<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.1077-4.240</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.1077-4.240</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="1077">quae mala nos subigit vitai tanta cupido?</l><l n="1078">certe equidem finis vitae mortalibus adstat</l><l n="1079">nec devitari letum pote, quin obeamus.</l><l n="1080">praeterea versamur ibidem atque insumus usque</l><l n="1081">nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;</l><l n="1082">sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur</l><l n="1083">cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus</l><l n="1084">et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.</l><l n="1085">posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,</l><l n="1086">quidve ferat nobis casus quive exitus instet.</l><l n="1087">nec prorsum vitam ducendo demimus hilum</l><l n="1088">tempore de mortis nec delibare valemus,</l><l n="1089">quo minus esse diu possimus forte perempti.</l><l n="1090">proinde licet quod vis vivendo condere saecla,</l><l n="1091">mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,</l><l n="1092">nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno</l><l n="1093">lumine qui finem vitai fecit, et ille,</l><l n="1094">mensibus atque annis qui multis occidit ante.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="4"><head>Liber Quartus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Avia Pieridum peragro loca nullius ante</l><l n="2">trita solo. iuvat integros accedere fontis</l><l n="3">atque haurire, iuvatque novos decerpere flores</l><l n="4">insignemque meo capiti petere inde coronam,</l><l n="5">unde prius nulli velarint tempora musae;</l><l n="6">primum quod magnis doceo de rebus et artis</l><l n="7">religionum animum nodis exsolvere pergo,</l><l n="8">deinde quod obscura de re tam lucida pango</l><l n="9">carmina musaeo contingens cuncta lepore.</l><l n="10">id quoque enim non ab nulla ratione videtur;</l><l n="11">nam vel uti pueris absinthia taetra medentes</l><l n="12">cum dare conantur, prius oras pocula circum</l><l n="13">contingunt mellis dulci flavoque liquore,</l><l n="14">ut puerorum aetas inprovida ludificetur</l><l n="15">labrorum tenus, interea perpotet amarum</l><l n="16">absinthi laticem deceptaque non capiatur,</l><l n="17">sed potius tali facto recreata valescat,</l><l n="18">sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur</l><l n="19">tristior esse quibus non est tractata, retroque</l><l n="20">volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti</l><l n="21">carmine Pierio rationem exponere nostram</l><l n="22">et quasi musaeo dulci contingere melle;</l><l n="23">si tibi forte animum tali ratione tenere</l><l n="24">versibus in nostris possem, dum percipis omnem</l><l n="25">naturam rerum ac persentis utilitatem.</l><milestone unit="card" n="26"/><l n="26">Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum</l><l n="27">qualia sint et quam variis distantia formis</l><l n="28">sponte sua volitent aeterno percita motu</l><l n="29">quoque modo possit res ex his quaeque creari,</l><l n="30"><del>nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res</del></l><l n="31"><del>attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,</del></l><l n="32"><del>quae quasi membranae vel cortex nominitandast,</del></l><l n="33">atque animi quoniam docui natura quid esset</l><l n="34">et quibus e rebus cum corpore compta vigeret</l><l n="35">quove modo distracta rediret in ordia prima,</l><l n="36">nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res</l><l n="37">attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,</l><l n="38">quod speciem ac formam similem gerit eius imago,</l><l n="39">cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;</l><l n="40">quae quasi membranae summo de corpore rerum</l><l n="41">dereptae volitant ultroque citroque per auras,</l><l n="42">atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes</l><l n="43">terrificant atque in somnis, cum saepe figuras</l><l n="44">contuimur miras simulacraque luce carentum,</l><l n="45">quae nos horrifice languentis saepe sopore</l><l n="46">excierunt ne forte animas Acherunte reamur</l><l n="47">effugere aut umbras inter vivos volitare</l><l n="48">neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,</l><l n="49">cum corpus simul atque animi natura perempta</l><l n="50">in sua discessum dederint primordia quaeque.</l><l n="51">dico igitur rerum effigias tenuisque figuras</l><l n="52">mittier ab rebus summo de cortice eorum;</l><l n="53">id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.</l><milestone unit="card" n="54"/><l n="54"> Principio quoniam mittunt in rebus apertis</l><l n="55">corpora res multae, partim diffusa solute,</l><l n="56">robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,</l><l n="57">et partim contexta magis condensaque, ut olim</l><l n="58">cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,</l><l n="59">et vituli cum membranas de corpore summo</l><l n="60">nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens</l><l n="61">exuit in spinis vestem; nam saepe videmus</l><l n="62">illorum spoliis vepres volitantibus auctas.</l><l n="63">quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago</l><l n="64">ab rebus mitti summo de corpore rerum.</l><l n="65">nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</l><l n="66">quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;</l><l n="67">praesertim cum sint in summis corpora rebus</l><l n="68">multa minuta, iaci quae possint ordine eodem</l><l n="69">quo fuerint et formai servare figuram,</l><l n="70">et multo citius, quanto minus indupediri</l><l n="71">pauca queunt et <del>quae</del> sunt prima fronte locata.