<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.85-2.155</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.85-2.155</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="85">aut ictu forte alterius. nam <add>cum</add> cita saepe</l><l n="86">obvia conflixere, fit ut diversa repente</l><l n="87">dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint</l><l n="88">ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.</l><l n="89">et quo iactari magis omnia materiai</l><l n="90">corpora pervideas, reminiscere totius imum</l><l n="91">nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima</l><l n="92">consistant, quoniam spatium sine fine modoquest</l><l n="93">inmensumque patere in cunctas undique partis</l><l n="94">pluribus ostendi et certa ratione probatumst.</l><l n="95">quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est</l><l n="96">reddita corporibus primis per inane profundum,</l><l n="97">sed magis adsiduo varioque exercita motu</l><l n="98">partim intervallis magnis confulta resultant,</l><l n="99">pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.</l><l n="100">et quae cumque magis condenso conciliatu</l><l n="101">exiguis intervallis convecta resultant,</l><l n="102">indupedita suis perplexis ipsa figuris,</l><l n="103">haec validas saxi radices et fera ferri</l><l n="104">corpora constituunt et cetera <add>de</add> genere horum.</l><l n="105">paucula quae porro magnum per inane vagantur,</l><l n="106">cetera dissiliunt longe longeque recursant</l><l n="107">in magnis intervallis; haec aera rarum</l><l n="108">sufficiunt nobis et splendida lumina solis.</l><l n="109">multaque praeterea magnum per inane vagantur,</l><l n="110">conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam</l><l n="111">consociare etiam motus potuere recepta.</l><l n="112">Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago</l><l n="113">ante oculos semper nobis versatur et instat.</l><l n="114">contemplator enim, cum solis lumina cumque</l><l n="115">inserti fundunt radii per opaca domorum:</l><l n="116">multa minuta modis multis per inane videbis</l><l n="117">corpora misceri radiorum lumine in ipso</l><l n="118">et vel ut aeterno certamine proelia pugnas</l><l n="119">edere turmatim certantia nec dare pausam,</l><l n="120">conciliis et discidiis exercita crebris;</l><l n="121">conicere ut possis ex hoc, primordia rerum</l><l n="122">quale sit in magno iactari semper inani.</l><l n="123">dum taxat, rerum magnarum parva potest res</l><l n="124">exemplare dare et vestigia notitiai.</l><l n="125">Hoc etiam magis haec animum te advertere par est</l><l n="126">corpora quae in solis radiis turbare videntur,</l><l n="127">quod tales turbae motus quoque materiai</l><l n="128">significant clandestinos caecosque subesse.</l><l n="129">multa videbis enim plagis ibi percita caecis</l><l n="130">commutare viam retroque repulsa reverti</l><l n="131">nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.</l><l n="132">scilicet hic a principiis est omnibus error.</l><l n="133">prima moventur enim per se primordia rerum,</l><l n="134">inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu</l><l n="135">et quasi proxima sunt ad viris principiorum,</l><l n="136">ictibus illorum caecis inpulsa cientur,</l><l n="137">ipsaque <add>pro</add>porro paulo maiora lacessunt.</l><l n="138">sic a principiis ascendit motus et exit</l><l n="139">paulatim nostros ad sensus, ut moveantur</l><l n="140">illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus</l><l n="141">nec quibus id faciant plagis apparet aperte.</l><milestone unit="card" n="142"/><l n="142">Nunc quae mobilitas sit reddita materiai</l><l n="143">corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.</l><l n="144">primum aurora novo cum spargit lumine terras</l><l n="145">et variae volucres nemora avia pervolitantes</l><l n="146">aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,</l><l n="147">quam subito soleat sol ortus tempore tali</l><l n="148">convestire sua perfundens omnia luce,</l><l n="149">omnibus in promptu manifestumque esse videmus.</l><l n="150">at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum</l><l n="151">non per inane meat vacuum; quo tardius ire</l><l n="152">cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;</l><l n="153">nec singillatim corpuscula quaeque vaporis</l><l n="154">sed complexa meant inter se conque globata;</l><l n="155">qua propter simul inter se retrahuntur et extra</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>