><l n="564">dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,</l><l n="565">sic anima atque animus per se nil posse videtur.</l><l n="566">ni mirum quia <del>per</del> venas et viscera mixtim,</l><l n="567">per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni</l><l n="568">nec magnis intervallis primordia possunt</l><l n="569">libera dissultare, ideo conclusa moventur</l><l n="570">sensiferos motus, quos extra corpus in auras</l><l n="571"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> haut possunt post mortem eiecta moveri</l><l n="572">propterea quia non simili ratione tenentur;</l><l n="573">corpus enim atque animans erit <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, si cohibere</l><l n="574">sese anima atque in eos poterit concludere motus,</l><l n="575">quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.</l><l n="576">quare etiam atque etiam resoluto corporis omni</l><l n="577">tegmine et eiectis extra vitalibus auris</l><l n="578">dissolui sensus animi fateare necessest</l><l n="579">atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.</l><l n="580">Denique cum corpus nequeat perferre animai</l><l n="581">discidium, quin in taetro tabescat odore,</l><l n="582">quid dubitas quin ex imo penitusque coorta</l><l n="583">emanarit uti fumus diffusa animae vis,</l><l n="584">atque ideo tanta mutatum putre ruina</l><l n="585">conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt</l><l n="586">fundamenta foras manant animaeque per artus</l><l n="587">perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,</l><l n="588">atque foramina? multimodis ut noscere possis</l><l n="589">dispertitam animae naturam exisse per artus</l><l n="590">et prius esse sibi distractam corpore in ipso,</l><l n="591">quam prolapsa foras enaret in <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> auras.</l><milestone unit="card" n="592"/><l n="592">Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,</l><l n="593">saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur</l><l n="594">ire anima ac toto solui de corpore <del>tota</del></l><l n="595">et quasi supremo languescere tempore voltus</l><l n="596">molliaque exsangui cadere omnia <del>corpore</del> membra.</l><l n="597">quod genus est, animo male factum cum perhibetur</l><l n="598">aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes</l><l n="599">extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;</l><l n="600">conquassatur enim tum mens animaeque potestas</l><l n="601">omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,</l><l n="602">ut gravior paulo possit dissolvere causa.</l><l n="603"> Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus</l><l n="604">inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,</l><l n="605">non modo non omnem possit durare per aevom,</l><l n="606">sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?</l><l n="607">nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur</l><l n="608">ire foras animam incolumem de corpore toto,</l><l n="609">nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,</l><l n="610">verum deficere in certa regione locatam;</l><l n="611">ut sensus alios in parti quemque sua scit</l><l n="612">dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,</l><l n="613">non tam se moriens dissolvi conquereretur,</l><l n="614">sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.</l><l n="615">Denique cur animi numquam mens consiliumque</l><l n="616">gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis</l><l n="617">sedibus et certis regionibus omnibus haeret,</l><l n="618">si non certa loca ad nascendum reddita cuique</l><l n="619">sunt, et ubi quicquid possit durare creatum</l><l n="620">atque ita multimodis partitis artubus esse,</l><l n="621">membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?</l><l n="622">usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari</l><l n="623">fluminibus solitast neque in igni gignier algor.</l><milestone unit="card" n="624"/><l n="624">Praeterea si inmortalis natura animaist</l><l n="625">et sentire potest secreta a corpore nostro,</l><l n="626">quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.</l><l n="627">nec ratione alia nosmet proponere nobis</l><l n="628">possumus infernas animas Acherunte vagare.</l><l n="629">pictores itaque et scriptorum saecla priora</l><l n="630">sic animas intro duxerunt sensibus auctas.</l><l n="631">at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa</l><l n="632">esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;</l><l n="633">haud igitur per se possunt sentire neque esse.</l><l n="634">Et quoniam toto sentimus corpore inesse</l><l n="635">vitalem sensum et totum esse animale videmus,</l><l n="636">si subito medium celeri praeciderit ictu</l><l n="637">vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,</l><l n="638">dispertita procul dubio quoque vis animai</l><l n="639">et discissa simul cum corpore dissicietur.</l><l n="640">at quod scinditur et partis discedit in ullas,</l><l n="641">scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.