<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.840-2.1096</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.840-2.1096</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="840">nec minus haec animum cognoscere posse sagacem</l><l n="841">quam quae sunt aliis rebus privata notare.</l><milestone unit="card" n="842"/><l n="842">Sed ne forte putes solo spoliata colore</l><l n="843">corpora prima manere, etiam secreta teporis</l><l n="844">sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,</l><l n="845">et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,</l><l n="846">nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.</l><l n="847">sicut amaracini blandum stactaeque liquorem</l><l n="848">et nardi florem, nectar qui naribus halat,</l><l n="849">cum facere instituas, cum primis quaerere par est,</l><l n="850">quod licet ac possis reperire, inolentis olivi</l><l n="851">naturam, nullam quae mittat naribus auram,</l><l n="852">quam minime ut possit mixtos in corpore odores</l><l n="853">concoctosque suo contractans perdere viro,</l><l n="854">propter eandem <add>rem</add> debent primordia rerum</l><l n="855">non adhibere suum gignundis rebus odorem</l><l n="856">nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,</l><l n="857">nec simili ratione saporem denique quemquam</l><l n="858">nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,</l><l n="859">cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,</l><l n="860">molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,</l><l n="861">omnia sint a principiis seiuncta necessest,</l><l n="862">inmortalia si volumus subiungere rebus</l><l n="863">fundamenta, quibus nitatur summa salutis;</l><l n="864">ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.</l><l n="865">Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest</l><l n="866">ex insensilibus tamen omnia confiteare</l><l n="867">principiis constare. neque id manufesta refutant</l><l n="868">nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,</l><l n="869">sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt</l><l n="870">ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.</l><l n="871">quippe videre licet vivos existere vermes</l><l n="872">stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est</l><l n="873">intempestivis ex imbribus umida tellus.</l><l n="874">Praeterea cunctas itidem res vertere sese.</l><l n="875">vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta</l><l n="876">in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra</l><l n="877">naturam, et nostro de corpore saepe ferarum</l><l n="878">augescunt vires et corpora pennipotentum.</l><l n="879">ergo omnes natura cibos in corpora viva</l><l n="880">vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,</l><l n="881">non alia longe ratione atque arida ligna</l><l n="882">explicat in flammas et <add>in</add> ignis omnia versat.</l><l n="883">iamne vides igitur magni primordia rerum</l><l n="884">referre in quali sint ordine quaeque locata</l><l n="885">et commixta quibus dent motus accipiantque?</l><milestone unit="card" n="886"/><l n="886">Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,</l><l n="887">quod movet et varios sensus expromere cogit,</l><l n="888">ex insensilibus ne credas sensile gigni?</l><l n="889">ni mirum lapides et ligna et terra quod una</l><l n="890">mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.</l><l n="891">illud in his igitur rebus meminisse decebit,</l><l n="892">non ex omnibus omnino, quaecumque creant res</l><l n="893">sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,</l><l n="894">sed magni referre ea primum quantula constent,</l><l n="895">sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,</l><l n="896">motibus ordinibus posituris denique quae sint.</l><l n="897">quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;</l><l n="898">et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,</l><l n="899">vermiculos pariunt, quia corpora materiai</l><l n="900">antiquis ex ordinibus permota nova re</l><l n="901">conciliantur ita ut debent animalia gigni.</l><l n="902">Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari</l><l n="903">constituunt, porro ex aliis sentire sueti</l><l n="903a">* * *</l><l n="904">mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis</l><l n="905">visceribus nervis venis, quae cumque videmus</l><l n="906">mollia mortali consistere corpore creta.</l><l n="907">sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;</l><l n="908">nempe tamen debent aut sensum partis habere</l><l n="909">aut similis totis animalibus esse putari.</l><l n="910">at nequeant per se partes sentire necesse est:</l><l n="911">namque animus sensus membrorum respuit omnis,</l><l n="912">nec manus a nobis potis est secreta neque ulla</l><l n="913">corporis omnino sensum pars sola tenere.</l><l n="914">linquitur ut totis animantibus adsimulentur,</l><l n="915">vitali ut possint consentire undique sensu.</l><l n="916">qui poterunt igitur rerum primordia dici</l><l n="917">et leti vitare vias, animalia cum sint,</l><l n="918">atque animalia <add>sint</add> mortalibus una eademque?</l><l n="919">quod tamen ut possint, at coetu concilioque</l><l n="920">nil facient praeter volgum turbamque animantum,</l><l n="921">scilicet ut nequeant homines armenta feraeque</l><l n="922">inter sese ullam rem gignere conveniundo.