<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.780-2.834</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.780-2.834</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="780">conveniebat, ut in quadrato cernimus esse</l><l n="781">dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti</l><l n="782">aut alio in quovis uno puroque nitore</l><l n="783">dissimiles longe inter se variosque colores.</l><l n="784">praeterea nihil officiunt obstantque figurae</l><l n="785">dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;</l><l n="786">at varii rerum inpediunt prohibentque colores,</l><l n="787">quo minus esse uno possit res tota nitore.</l><l n="788">Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus</l><l n="789">principiis rerum non numquam causa colores,</l><l n="790">occidit, ex albis quoniam non alba creantur,</l><l n="791">nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.</l><l n="792">quippe etenim multo proclivius exorientur</l><l n="793">candida de nullo quam nigro nata colore</l><l n="794">aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.</l><milestone unit="card" n="795"/><l n="795">Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores</l><l n="796">esse neque in lucem existunt primordia rerum,</l><l n="797">scire licet quam sint nullo velata colore;</l><l n="798">qualis enim caecis poterit color esse tenebris?</l><l n="799">lumine quin ipso mutatur propterea quod</l><l n="800">recta aut obliqua percussus luce refulget;</l><l n="801">pluma columbarum quo pacto in sole videtur,</l><l n="802">quae sita cervices circum collumque coronat;</l><l n="803">namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,</l><l n="804">inter dum quodam sensu fit uti videatur</l><l n="805">inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.</l><l n="806">caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,</l><l n="807">consimili mutat ratione obversa colores;</l><l n="808">qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,</l><l n="809">scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.</l><l n="810">Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se</l><l n="811">pupula, cum sentire colorem dicitur album,</l><l n="812">atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,</l><l n="813">nec refert ea quae tangas quo forte colore</l><l n="814">praedita sint, verum quali magis apta figura,</l><l n="815">scire licet nihil principiis opus esse colore,</l><l n="816">sed variis formis variantes edere tactus.</l><milestone unit="card" n="817"/><l n="817">Praeterea quoniam non certis certa figuris</l><l n="818">est natura coloris et omnia principiorum</l><l n="819">formamenta queunt in quovis esse nitore,</l><l n="820">cur ea quae constant ex illis non pariter sunt</l><l n="821">omnigenus perfusa coloribus in genere omni?</l><l n="822">conveniebat enim corvos quoque saepe volantis</l><l n="823">ex albis album pinnis iactare colorem</l><l n="824">et nigros fieri nigro de semine cycnos</l><l n="825">aut alio quovis uno varioque colore.</l><l n="826">Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas</l><l n="827">distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis</l><l n="828">evanescere paulatim stinguique colorem;</l><l n="829">ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:</l><l n="830">purpura poeniceusque color clarissimus multo,</l><l n="831">filatim cum distractum est, disperditur omnis;</l><l n="832">noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem</l><l n="833">particulas, quam discedant ad semina rerum.</l><l n="834">Postremo quoniam non omnia corpora vocem</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>