<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.963-2.1061</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.963-2.1061</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="963">Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai</l><l n="964">corpora vi quadam per viscera viva per artus</l><l n="965">sollicitata suis trepidant in sedibus intus,</l><l n="966">inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,</l><l n="967">scire licet nullo primordia posse dolore</l><l n="968">temptari nullamque voluptatem capere ex se;</l><l n="969">quandoquidem non sunt ex ullis principiorum</l><l n="970">corporibus, quorum motus novitate laborent</l><l n="971">aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.</l><l n="972">haut igitur debent esse ullo praedita sensu.</l><milestone unit="card" n="973"/><l n="973">Denique uti possint sentire animalia quaeque,</l><l n="974">principiis si iam est sensus tribuendus eorum,</l><l n="975">quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?</l><l n="976">scilicet et risu tremulo concussa cachinnant</l><l n="977">et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque</l><l n="978">multaque de rerum mixtura dicere callent</l><l n="979">et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;</l><l n="980">quando quidem totis mortalibus adsimulata</l><l n="981">ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,</l><l n="982">inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;</l><l n="983">quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices</l><l n="984">et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.</l><l n="985">quod si delira haec furiosaque cernimus esse</l><l n="986">et ridere potest non ex ridentibus auctus,</l><l n="987">et sapere et doctis rationem reddere dictis</l><l n="988">non ex seminibus sapientibus atque disertis,</l><l n="989">qui minus esse queant ea quae sentire videmus</l><l n="990">seminibus permixta carentibus undique sensu?</l><milestone unit="card" n="991"/><l n="991">Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;</l><l n="992">omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis</l><l n="993">umoris guttas mater cum terra recepit,</l><l n="994">feta parit nitidas fruges arbustaque laeta</l><l n="995">et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,</l><l n="996">pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt</l><l n="997">et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;</l><l n="998">qua propter merito maternum nomen adepta est.</l><l n="999">cedit item retro, de terra quod fuit ante,</l><l n="1000">in terras, et quod missumst ex aetheris oris,</l><l n="1001">id rursum caeli rellatum templa receptant.</l><l n="1002">nec sic interemit mors res ut materiai</l><l n="1003">corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;</l><l n="1004">inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis</l><l n="1005">res ut convertant formas mutentque colores</l><l n="1006">et capiant sensus et puncto tempore reddant;</l><l n="1007">ut noscas referre earum primordia rerum</l><l n="1008">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="1009">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="1010">neve putes aeterna penes residere potesse</l><l n="1011">corpora prima quod in summis fluitare videmus</l><l n="1012">rebus et interdum nasci subitoque perire.</l><l n="1013">quin etiam refert nostris in versibus ipsis</l><l n="1014">cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;</l><l n="1015">namque eadem caelum mare terras flumina solem</l><l n="1016">significant, eadem fruges arbusta animantis;</l><l n="1017">si non omnia sunt, at multo maxima pars est</l><l n="1018">consimilis; verum positura discrepitant res.</l><l n="1019">sic ipsis in rebus item iam materiai</l><l n="1020"><del>intervalla vias conexus pondera plagas</del></l><l n="1021">concursus motus ordo positura figurae</l><l n="1022">cum permutantur, mutari res quoque debent.</l><l n="1023">Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.</l><l n="1024">nam tibi vehementer nova res molitur ad auris</l><l n="1025">accedere et nova se species ostendere rerum.</l><l n="1026">sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum</l><l n="1027">difficilis magis ad credendum constet, itemque</l><l n="1028">nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,</l><l n="1029">quod non paulatim minuant mirarier omnes,</l><l n="1030">principio caeli clarum purumque colorem</l><l n="1031">quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,</l><l n="1032">lunamque et solis praeclara luce nitorem;</l><l n="1033">omnia quae nunc si primum mortalibus essent</l><l n="1034">ex improviso si sint obiecta repente,</l><l n="1035">quid magis his rebus poterat mirabile dici,</l><l n="1036">aut minus ante quod auderent fore credere gentes?</l><l n="1037">nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.</l><l n="1038">quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,</l><l n="1039">suspicere in caeli dignatur lucida templa.</l><l n="1040">desine qua propter novitate exterritus ipsa</l><l n="1041">expuere ex animo rationem, sed magis acri</l><l n="1042">iudicio perpende, et si tibi vera videntur,</l><l n="1043">dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.</l><l n="1044">quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit</l><l n="1045">infinita foris haec extra moenia mundi,</l><l n="1046">quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens</l><l n="1047">atque animi iactus liber quo pervolet ipse.</l><milestone unit="card" n="1048"/><l n="1048">Principio nobis in cunctas undique partis</l><l n="1049">et latere ex utroque <add>supra</add> supterque per omne</l><l n="1050">nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se</l><l n="1051">vociferatur, et elucet natura profundi.</l><l n="1052">nullo iam pacto veri simile esse putandumst,</l><l n="1053">undique cum vorsum spatium vacet infinitum</l><l n="1054">seminaque innumero numero summaque profunda</l><l n="1055">multimodis volitent aeterno percita motu,</l><l n="1056">hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,</l><l n="1057">nil agere illa foris tot corpora materiai;</l><l n="1058">cum praesertim hic sit natura factus et ipsa</l><l n="1059">sponte sua forte offensando semina rerum</l><l n="1060">multimodis temere in cassum frustraque coacta</l><l n="1061">tandem coluerunt ea quae coniecta repente</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>