</l><l n="642">falciferos memorant currus abscidere membra</l><l n="643">saepe ita de subito permixta caede calentis,</l><l n="644">ut tremere in terra videatur ab artubus id quod</l><l n="645">decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis</l><l n="646">mobilitate mali non quit sentire dolorem;</l><l n="647">et simul in pugnae studio quod dedita mens est,</l><l n="648">corpore relicuo pugnam caedesque petessit,</l><l n="649">nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe</l><l n="650">inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,</l><l n="651">nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.</l><l n="652">inde alius conatur adempto surgere crure,</l><l n="653">cum digitos agitat propter moribundus humi pes.</l><l n="654">et caput abscisum calido viventeque trunco</l><l n="655">servat humi voltum vitalem oculosque patentis,</l><l n="656">donec reliquias animai reddidit omnes.</l><l n="657">quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti</l><l n="658"> serpentis cauda, procero corpore, utrumque</l><l n="659">sit libitum in multas partis discidere ferro,</l><l n="660">omnia iam sorsum cernes ancisa recenti</l><l n="661">volnere tortari et terram conspargere tabo,</l><l n="662">ipsam seque retro partem petere ore priorem,</l><l n="663">volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.</l><l n="664">omnibus esse igitur totas dicemus in illis</l><l n="665">particulis animas? at ea ratione sequetur</l><l n="666">unam animantem animas habuisse in corpore multas.</l><l n="667">ergo divisast ea quae fuit una simul cum</l><l n="668">corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,</l><l n="669">in multas quoniam partis disciditur aeque.</l><milestone unit="card" n="670"/><l n="670">Praeterea si inmortalis natura animai</l><l n="671">constat et in corpus nascentibus insinuatur,</l><l n="672">cur super ante actam aetatem meminisse nequimus</l><l n="673">nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?</l><l n="674">nam si tanto operest animi mutata potestas,</l><l n="675">omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,</l><l n="676">non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;</l><l n="677">qua propter fateare necessest quae fuit ante</l><l n="678">interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.</l><l n="679">Praeterea si iam perfecto corpore nobis</l><l n="680">inferri solitast animi vivata potestas</l><l n="681">tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,</l><l n="682">haud ita conveniebat uti cum corpore et una</l><l n="683">cum membris videatur in ipso sanguine cresse,</l><l n="684">sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam</l><l n="685">convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.</l><l n="686">quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst</l><l n="687">expertis animas nec leti lege solutas;</l><l n="688">nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst</l><l n="689">corporibus nostris extrinsecus insinuatas,</l><l n="690">quod fieri totum contra manifesta docet res</l><l n="691"><choice><reg>aenamque</reg><orig>ænamque</orig></choice> ita conexa est per venas viscera nervos</l><l n="692">ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;</l><l n="693">morbus ut indicat et gelidai stringor aquai</l><l n="694">et lapis oppressus subitis e frugibus <choice><reg>asperae</reg><orig>asperæ</orig></choice></l><l n="695">nec, tam contextae cum sint, exire videntur</l><l n="696">incolumes posse et salvas exsolvere sese</l><l n="697">omnibus e nervis atque ossibus articulisque,</l><l n="698">quod si forte putas extrinsecus insinuatam</l><l n="699">permanare animam nobis per membra solere,</l><l n="700">tanto quique magis cum corpore fusa peribit;</l><l n="701">quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="702">dispertitur enim per caulas corporis omnis.</l><l n="703">ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,</l><l n="704">disperit atque aliam naturam sufficit ex se,</l><l n="705">sic anima atque animus quamvis <del>est</del> integra recens <del>in</del></l><l n="706">corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,</l><l n="707">dum quasi per caulas omnis diduntur in artus</l><l n="708">particulae quibus haec animi natura creatur,</l><l n="709">quae nunc in nostro dominatur corpore nata</l><l n="710">ex illa quae tunc periit partita per artus.</l><milestone unit="card" n="711"/><l n="711">quapropter neque natali privata videtur</l><l n="712"> esse die natura animae nec funeris expers.</l><l n="713">Semina praeterea linquontur necne animai</l><l n="714">corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,</l><l n="715">haut erit ut merito inmortalis possit haberi,</l><l n="716">partibus amissis quoniam libata recessit.</l><l n="717">sin ita sinceris membris ablata profugit,</l><l n="718">ut nullas partis in corpore liquerit ex se,</l><l n="719">unde cadavera rancenti iam viscere vermes</l><l n="720">expirant atque unde animantum copia tanta</l><l n="721">exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?</l><l n="722">quod si forte animas extrinsecus insinuari?