</l><l n="72">nam certe iacere ac largiri multa videmus,</l><l n="73">non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,</l><l n="74">verum de summis ipsum quoque saepe colorem.</l><l n="75">et volgo faciunt id lutea russaque vela</l><l n="76">et ferrugina, cum magnis intenta theatris</l><l n="77">per malos volgata trabesque trementia flutant;</l><l n="78">namque ibi consessum caveai supter et omnem</l><l n="79">scaenai speciem patrum matrumque deorsum</l><l n="80">inficiunt coguntque suo fluitare colore.</l><l n="81">et quanto circum mage sunt inclusa theatri</l><l n="82">moenia, tam magis haec intus perfusa lepore</l><l n="83">omnia conrident correpta luce diei.</l><l n="84">ergo lintea de summo cum corpore fucum</l><l n="85">mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis</l><l n="86">res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.</l><l n="87">sunt igitur iam formarum vestigia certa,</l><l n="88">quae volgo volitant subtili praedita filo</l><l n="89">nec singillatim possunt secreta videri.</l><milestone unit="card" n="90"/><l n="90">Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res</l><l n="91">consimiles ideo diffusae rebus abundant,</l><l n="92">ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae</l><l n="93">scinduntur per iter flexum, nec recta viarum</l><l n="94">ostia sunt, qua contendant exire coortae.</l><l n="95">at contra tenuis summi membrana coloris</l><l n="96">cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,</l><l n="97">in promptu quoniam est in prima fronte locata.</l><l n="98">Postremo speculis in aqua splendoreque in omni</l><l n="99">quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,</l><l n="100">quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,</l><l n="101">exin imaginibus missis consistere eorum.</l><l n="102"><del>nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant</del></l><l n="103"><del>quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.</del></l><l n="104">sunt igitur tenues formarum illis similesque</l><l n="105">effigiae, singillatim quas cernere nemo</l><l n="106">cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu</l><l n="107">reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,</l><l n="108">nec ratione alia servari posse videntur,</l><l n="109"> tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.</l><milestone unit="card" n="110"/><l n="110">Nunc age, quam tenui natura constet imago</l><l n="111">percipe. et in primis, quoniam primordia tantum</l><l n="112">sunt infra nostros sensus tantoque minora</l><l n="113">quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,</l><l n="114">nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum</l><l n="115">cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.</l><l n="116">primum animalia sunt iam partim tantula, corum</l><l n="117">tertia pars nulla possit ratione videri.</l><l n="118">horum intestinum quodvis quale esse putandumst!</l><l n="119">quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?</l><l n="120">quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,</l><l n="121">unde anima atque animi constet natura necessumst,</l><l n="122">nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?</l><l n="123">praeterea quaecumque suo de corpore odorem</l><l n="124">expirant acrem, panaces absinthia taetra</l><l n="125">habrotonique graves et tristia centaurea,</l><l n="126">quorum unum quidvis leviter si forte duobus</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="127">quin potius noscas rerum simulacra vagari</l><l n="128">multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?</l><l n="129">Sed ne forte putes ea demum sola vagari,</l><l n="130">quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,</l><l n="131">sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa</l><l n="132">constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,</l><l n="133">quae multis formata modis sublime feruntur,</l><l n="134">ut nubes facile inter dum concrescere in alto</l><l n="135">cernimus et mundi speciem violare serenam</l><l n="136"><choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> mulcentes motu; nam saepe Gigantum</l><l n="137">ora volare videntur et umbram ducere late,</l><l n="138">inter dum magni montes avolsaque saxa</l><l n="139">montibus ante ire et solem succedere praeter,</l><l n="140">inde alios trahere atque inducere belua nimbos.</l><l n="141">nec speciem mutare suam liquentia cessant</l><l n="142">et cuiusque modi formarum vertere in oras.</l><milestone unit="card" n="143"/><l n="143">Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur</l><l n="144">perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="145">semper enim summum quicquid de rebus abundat,</l><l n="146">quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,</l><l n="147">transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa</l><l n="148">aut in materiam ligni pervenit, ibi iam</l><l n="149">scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.</l><l n="150">at cum splendida quae constant opposta fuerunt</l><l n="151">densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;</l><l n="152">nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem</l><l n="153">scindi; quam meminit levor praestare salutem.</l><l n="154">qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.