<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.155-3.209</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.155-3.209</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="155">corpore et infringi linguam vocemque aboriri,</l><l n="156">caligare oculos, sonere auris, succidere artus,</l><l n="157">denique concidere ex animi terrore videmus</l><l n="158">saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit</l><l n="159">esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi <del>vi</del></l><l n="160">percussa est, exim corpus propellit et icit.</l><l n="161">Haec eadem ratio naturam animi atque animai</l><l n="162">corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,</l><l n="163"> corripere ex somno corpus mutareque vultum</l><l n="164">atque hominem totum regere ac versare videtur,</l><l n="165">quorum nil fieri sine tactu posse videmus</l><l n="166">nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst</l><l n="167">corporea natura animum constare animamque?</l><l n="168">praeterea pariter fungi cum corpore et una</l><l n="169">consentire animum nobis in corpore cernis.</l><l n="170">si minus offendit vitam vis horrida teli</l><l n="171">ossibus ac nervis disclusis intus adacta,</l><l n="172">at tamen insequitur languor terraeque petitus</l><l n="173">suavis et in terra mentis qui gignitur aestus</l><l n="174">inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.</l><l n="175">ergo corpoream naturam animi esse necessest,</l><l n="176">corporeis quoniam telis ictuque laborat.</l><l n="177">Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde</l><l n="178">constiterit pergam rationem reddere dictis.</l><l n="179">principio esse aio persuptilem atque minutis</l><l n="180">perquam corporibus factum constare. id ita esse</l><l n="181">hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.</l><milestone unit="card" n="182"/><l n="182"> Nil adeo fieri celeri ratione videtur,</l><l n="183">quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;</l><l n="184">ocius ergo animus quam res se perciet ulla,</l><l n="185">ante oculos quorum in promptu natura videtur.</l><l n="186">at quod mobile tanto operest, constare rutundis</l><l n="187">perquam seminibus debet perquamque minutis,</l><l n="188">momine uti parvo possint inpulsa moveri.</l><l n="189">namque movetur aqua et tantillo momine flutat,</l><l n="190">quippe volubilibus parvisque creata figuris.</l><l n="191">at contra mellis constantior est natura</l><l n="192">et pigri latices magis et cunctantior actus:</l><l n="193">haeret enim inter se magis omnis materiai</l><l n="194">copia, ni mirum quia non tam levibus extat</l><l n="195">corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.</l><l n="196">namque papaveris aura potest suspensa levisque</l><l n="197">cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,</l><l n="198">at contra lapidum coniectum spicarumque</l><l n="199">noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam</l><l n="200">et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;</l><l n="201">at contra quae cumque magis cum pondere magno</l><l n="202">asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.</l><l n="203">nunc igitur quoniamst animi natura reperta</l><l n="204">mobilis egregie, perquam constare necessest</l><l n="205">corporibus parvis et levibus atque rutundis.</l><l n="206">quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus</l><l n="207">utilis invenietur et opportuna cluebit.</l><l n="208">Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,</l><l n="209">quam tenui constet textura quamque loco se</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>