<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.766-2.864</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.766-2.864</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="766">ut mare, cum magni commorunt aequora venti,</l><l n="767">vertitur in canos candenti marmore fluctus;</l><l n="768">dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,</l><l n="769">materies ubi permixta est illius et ordo</l><l n="770">principiis mutatus et addita demptaque quaedam,</l><l n="771">continuo id fieri ut candens videatur et album.</l><l n="772">quod si caeruleis constarent aequora ponti</l><l n="773">seminibus, nullo possent albescere pacto;</l><l n="774">nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,</l><l n="775">numquam in marmoreum possunt migrare colorem.</l><l n="776">sin alio atque alio sunt semina tincta colore,</l><l n="777">quae maris efficiunt unum purumque nitorem,</l><l n="778">ut saepe ex aliis formis variisque figuris</l><l n="779">efficitur quiddam quadratum unaque figura,</l><l n="780">conveniebat, ut in quadrato cernimus esse</l><l n="781">dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti</l><l n="782">aut alio in quovis uno puroque nitore</l><l n="783">dissimiles longe inter se variosque colores.</l><l n="784">praeterea nihil officiunt obstantque figurae</l><l n="785">dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;</l><l n="786">at varii rerum inpediunt prohibentque colores,</l><l n="787">quo minus esse uno possit res tota nitore.</l><l n="788">Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus</l><l n="789">principiis rerum non numquam causa colores,</l><l n="790">occidit, ex albis quoniam non alba creantur,</l><l n="791">nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.</l><l n="792">quippe etenim multo proclivius exorientur</l><l n="793">candida de nullo quam nigro nata colore</l><l n="794">aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.</l><milestone unit="card" n="795"/><l n="795">Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores</l><l n="796">esse neque in lucem existunt primordia rerum,</l><l n="797">scire licet quam sint nullo velata colore;</l><l n="798">qualis enim caecis poterit color esse tenebris?</l><l n="799">lumine quin ipso mutatur propterea quod</l><l n="800">recta aut obliqua percussus luce refulget;</l><l n="801">pluma columbarum quo pacto in sole videtur,</l><l n="802">quae sita cervices circum collumque coronat;</l><l n="803">namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,</l><l n="804">inter dum quodam sensu fit uti videatur</l><l n="805">inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.</l><l n="806">caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,</l><l n="807">consimili mutat ratione obversa colores;</l><l n="808">qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,</l><l n="809">scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.</l><l n="810">Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se</l><l n="811">pupula, cum sentire colorem dicitur album,</l><l n="812">atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,</l><l n="813">nec refert ea quae tangas quo forte colore</l><l n="814">praedita sint, verum quali magis apta figura,</l><l n="815">scire licet nihil principiis opus esse colore,</l><l n="816">sed variis formis variantes edere tactus.</l><milestone unit="card" n="817"/><l n="817">Praeterea quoniam non certis certa figuris</l><l n="818">est natura coloris et omnia principiorum</l><l n="819">formamenta queunt in quovis esse nitore,</l><l n="820">cur ea quae constant ex illis non pariter sunt</l><l n="821">omnigenus perfusa coloribus in genere omni?</l><l n="822">conveniebat enim corvos quoque saepe volantis</l><l n="823">ex albis album pinnis iactare colorem</l><l n="824">et nigros fieri nigro de semine cycnos</l><l n="825">aut alio quovis uno varioque colore.</l><l n="826">Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas</l><l n="827">distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis</l><l n="828">evanescere paulatim stinguique colorem;</l><l n="829">ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:</l><l n="830">purpura poeniceusque color clarissimus multo,</l><l n="831">filatim cum distractum est, disperditur omnis;</l><l n="832">noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem</l><l n="833">particulas, quam discedant ad semina rerum.</l><l n="834">Postremo quoniam non omnia corpora vocem</l><l n="835">mittere concedis neque odorem, propterea fit</l><l n="836">ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:</l><l n="837">sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,</l><l n="838">scire licet quaedam tam constare orba colore</l><l n="839">quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,</l><l n="840">nec minus haec animum cognoscere posse sagacem</l><l n="841">quam quae sunt aliis rebus privata notare.</l><milestone unit="card" n="842"/><l n="842">Sed ne forte putes solo spoliata colore</l><l n="843">corpora prima manere, etiam secreta teporis</l><l n="844">sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,</l><l n="845">et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,</l><l n="846">nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.</l><l n="847">sicut amaracini blandum stactaeque liquorem</l><l n="848">et nardi florem, nectar qui naribus halat,</l><l n="849">cum facere instituas, cum primis quaerere par est,</l><l n="850">quod licet ac possis reperire, inolentis olivi</l><l n="851">naturam, nullam quae mittat naribus auram,</l><l n="852">quam minime ut possit mixtos in corpore odores</l><l n="853">concoctosque suo contractans perdere viro,</l><l n="854">propter eandem <add>rem</add> debent primordia rerum</l><l n="855">non adhibere suum gignundis rebus odorem</l><l n="856">nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,</l><l n="857">nec simili ratione saporem denique quemquam</l><l n="858">nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,</l><l n="859">cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,</l><l n="860">molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,</l><l n="861">omnia sint a principiis seiuncta necessest,</l><l n="862">inmortalia si volumus subiungere rebus</l><l n="863">fundamenta, quibus nitatur summa salutis;</l><l n="864">ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>