</l><l n="155">et quamvis subito quovis in tempore quamque</l><l n="156">rem contra speculum ponas, apparet imago;</l><l n="157">perpetuo fluere ut noscas e corpore summo</l><l n="158">texturas rerum tenuis tenuisque figuras.</l><l n="159">ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,</l><l n="160">ut merito celer his rebus dicatur origo.</l><l n="161">et quasi multa brevi spatio summittere debet</l><l n="162"> lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,</l><l n="163">sic ab rebus item simili ratione necessest</l><l n="164">temporis in puncto rerum simulacra ferantur</l><l n="165">multa modis multis in cunctas undique partis;</l><l n="166">quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,</l><l n="167">res ibi respondent simili forma atque colore.</l><l n="168">Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli</l><l n="169">tempestas, perquam subito fit turbida foede,</l><l n="170">undique uti tenebras omnis Acherunta rearis</l><l n="171">liquisse et magnas caeli complesse cavernas.</l><l n="172">usque adeo taetra nimborum nocte coorta</l><l n="173">inpendent atrae Formidinis ora superne;</l><l n="174">quorum quantula pars sit imago dicere nemost</l><l n="175">qui possit neque eam rationem reddere dictis.</l><milestone unit="card" n="176"/><l n="176">Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,</l><l n="177">et quae mobilitas ollis tranantibus auras</l><l n="178">reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,</l><l n="179">in quem quaeque locum diverso numine tendunt,</l><l n="180">suavidicis potius quam multis versibus edam;</l><l n="181">parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam</l><l n="182">clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.</l><l n="183">Principio persaepe levis res atque minutis</l><l n="184">corporibus factas celeris licet esse videre.</l><l n="185">in quo iam genere est solis lux et vapor eius,</l><l n="186">propterea quia sunt e primis facta minutis,</l><l n="187">quae quasi cuduntur perque <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> intervallum</l><l n="188">non dubitant transire sequenti concita plaga;</l><l n="189">suppeditatur enim confestim lumine lumen</l><l n="190">et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.</l><l n="191">qua propter simulacra pari ratione necessest</l><l n="192">inmemorabile per spatium transcurrere posse</l><l n="193">temporis in puncto, primum quod parvola causa</l><l n="194">est procul a tergo quae provehat atque propellat,</l><l n="195">quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,</l><l n="196">deinde quod usque adeo textura praedita rara</l><l n="197">mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res</l><l n="198">et quasi permanare per <choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> intervallum.</l><milestone unit="card" n="199"/><l n="199">Praeterea si quae penitus corpuscula rerum</l><l n="200">ex altoque foras mittuntur, solis uti lux</l><l n="201">ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei</l><l n="202">per totum caeli spatium diffundere sese</l><l n="203">perque volare mare ac terras caelumque rigare.</l><l n="204">quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,</l><l n="205">cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?</l><l n="206">quone vides citius debere et longius ire</l><l n="207">multiplexque loci spatium transcurrere eodem</l><l n="208">tempore quo solis pervolgant lumina caelum?</l><l n="209">Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,</l><l n="210">quam celeri motu rerum simulacra ferantur,</l><l n="211">quod simul ac primum sub diu splendor aquai</l><l n="212">ponitur, extemplo caelo stellante serena</l><l n="213">sidera respondent in aqua radiantia mundi.</l><l n="214">iamne vides igitur quam puncto tempore imago</l><l n="215">aetheris ex oris in terrarum accidat oras?</l><l n="216">quare etiam atque etiam mitti fateare necessest</l><milestone unit="card" n="217"/><l n="217"> corpora quae feriant oculos visumque lacessant.</l><l n="218">perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,</l><l n="219">frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis</l><l n="220">aequoris, exesor moerorum litora circum,</l><l n="221">nec variae cessant voces volitare per auras.</l><l n="222">denique in os salsi venit umor saepe saporis,</l><l n="223">cum mare versamur propter, dilutaque contra</l><l n="224">cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.</l><l n="225">usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter</l><l n="226">fertur et in cunctas dimittitur undique partis</l><l n="227">nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,</l><l n="228">perpetuo quoniam sentimus et omnia semper</l><l n="229">cernere odorari licet et sentire sonare.</l><milestone unit="card" n="230"/><l n="230">Praeterea quoniam manibus tractata figura</l><l n="231">in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae</l><l n="232">cernitur in luce et claro candore, necessest</l><l n="233">consimili causa tactum visumque moveri.</l><l n="234">nunc igitur si quadratum temptamus et id nos</l><l n="235">commovet in tenebris, in luci quae poterit res</l><l n="236">accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?</l><l n="237">esse in imaginibus qua propter causa videtur</l><l n="238">cernundi neque posse sine his res ulla videri.</l><l n="239">Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur</l><l n="240">undique et in cunctas iaciuntur didita partis;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>