<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.100-3.154</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:3.100-3.154</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="100">harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos</l><l n="101">vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;</l><l n="102">ut bona saepe valetudo cum dicitur esse</l><l n="103">corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,</l><l n="104">sic animi sensum non certa parte reponunt;</l><l n="105">magno opere in quo mi diversi errare videntur.</l><l n="106">Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,</l><l n="107">cum tamen ex alia laetamur parte latenti;</l><l n="108"> et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,</l><l n="109">cum miser ex animo laetatur corpore toto;</l><l n="110">non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,</l><l n="111">in nullo caput interea sit forte dolore.</l><l n="112">Praeterea molli cum somno dedita membra</l><l n="113">effusumque iacet sine sensu corpus honustum,</l><l n="114">est aliud tamen in nobis quod tempore in illo</l><l n="115">multimodis agitatur et omnis accipit in se</l><l n="116">laetitiae motus et curas cordis inanis.</l><l n="117">Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis</l><l n="118">esse neque harmonia corpus sentire solere,</l><l n="119">principio fit uti detracto corpore multo</l><l n="120">saepe tamen nobis in membris vita moretur.</l><l n="121">Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris</l><l n="122">diffugere forasque per os est editus <choice><reg>aeg</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="123">deserit extemplo venas atque ossa relinquit;</l><l n="124">noscere ut hinc possis non aequas omnia partis</l><l n="125">corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,</l><l n="126">sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis</l><l n="127">semina, curare in membris ut vita moretur.</l><l n="128">est igitur calor ac ventus vitalis in ipso</l><l n="129">corpore, qui nobis moribundos deserit artus.</l><l n="130">quapropter quoniam est animi natura reperta</l><l n="131">atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai</l><l n="132">nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,</l><l n="133">sive aliunde ipsi porro traxere et in illam</l><l n="134">transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.</l><l n="135">quidquid <del>id</del> est, habeant: tu cetera percipe dicta.</l><milestone unit="card" n="136"/><l n="136">Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri</l><l n="137">inter se atque unam naturam conficere ex se,</l><l n="138">sed caput esse quasi et dominari in corpore toto</l><l n="139">consilium, quod nos animum mentemque vocamus.</l><l n="140">idque situm media regione in pectoris haeret.</l><l n="141">hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum</l><l n="142">laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.</l><l n="143">cetera pars animae per totum dissita corpus</l><l n="144">paret et ad numen mentis momenque movetur.</l><l n="145">idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,</l><l n="146">cum neque res animam neque corpus commovet una.</l><l n="147">et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore</l><l n="148">laeditur in nobis, non omni concruciamur</l><l n="149">corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse</l><l n="150">laetitiaque viget, cum cetera pars animai</l><l n="151">per membra atque artus nulla novitate cietur;</l><l n="152">verum ubi vementi magis est commota metu mens,</l><l n="153">consentire animam totam per membra videmus</l><l n="154">sudoresque ita palloremque existere toto</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>