<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.125-3.179</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.125-3.179</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="125">corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,</l><l n="126">sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis</l><l n="127">semina, curare in membris ut vita moretur.</l><l n="128">est igitur calor ac ventus vitalis in ipso</l><l n="129">corpore, qui nobis moribundos deserit artus.</l><l n="130">quapropter quoniam est animi natura reperta</l><l n="131">atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai</l><l n="132">nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,</l><l n="133">sive aliunde ipsi porro traxere et in illam</l><l n="134">transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.</l><l n="135">quidquid <del>id</del> est, habeant: tu cetera percipe dicta.</l><milestone unit="card" n="136"/><l n="136">Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri</l><l n="137">inter se atque unam naturam conficere ex se,</l><l n="138">sed caput esse quasi et dominari in corpore toto</l><l n="139">consilium, quod nos animum mentemque vocamus.</l><l n="140">idque situm media regione in pectoris haeret.</l><l n="141">hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum</l><l n="142">laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.</l><l n="143">cetera pars animae per totum dissita corpus</l><l n="144">paret et ad numen mentis momenque movetur.</l><l n="145">idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,</l><l n="146">cum neque res animam neque corpus commovet una.</l><l n="147">et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore</l><l n="148">laeditur in nobis, non omni concruciamur</l><l n="149">corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse</l><l n="150">laetitiaque viget, cum cetera pars animai</l><l n="151">per membra atque artus nulla novitate cietur;</l><l n="152">verum ubi vementi magis est commota metu mens,</l><l n="153">consentire animam totam per membra videmus</l><l n="154">sudoresque ita palloremque existere toto</l><l n="155">corpore et infringi linguam vocemque aboriri,</l><l n="156">caligare oculos, sonere auris, succidere artus,</l><l n="157">denique concidere ex animi terrore videmus</l><l n="158">saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit</l><l n="159">esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi <del>vi</del></l><l n="160">percussa est, exim corpus propellit et icit.</l><l n="161">Haec eadem ratio naturam animi atque animai</l><l n="162">corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,</l><l n="163"> corripere ex somno corpus mutareque vultum</l><l n="164">atque hominem totum regere ac versare videtur,</l><l n="165">quorum nil fieri sine tactu posse videmus</l><l n="166">nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst</l><l n="167">corporea natura animum constare animamque?</l><l n="168">praeterea pariter fungi cum corpore et una</l><l n="169">consentire animum nobis in corpore cernis.</l><l n="170">si minus offendit vitam vis horrida teli</l><l n="171">ossibus ac nervis disclusis intus adacta,</l><l n="172">at tamen insequitur languor terraeque petitus</l><l n="173">suavis et in terra mentis qui gignitur aestus</l><l n="174">inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.</l><l n="175">ergo corpoream naturam animi esse necessest,</l><l n="176">corporeis quoniam telis ictuque laborat.</l><l n="177">Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde</l><l n="178">constiterit pergam rationem reddere dictis.</l><l n="179">principio esse aio persuptilem atque minutis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>