<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.882-2.1034</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.882-2.1034</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="882">explicat in flammas et <add>in</add> ignis omnia versat.</l><l n="883">iamne vides igitur magni primordia rerum</l><l n="884">referre in quali sint ordine quaeque locata</l><l n="885">et commixta quibus dent motus accipiantque?</l><milestone unit="card" n="886"/><l n="886">Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,</l><l n="887">quod movet et varios sensus expromere cogit,</l><l n="888">ex insensilibus ne credas sensile gigni?</l><l n="889">ni mirum lapides et ligna et terra quod una</l><l n="890">mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.</l><l n="891">illud in his igitur rebus meminisse decebit,</l><l n="892">non ex omnibus omnino, quaecumque creant res</l><l n="893">sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,</l><l n="894">sed magni referre ea primum quantula constent,</l><l n="895">sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,</l><l n="896">motibus ordinibus posituris denique quae sint.</l><l n="897">quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;</l><l n="898">et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,</l><l n="899">vermiculos pariunt, quia corpora materiai</l><l n="900">antiquis ex ordinibus permota nova re</l><l n="901">conciliantur ita ut debent animalia gigni.</l><l n="902">Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari</l><l n="903">constituunt, porro ex aliis sentire sueti</l><l n="903a">* * *</l><l n="904">mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis</l><l n="905">visceribus nervis venis, quae cumque videmus</l><l n="906">mollia mortali consistere corpore creta.</l><l n="907">sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;</l><l n="908">nempe tamen debent aut sensum partis habere</l><l n="909">aut similis totis animalibus esse putari.</l><l n="910">at nequeant per se partes sentire necesse est:</l><l n="911">namque animus sensus membrorum respuit omnis,</l><l n="912">nec manus a nobis potis est secreta neque ulla</l><l n="913">corporis omnino sensum pars sola tenere.</l><l n="914">linquitur ut totis animantibus adsimulentur,</l><l n="915">vitali ut possint consentire undique sensu.</l><l n="916">qui poterunt igitur rerum primordia dici</l><l n="917">et leti vitare vias, animalia cum sint,</l><l n="918">atque animalia <add>sint</add> mortalibus una eademque?</l><l n="919">quod tamen ut possint, at coetu concilioque</l><l n="920">nil facient praeter volgum turbamque animantum,</l><l n="921">scilicet ut nequeant homines armenta feraeque</l><l n="922">inter sese ullam rem gignere conveniundo.</l><l n="923">sic itidem quae sentimus sentire necessest.</l><l n="924">quod si forte suum dimittunt corpore sensum</l><l n="925">atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod</l><l n="926">detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,</l><l n="927">quatinus in pullos animalis vertier ova</l><l n="928">cernimus alituum vermisque effervere terra,</l><l n="929">intempestivos quam putor cepit ob imbris,</l><l n="930">scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.</l><milestone unit="card" n="931"/><l n="931">Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri</l><l n="932">posse ex non sensu sensus mutabilitate,</l><l n="933">aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,</l><l n="934">huic satis illud erit planum facere atque probare,</l><l n="935">non fieri partum nisi concilio ante coacto,</l><l n="936">nec quicquam commutari sine conciliatu.</l><l n="937">Principio nequeunt ullius corporis esse</l><l n="938">sensus ante ipsam genitam naturam animantis,</l><l n="939">ni mirum quia materies disiecta tenetur</l><l n="940">aere fluminibus terris terraque creatis,</l><l n="941">nec congressa modo vitalis convenientes</l><l n="942">contulit inter se motus, quibus omnituentes</l><l n="943">accensi sensus animantem quamque tuentur.</l><l n="944">Praeterea quamvis animantem grandior ictus,</l><l n="945">quam patitur natura, repente adfligit et omnis</l><l n="946">corporis atque animi pergit confundere sensus.</l><l n="947">dissoluuntur enim positurae principiorum</l><l n="948">et penitus motus vitales inpediuntur,</l><l n="949">donec materies omnis concussa per artus</l><l n="950">vitalis animae nodos a corpore solvit</l><l n="951">dispersamque foras per caulas eiecit omnis;</l><l n="952">nam quid praeterea facere ictum posse reamur</l><l n="953">oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?