</l><l n="723">vermibus et privas in corpora posse venire</l><l n="724">credis nec reputas cur milia multa animarum</l><l n="725">conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut</l><l n="726">quaerendum videatur et in discrimen agendum,</l><l n="727">utrum tandem animae venentur semina quaeque</l><l n="728">vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,</l><l n="729">an quasi corporibus perfectis insinuentur.</l><l n="730">at neque cur faciant ipsae quareve laborent</l><l n="731">dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,</l><l n="732">sollicitae volitant morbis alguque fameque;</l><l n="733">corpus enim magis his vitiis adfine laborat,</l><l n="734">et mala multa animus contage fungitur eius.</l><l n="735">sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,</l><l n="736">cum subeant; at qua possint via nulla videtur.</l><l n="737">haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.</l><l n="738">nec tamen est ut qui <del>cum</del> perfectis insinuentur</l><l n="739">corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse</l><l n="740">conexae neque consensu contagia fient.</l><milestone unit="card" n="741"/><l n="741">Denique cur acris violentia triste leonum</l><l n="742">seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?</l><l n="743">a patribus datur et <del>a</del> patrius pavor incitat artus,</l><l n="744">et iam cetera de genere hoc cur omnia membris</l><l n="745">ex ineunte aevo generascunt ingenioque,</l><l n="746">si non, certa suo quia semine seminioque</l><l n="747">vis animi pariter crescit cum corpore quoque?</l><l n="748">quod si inmortalis foret et mutare soleret</l><l n="749">corpora, permixtis animantes moribus essent,</l><l n="750">effugeret canis Hyrcano de semine saepe</l><l n="751">cornigeri incursum cervi tremeretque per auras</l><l n="752"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> accipiter fugiens veniente columba,</l><l n="753">desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.</l><l n="754">illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt</l><l n="755">inmortalem animam mutato corpore flecti;</l><l n="756">quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;</l><l n="757">traiciuntur enim partes atque ordine migrant;</l><l n="758">quare dissolui quoque debent posse per artus,</l><l n="759">denique ut intereant una cum corpore cunctae.</l><l n="760">sin animas hominum dicent in corpora semper</l><l n="761">ire humana, tamen quaeram cur e sapienti</l><l n="762">stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,</l><l n="763"><del>si non, certa suo quia semine seminioque</del></l><l n="764">nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.</l><l n="765">scilicet in tenero tenerascere corpore mentem</l><l n="766">confugient. quod si iam fit, fateare necessest</l><l n="767"> mortalem esse animam, quoniam mutata per artus</l><l n="768">tanto opere amittit vitam sensumque priorem.</l><l n="769">quove modo poterit pariter cum corpore quoque</l><l n="770">confirmata cupitum aetatis tangere florem</l><l n="771">vis animi, nisi erit consors in origine prima?</l><l n="772">quidve foras sibi vult membris exire senectis?</l><l n="773">an metuit conclusa manere in corpore putri</l><l n="774">et domus aetatis spatio ne fessa vetusto</l><l n="775">obruat? at non sunt immortali ulla pericla.</l><milestone unit="card" n="776"/><l n="776">Denique conubia ad Veneris partusque ferarum</l><l n="777">esse animas praesto deridiculum esse videtur,</l><l n="778">expectare immortalis mortalia membra</l><l n="779">innumero numero certareque praeproperanter</l><l n="780">inter se quae prima potissimaque insinuetur;</l><l n="781">si non forte ita sunt animarum foedera pacta,</l><l n="782">ut quae prima volans advenerit insinuetur</l><l n="783">prima neque inter se contendant viribus hilum.</l><l n="784">Denique in aethere non arbor, non aequore in alto</l><l n="785">nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis</l><l n="786">nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.</l><l n="787">certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.</l><l n="788">sic animi natura nequit sine corpore oriri</l><l n="789">sola neque a nervis et sanguine longius esse.</l><l n="790">quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis</l><l n="791">in capite aut umeris aut imis calcibus esse</l><l n="792">posset et innasci quavis in parte soleret,</l><l n="793">tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.</l><l n="794">quod quoniam nostro quoque constat corpore certum</l><l n="795">dispositumque videtur ubi esse et crescere possit</l><l n="796">sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum</l><l n="797">totum posse extra corpus durare genique.</l><l n="798">quare, corpus ubi interiit, periisse necessest</l><l n="799">confiteare animam distractam in corpore toto.</l><l n="800">quippe etenim mortale aeterno iungere et una</l><l n="801">consentire putare et fungi mutua posse</l><l n="802">desiperest; quid enim diversius esse putandumst</l><l n="803">aut magis inter se disiunctum discrepitansque,</l><l n="804">quam mortale quod est inmortali atque perenni</l><l n="805">iunctum in concilio saevas tolerare procellas?