<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.933-2.1003</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.933-2.1003</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="933">aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,</l><l n="934">huic satis illud erit planum facere atque probare,</l><l n="935">non fieri partum nisi concilio ante coacto,</l><l n="936">nec quicquam commutari sine conciliatu.</l><l n="937">Principio nequeunt ullius corporis esse</l><l n="938">sensus ante ipsam genitam naturam animantis,</l><l n="939">ni mirum quia materies disiecta tenetur</l><l n="940">aere fluminibus terris terraque creatis,</l><l n="941">nec congressa modo vitalis convenientes</l><l n="942">contulit inter se motus, quibus omnituentes</l><l n="943">accensi sensus animantem quamque tuentur.</l><l n="944">Praeterea quamvis animantem grandior ictus,</l><l n="945">quam patitur natura, repente adfligit et omnis</l><l n="946">corporis atque animi pergit confundere sensus.</l><l n="947">dissoluuntur enim positurae principiorum</l><l n="948">et penitus motus vitales inpediuntur,</l><l n="949">donec materies omnis concussa per artus</l><l n="950">vitalis animae nodos a corpore solvit</l><l n="951">dispersamque foras per caulas eiecit omnis;</l><l n="952">nam quid praeterea facere ictum posse reamur</l><l n="953">oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?</l><l n="954">fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu</l><l n="955">reliqui motus vitalis vincere saepe,</l><l n="956">vincere et ingentis plagae sedare tumultus</l><l n="957">inque suos quicquid rursus revocare meatus</l><l n="958">et quasi iam leti dominantem in corpore motum</l><l n="959">discutere ac paene amissos accendere sensus;</l><l n="960">nam qua re potius leti iam limine ab ipso</l><l n="961">ad vitam possint conlecta mente reverti,</l><l n="962">quam quo decursum prope iam siet ire et abire?</l><l n="963">Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai</l><l n="964">corpora vi quadam per viscera viva per artus</l><l n="965">sollicitata suis trepidant in sedibus intus,</l><l n="966">inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,</l><l n="967">scire licet nullo primordia posse dolore</l><l n="968">temptari nullamque voluptatem capere ex se;</l><l n="969">quandoquidem non sunt ex ullis principiorum</l><l n="970">corporibus, quorum motus novitate laborent</l><l n="971">aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.</l><l n="972">haut igitur debent esse ullo praedita sensu.</l><milestone unit="card" n="973"/><l n="973">Denique uti possint sentire animalia quaeque,</l><l n="974">principiis si iam est sensus tribuendus eorum,</l><l n="975">quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?</l><l n="976">scilicet et risu tremulo concussa cachinnant</l><l n="977">et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque</l><l n="978">multaque de rerum mixtura dicere callent</l><l n="979">et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;</l><l n="980">quando quidem totis mortalibus adsimulata</l><l n="981">ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,</l><l n="982">inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;</l><l n="983">quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices</l><l n="984">et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.</l><l n="985">quod si delira haec furiosaque cernimus esse</l><l n="986">et ridere potest non ex ridentibus auctus,</l><l n="987">et sapere et doctis rationem reddere dictis</l><l n="988">non ex seminibus sapientibus atque disertis,</l><l n="989">qui minus esse queant ea quae sentire videmus</l><l n="990">seminibus permixta carentibus undique sensu?</l><milestone unit="card" n="991"/><l n="991">Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;</l><l n="992">omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis</l><l n="993">umoris guttas mater cum terra recepit,</l><l n="994">feta parit nitidas fruges arbustaque laeta</l><l n="995">et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,</l><l n="996">pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt</l><l n="997">et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;</l><l n="998">qua propter merito maternum nomen adepta est.</l><l n="999">cedit item retro, de terra quod fuit ante,</l><l n="1000">in terras, et quod missumst ex aetheris oris,</l><l n="1001">id rursum caeli rellatum templa receptant.</l><l n="1002">nec sic interemit mors res ut materiai</l><l n="1003">corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>