</l><l n="923">sic itidem quae sentimus sentire necessest.</l><l n="924">quod si forte suum dimittunt corpore sensum</l><l n="925">atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod</l><l n="926">detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,</l><l n="927">quatinus in pullos animalis vertier ova</l><l n="928">cernimus alituum vermisque effervere terra,</l><l n="929">intempestivos quam putor cepit ob imbris,</l><l n="930">scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.</l><milestone unit="card" n="931"/><l n="931">Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri</l><l n="932">posse ex non sensu sensus mutabilitate,</l><l n="933">aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,</l><l n="934">huic satis illud erit planum facere atque probare,</l><l n="935">non fieri partum nisi concilio ante coacto,</l><l n="936">nec quicquam commutari sine conciliatu.</l><l n="937">Principio nequeunt ullius corporis esse</l><l n="938">sensus ante ipsam genitam naturam animantis,</l><l n="939">ni mirum quia materies disiecta tenetur</l><l n="940">aere fluminibus terris terraque creatis,</l><l n="941">nec congressa modo vitalis convenientes</l><l n="942">contulit inter se motus, quibus omnituentes</l><l n="943">accensi sensus animantem quamque tuentur.</l><l n="944">Praeterea quamvis animantem grandior ictus,</l><l n="945">quam patitur natura, repente adfligit et omnis</l><l n="946">corporis atque animi pergit confundere sensus.</l><l n="947">dissoluuntur enim positurae principiorum</l><l n="948">et penitus motus vitales inpediuntur,</l><l n="949">donec materies omnis concussa per artus</l><l n="950">vitalis animae nodos a corpore solvit</l><l n="951">dispersamque foras per caulas eiecit omnis;</l><l n="952">nam quid praeterea facere ictum posse reamur</l><l n="953">oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?</l><l n="954">fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu</l><l n="955">reliqui motus vitalis vincere saepe,</l><l n="956">vincere et ingentis plagae sedare tumultus</l><l n="957">inque suos quicquid rursus revocare meatus</l><l n="958">et quasi iam leti dominantem in corpore motum</l><l n="959">discutere ac paene amissos accendere sensus;</l><l n="960">nam qua re potius leti iam limine ab ipso</l><l n="961">ad vitam possint conlecta mente reverti,</l><l n="962">quam quo decursum prope iam siet ire et abire?</l><l n="963">Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai</l><l n="964">corpora vi quadam per viscera viva per artus</l><l n="965">sollicitata suis trepidant in sedibus intus,</l><l n="966">inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,</l><l n="967">scire licet nullo primordia posse dolore</l><l n="968">temptari nullamque voluptatem capere ex se;</l><l n="969">quandoquidem non sunt ex ullis principiorum</l><l n="970">corporibus, quorum motus novitate laborent</l><l n="971">aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.</l><l n="972">haut igitur debent esse ullo praedita sensu.</l><milestone unit="card" n="973"/><l n="973">Denique uti possint sentire animalia quaeque,</l><l n="974">principiis si iam est sensus tribuendus eorum,</l><l n="975">quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?</l><l n="976">scilicet et risu tremulo concussa cachinnant</l><l n="977">et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque</l><l n="978">multaque de rerum mixtura dicere callent</l><l n="979">et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;</l><l n="980">quando quidem totis mortalibus adsimulata</l><l n="981">ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,</l><l n="982">inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;</l><l n="983">quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices</l><l n="984">et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.</l><l n="985">quod si delira haec furiosaque cernimus esse</l><l n="986">et ridere potest non ex ridentibus auctus,</l><l n="987">et sapere et doctis rationem reddere dictis</l><l n="988">non ex seminibus sapientibus atque disertis,</l><l n="989">qui minus esse queant ea quae sentire videmus</l><l n="990">seminibus permixta carentibus undique sensu?</l><milestone unit="card" n="991"/><l n="991">Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;</l><l n="992">omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis</l><l n="993">umoris guttas mater cum terra recepit,</l><l n="994">feta parit nitidas fruges arbustaque laeta</l><l n="995">et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,</l><l n="996">pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt</l><l n="997">et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;</l><l n="998">qua propter merito maternum nomen adepta est.</l><l n="999">cedit item retro, de terra quod fuit ante,</l><l n="1000">in terras, et quod missumst ex aetheris oris,</l><l n="1001">id rursum caeli rellatum templa receptant.</l><l n="1002">nec sic interemit mors res ut materiai</l><l n="1003">corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;</l><l n="1004">inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis</l><l n="1005">res ut convertant formas mutentque colores</l><l n="1006">et capiant sensus et puncto tempore reddant;</l><l n="1007">ut noscas referre earum primordia rerum</l><l n="1008">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="1009">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="1010">neve putes aeterna penes residere potesse</l><l n="1011">corpora prima quod in summis fluitare videmus</l><l n="1012">rebus et interdum nasci subitoque perire.