</l><l n="806">praeterea quaecumque manent aeterna necessest</l><l n="807">aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus</l><l n="808">nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas</l><l n="809">dissociare intus partis, ut materiai</l><l n="810">corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,</l><l n="811">aut ideo durare aetatem posse per omnem,</l><l n="812">plagarum quia sunt expertia sicut inanest,</l><l n="813">quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,</l><l n="814">aut etiam quia nulla loci sit copia circum,</l><l n="815">quo quasi res possint discedere dissoluique,</l><l n="816">sicut summarum summast aeterna, neque extra</l><l n="817">quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae</l><l n="818">possint incidere et valida dissolvere plaga.</l><milestone unit="card" n="819"/><l n="819">Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,</l><l n="820">quod vitalibus ab rebus munita tenetur,</l><l n="821">aut quia non veniunt omnino aliena salutis,</l><l n="822"> aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt</l><l n="823">pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="824">praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,</l><l n="825">advenit id quod eam de rebus saepe futuris</l><l n="826">macerat inque metu male habet curisque fatigat,</l><l n="827">praeteritisque male admissis peccata remordent.</l><l n="828">adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,</l><l n="829">adde quod in nigras lethargi mergitur undas.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,</l><l n="831">quandoquidem natura animi mortalis habetur.</l><l n="832">et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,</l><l n="833">ad confligendum venientibus undique Poenis,</l><l n="834">omnia cum belli trepido concussa tumultu</l><l n="835">horrida contremuere sub altis aetheris auris,</l><l n="836">in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum</l><l n="837">omnibus humanis esset terraque marique,</l><l n="838">sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai</l><l n="839">discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,</l><l n="840">scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,</l><l n="841">accidere omnino poterit sensumque movere,</l><l n="842">non si terra mari miscebitur et mare caelo.</l><l n="843">et si iam nostro sentit de corpore postquam</l><l n="844">distractast animi natura animaeque potestas,</l><l n="845">nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque</l><l n="846">corporis atque animae consistimus uniter apti.</l><l n="847">nec, si materiem nostram collegerit aetas</l><l n="848">post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,</l><l n="849">atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,</l><l n="850">pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,</l><l n="851">interrupta semel cum sit repetentia nostri.</l><l n="852">et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante</l><l n="853">qui fuimus, <del>neque</del> iam de illis nos adficit angor.</l><l n="854">nam cum respicias inmensi temporis omne</l><l n="855">praeteritum spatium, tum motus materiai</l><l n="856">multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,</l><l n="857">semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta</l><l n="858">haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.</l><l n="859">nec memori tamen id quimus reprehendere mente;</l><l n="860">inter enim iectast vitai pausa vageque</l><l n="861">deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.</l><l n="862">debet enim, misere si forte aegreque futurumst;</l><l n="863">ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit</l><l n="864">accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet</l><l n="865">illum cui possint incommoda conciliari,</l><l n="866">scire licet nobis nihil esse in morte timendum</l><l n="867">nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum</l><l n="868">differre an nullo fuerit iam tempore natus,</l><l n="869">mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.</l><milestone unit="card" n="870"/><l n="870">Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,</l><l n="871">post mortem fore ut aut putescat corpore posto</l><l n="872">aut flammis interfiat malisve ferarum,</l><l n="873">scire licet non sincerum sonere atque subesse</l><l n="874">caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse</l><l n="875">credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;</l><l n="876"> non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde</l><l n="877">nec radicitus e vita se tollit et eicit,</l><l n="878">sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.</l><l n="879">vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,</l><l n="880">corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,</l><l n="881">ipse sui miseret; neque enim se dividit illim</l><l n="882">nec removet satis a proiecto corpore et illum</l><l n="883">se fingit sensuque suo contaminat astans.</l><l n="884">hinc indignatur se mortalem esse creatum</l><l n="885">nec videt in vera nullum fore morte alium se,</l><l n="886">qui possit vivus sibi se lugere peremptum</l><l n="887">stansque iacentem <del>se</del> lacerari urive dolere.