</l><l n="954">fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu</l><l n="955">reliqui motus vitalis vincere saepe,</l><l n="956">vincere et ingentis plagae sedare tumultus</l><l n="957">inque suos quicquid rursus revocare meatus</l><l n="958">et quasi iam leti dominantem in corpore motum</l><l n="959">discutere ac paene amissos accendere sensus;</l><l n="960">nam qua re potius leti iam limine ab ipso</l><l n="961">ad vitam possint conlecta mente reverti,</l><l n="962">quam quo decursum prope iam siet ire et abire?</l><l n="963">Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai</l><l n="964">corpora vi quadam per viscera viva per artus</l><l n="965">sollicitata suis trepidant in sedibus intus,</l><l n="966">inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,</l><l n="967">scire licet nullo primordia posse dolore</l><l n="968">temptari nullamque voluptatem capere ex se;</l><l n="969">quandoquidem non sunt ex ullis principiorum</l><l n="970">corporibus, quorum motus novitate laborent</l><l n="971">aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.</l><l n="972">haut igitur debent esse ullo praedita sensu.</l><milestone unit="card" n="973"/><l n="973">Denique uti possint sentire animalia quaeque,</l><l n="974">principiis si iam est sensus tribuendus eorum,</l><l n="975">quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?</l><l n="976">scilicet et risu tremulo concussa cachinnant</l><l n="977">et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque</l><l n="978">multaque de rerum mixtura dicere callent</l><l n="979">et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;</l><l n="980">quando quidem totis mortalibus adsimulata</l><l n="981">ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,</l><l n="982">inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;</l><l n="983">quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices</l><l n="984">et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.</l><l n="985">quod si delira haec furiosaque cernimus esse</l><l n="986">et ridere potest non ex ridentibus auctus,</l><l n="987">et sapere et doctis rationem reddere dictis</l><l n="988">non ex seminibus sapientibus atque disertis,</l><l n="989">qui minus esse queant ea quae sentire videmus</l><l n="990">seminibus permixta carentibus undique sensu?</l><milestone unit="card" n="991"/><l n="991">Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;</l><l n="992">omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis</l><l n="993">umoris guttas mater cum terra recepit,</l><l n="994">feta parit nitidas fruges arbustaque laeta</l><l n="995">et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,</l><l n="996">pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt</l><l n="997">et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;</l><l n="998">qua propter merito maternum nomen adepta est.</l><l n="999">cedit item retro, de terra quod fuit ante,</l><l n="1000">in terras, et quod missumst ex aetheris oris,</l><l n="1001">id rursum caeli rellatum templa receptant.</l><l n="1002">nec sic interemit mors res ut materiai</l><l n="1003">corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;</l><l n="1004">inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis</l><l n="1005">res ut convertant formas mutentque colores</l><l n="1006">et capiant sensus et puncto tempore reddant;</l><l n="1007">ut noscas referre earum primordia rerum</l><l n="1008">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="1009">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="1010">neve putes aeterna penes residere potesse</l><l n="1011">corpora prima quod in summis fluitare videmus</l><l n="1012">rebus et interdum nasci subitoque perire.</l><l n="1013">quin etiam refert nostris in versibus ipsis</l><l n="1014">cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;</l><l n="1015">namque eadem caelum mare terras flumina solem</l><l n="1016">significant, eadem fruges arbusta animantis;</l><l n="1017">si non omnia sunt, at multo maxima pars est</l><l n="1018">consimilis; verum positura discrepitant res.</l><l n="1019">sic ipsis in rebus item iam materiai</l><l n="1020"><del>intervalla vias conexus pondera plagas</del></l><l n="1021">concursus motus ordo positura figurae</l><l n="1022">cum permutantur, mutari res quoque debent.</l><l n="1023">Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.</l><l n="1024">nam tibi vehementer nova res molitur ad auris</l><l n="1025">accedere et nova se species ostendere rerum.</l><l n="1026">sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum</l><l n="1027">difficilis magis ad credendum constet, itemque</l><l n="1028">nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,</l><l n="1029">quod non paulatim minuant mirarier omnes,</l><l n="1030">principio caeli clarum purumque colorem</l><l n="1031">quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,</l><l n="1032">lunamque et solis praeclara luce nitorem;</l><l n="1033">omnia quae nunc si primum mortalibus essent</l><l n="1034">ex improviso si sint obiecta repente,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>