</l><l n="1013">quin etiam refert nostris in versibus ipsis</l><l n="1014">cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;</l><l n="1015">namque eadem caelum mare terras flumina solem</l><l n="1016">significant, eadem fruges arbusta animantis;</l><l n="1017">si non omnia sunt, at multo maxima pars est</l><l n="1018">consimilis; verum positura discrepitant res.</l><l n="1019">sic ipsis in rebus item iam materiai</l><l n="1020"><del>intervalla vias conexus pondera plagas</del></l><l n="1021">concursus motus ordo positura figurae</l><l n="1022">cum permutantur, mutari res quoque debent.</l><l n="1023">Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.</l><l n="1024">nam tibi vehementer nova res molitur ad auris</l><l n="1025">accedere et nova se species ostendere rerum.</l><l n="1026">sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum</l><l n="1027">difficilis magis ad credendum constet, itemque</l><l n="1028">nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,</l><l n="1029">quod non paulatim minuant mirarier omnes,</l><l n="1030">principio caeli clarum purumque colorem</l><l n="1031">quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,</l><l n="1032">lunamque et solis praeclara luce nitorem;</l><l n="1033">omnia quae nunc si primum mortalibus essent</l><l n="1034">ex improviso si sint obiecta repente,</l><l n="1035">quid magis his rebus poterat mirabile dici,</l><l n="1036">aut minus ante quod auderent fore credere gentes?</l><l n="1037">nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.</l><l n="1038">quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,</l><l n="1039">suspicere in caeli dignatur lucida templa.</l><l n="1040">desine qua propter novitate exterritus ipsa</l><l n="1041">expuere ex animo rationem, sed magis acri</l><l n="1042">iudicio perpende, et si tibi vera videntur,</l><l n="1043">dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.</l><l n="1044">quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit</l><l n="1045">infinita foris haec extra moenia mundi,</l><l n="1046">quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens</l><l n="1047">atque animi iactus liber quo pervolet ipse.</l><milestone unit="card" n="1048"/><l n="1048">Principio nobis in cunctas undique partis</l><l n="1049">et latere ex utroque <add>supra</add> supterque per omne</l><l n="1050">nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se</l><l n="1051">vociferatur, et elucet natura profundi.</l><l n="1052">nullo iam pacto veri simile esse putandumst,</l><l n="1053">undique cum vorsum spatium vacet infinitum</l><l n="1054">seminaque innumero numero summaque profunda</l><l n="1055">multimodis volitent aeterno percita motu,</l><l n="1056">hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,</l><l n="1057">nil agere illa foris tot corpora materiai;</l><l n="1058">cum praesertim hic sit natura factus et ipsa</l><l n="1059">sponte sua forte offensando semina rerum</l><l n="1060">multimodis temere in cassum frustraque coacta</l><l n="1061">tandem coluerunt ea quae coniecta repente</l><l n="1062">magnarum rerum fierent exordia semper,</l><l n="1063">terrai maris et caeli generisque animantum.</l><l n="1064">quare etiam atque etiam talis fateare necesse est</l><l n="1065">esse alios alibi congressus materiai,</l><l n="1066">qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.</l><l n="1067">Praeterea cum materies est multa parata,</l><l n="1068">cum locus est praesto nec res nec causa moratur</l><l n="1069">ulla, geri debent ni mirum et confieri res.</l><l n="1070">nunc et seminibus si tanta est copia, quantam</l><l n="1071">enumerare aetas animantum non queat omnis,</l><l n="1072">quis eadem natura manet, quae semina rerum</l><l n="1073">conicere in loca quaeque queat simili ratione</l><l n="1074">atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare</l><l n="1075">esse alios aliis terrarum in partibus orbis</l><l n="1076">et varias hominum gentis et saecla ferarum.</l><l n="1077">Huc accedit ut in summa res nulla sit una,</l><l n="1078">unica quae gignatur et unica solaque crescat,</l><l n="1079">quin aliquoius siet saecli permultaque eodem</l><l n="1080">sint genere. in primis animalibus indice mente</l><l n="1081">invenies sic montivagum genus esse ferarum,</l><l n="1082">sic hominum geminam prolem, sic denique mutas</l><l n="1083">squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.</l><l n="1084">qua propter caelum simili ratione fatendumst</l><l n="1085">terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,</l><l n="1086">non esse unica, sed numero magis innumerali;</l><l n="1087">quando quidem vitae depactus terminus alte</l><l n="1088">tam manet haec et tam nativo corpore constant</l><l n="1089">quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.</l><l n="1090">Quae bene cognita si teneas, natura videtur</l><l n="1091">libera continuo, dominis privata superbis,</l><l n="1092">ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.</l><l n="1093">nam pro sancta deum tranquilla pectora pace</l><l n="1094">quae placidum degunt aevom vitamque serenam,</l><l n="1095">quis regere immensi summam, quis habere profundi</l><l n="1096">indu manu validas potis est moderanter habenas,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>