</l><l n="888">nam si in morte malumst malis morsuque ferarum</l><l n="889">tractari, non invenio qui non sit acerbum</l><l n="890">ignibus inpositum calidis torrescere flammis</l><l n="891">aut in melle situm suffocari atque rigere</l><l n="892">frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,</l><l n="893">urgerive superne obrutum pondere terrae.</l><milestone unit="card" n="894"/><l n="894">'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor</l><l n="895">optima, nec dulces occurrent oscula nati</l><l n="896">praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.</l><l n="897">non poteris factis florentibus esse tuisque</l><l n="898">praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit</l><l n="899">una dies infesta tibi tot praemia vitae.'</l><l n="900">illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum</l><l n="901">iam desiderium rerum super insidet una.'</l><l n="902">quod bene si videant animo dictisque sequantur,</l><l n="903">dissoluant animi magno se angore metuque.</l><l n="904">'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi</l><l n="905">quod super est cunctis privatus doloribus aegris;</l><l n="906">at nos horrifico cinefactum te prope busto</l><l n="907">insatiabiliter deflevimus, aeternumque</l><l n="908">nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'</l><l n="909">illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari</l><l n="910">tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,</l><l n="911">cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.</l><l n="912">Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque</l><l n="913">pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,</l><l n="914">ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;</l><l n="915">iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'</l><l n="916">tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,</l><l n="917">quod sitis exurat miseros atque arida torrat,</l><l n="918">aut aliae cuius desiderium insideat rei.</l><l n="919">nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,</l><l n="920">cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;</l><l n="921">nam licet aeternum per nos sic esse soporem,</l><l n="922">nec desiderium nostri nos adficit ullum,</l><l n="923">et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus</l><l n="924">longe ab sensiferis primordia motibus errant,</l><l n="925">cum correptus homo ex somno se colligit ipse.</l><l n="926">multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,</l><l n="927">si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;</l><l n="928">maior enim turbae disiectus materiai</l><l n="929">consequitur leto nec quisquam expergitus extat,</l><l n="930">frigida quem semel est vitai pausa secuta.</l><milestone unit="card" n="931"/><l n="931"> Denique si vocem rerum natura repente.</l><l n="932">mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:</l><l n="933">'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris</l><l n="934">luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?</l><l n="935">nam <del>si</del> grata fuit tibi vita ante acta priorque</l><l n="936">et non omnia pertusum congesta quasi in vas</l><l n="937">commoda perfluxere atque ingrata interiere;</l><l n="938">cur non ut plenus vitae conviva recedis</l><l n="939">aequo animoque capis securam, stulte, quietem?</l><l n="940">sin ea quae fructus cumque es periere profusa</l><l n="941">vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,</l><l n="942">rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,</l><l n="943">non potius vitae finem facis atque laboris?</l><l n="944">nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,</l><l n="945">quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.</l><l n="946">si tibi non annis corpus iam marcet et artus</l><l n="947">confecti languent, eadem tamen omnia restant,</l><l n="948">omnia si perges vivendo vincere saecla,</l><l n="949">atque etiam potius, si numquam sis moriturus',</l><l n="950">quid respondemus, nisi iustam intendere litem</l><l n="951">naturam et veram verbis exponere causam?</l><l n="952">grandior hic vero si iam seniorque queratur</l><l n="953">atque obitum lamentetur miser amplius aequo,</l><l n="954">non merito inclamet magis et voce increpet acri:</l><l n="955">'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.</l><l n="956">omnia perfunctus vitai praemia marces;</l><l n="957">sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,</l><l n="958">inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,</l><l n="959">et nec opinanti mors ad caput adstitit ante</l><l n="960">quam satur ac plenus possis discedere rerum.</l><l n="961">nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte</l><l n="962">aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'</l><l n="963">iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;</l><l n="964">cedit enim rerum novitate extrusa vetustas</l><l n="965">semper, et ex aliis aliud reparare necessest.</l><l n="966">Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;</l><l n="967">materies opus est, ut crescant postera saecla;</l><l n="968">quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;</l><l n="969">nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.</l><l n="970">sic alid ex alio numquam desistet oriri</l><l n="971">vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.</l><l n="972">respice item quam nil ad nos ante acta vetustas</l><l n="973">temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.</l><l n="974">hoc igitur speculum nobis natura futuri</l><l n="975">temporis exponit post mortem denique nostram.</l><l n="976">numquid ibi horribile apparet, num triste videtur</l><l n="977">quicquam, non omni somno securius exstat?</l><milestone unit="card" n="978"/><l n="978">Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo</l><l n="979">prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.</l><l n="980">nec miser inpendens magnum timet <choice><reg>aere</reg><orig>aëre</orig></choice> saxum</l><l n="981">Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;</l><l n="982">sed magis in vita divom metus urget inanis</l><l n="983">mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.</l><l n="984">nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem</l><l n="985">nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam</l><l n="986"> perpetuam aetatem possunt reperire profecto.</l><l n="987">quam libet immani proiectu corporis exstet,</l><l n="988">qui non sola novem dispessis iugera membris</l><l n="989">optineat, sed qui terrai totius orbem,</l><l n="990">non tamen aeternum poterit perferre dolorem</l><l n="991">nec praebere cibum proprio de corpore semper.</l><l n="992">sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem</l><l n="993">quem volucres lacerant atque exest anxius angor</l><l n="994">aut alia quavis scindunt cuppedine curae.</l><l n="995">Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,</l><l n="996">qui petere a populo fasces saevasque secures</l><l n="997">imbibit et semper victus tristisque recedit.</l><l n="998">nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,</l><l n="999">atque in eo semper durum sufferre laborem,</l><l n="1000">hoc est adverso nixantem trudere monte</l><l n="1001">saxum, quod tamen <del>e</del> summo iam vertice rusum</l><l n="1002">volvitur et plani raptim petit aequora campi.</l><l n="1003">deinde animi ingratam naturam pascere semper</l><l n="1004">atque explere bonis rebus satiareque numquam,</l><l n="1005">quod faciunt nobis annorum tempora, circum</l><l n="1006">cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,</l><l n="1007">nec tamen explemur vitai fructibus umquam,</l><l n="1008">hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas</l><l n="1009">quod memorant laticem pertusum congerere in vas,</l><l n="1010">quod tamen expleri nulla ratione potestur.</l><l n="1011">Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,</l><l n="1012">Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!</l><l n="1013">qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;</l><l n="1014">sed metus in vita poenarum pro male factis</l><l n="1015">est insignibus insignis scelerisque luela,</l><l n="1016">carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,</l><l n="1017">verbera carnifices robur pix lammina taedae;</l><l n="1018">quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis</l><l n="1019">praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,</l><l n="1020">nec videt interea qui terminus esse malorum</l><l n="1021">possit nec quae sit poenarum denique finis,</l><l n="1022">atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.</l><l n="1023">hic Acherusia fit stultorum denique vita.</l><milestone unit="card" n="1024"/><l n="1024">Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.</l><l n="1025">'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,</l><l n="1026">qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.</l><l n="1027">inde alii multi reges rerumque potentes</l><l n="1028">occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.</l><l n="1029">ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum</l><l n="1030">stravit iterque dedit legionibus ire per altum</l><l n="1031">ac pedibus salsas docuit super ire lucunas</l><l n="1032">et contempsit equis insultans murmura ponti,</l><l n="1033">lumine adempto animam moribundo corpore fudit.</l><l n="1034">Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,</l><l n="1035">ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.</l><l n="1036">adde repertores doctrinarum atque leporum,</l><l n="1037">adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus</l><l n="1038">sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.</l><l n="1039">denique Democritum post quam matura vetustas</l><l n="1040">admonuit memores motus languescere mentis,</l><l n="1041"> sponte sua leto caput obvius optulit ipse.</l><l n="1042">ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,</l><l n="1043">qui genus humanum ingenio superavit et omnis</l><l n="1044">restinxit stellas exortus ut aetherius sol.</l><l n="1045">tu vero dubitabis et indignabere obire?</l><l n="1046">mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>