<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.750-2.804</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.750-2.804</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="750">quod facere haud ullo debent primordia pacto;</l><l n="751">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="752">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="753">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="754">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="755">proinde colore cave contingas semina rerum,</l><l n="756">ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.</l><l n="757">Praeterea si nulla coloris principiis est</l><l n="758">reddita natura et variis sunt praedita formis,</l><l n="759">e quibus omnigenus gignunt variantque colores,</l><l n="760">propterea magni quod refert, semina quaeque</l><l n="761">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="762">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="763">perfacile extemplo rationem reddere possis,</l><l n="764">cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,</l><l n="765">marmoreo fieri possint candore repente,</l><l n="766">ut mare, cum magni commorunt aequora venti,</l><l n="767">vertitur in canos candenti marmore fluctus;</l><l n="768">dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,</l><l n="769">materies ubi permixta est illius et ordo</l><l n="770">principiis mutatus et addita demptaque quaedam,</l><l n="771">continuo id fieri ut candens videatur et album.</l><l n="772">quod si caeruleis constarent aequora ponti</l><l n="773">seminibus, nullo possent albescere pacto;</l><l n="774">nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,</l><l n="775">numquam in marmoreum possunt migrare colorem.</l><l n="776">sin alio atque alio sunt semina tincta colore,</l><l n="777">quae maris efficiunt unum purumque nitorem,</l><l n="778">ut saepe ex aliis formis variisque figuris</l><l n="779">efficitur quiddam quadratum unaque figura,</l><l n="780">conveniebat, ut in quadrato cernimus esse</l><l n="781">dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti</l><l n="782">aut alio in quovis uno puroque nitore</l><l n="783">dissimiles longe inter se variosque colores.</l><l n="784">praeterea nihil officiunt obstantque figurae</l><l n="785">dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;</l><l n="786">at varii rerum inpediunt prohibentque colores,</l><l n="787">quo minus esse uno possit res tota nitore.</l><l n="788">Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus</l><l n="789">principiis rerum non numquam causa colores,</l><l n="790">occidit, ex albis quoniam non alba creantur,</l><l n="791">nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.</l><l n="792">quippe etenim multo proclivius exorientur</l><l n="793">candida de nullo quam nigro nata colore</l><l n="794">aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.</l><milestone unit="card" n="795"/><l n="795">Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores</l><l n="796">esse neque in lucem existunt primordia rerum,</l><l n="797">scire licet quam sint nullo velata colore;</l><l n="798">qualis enim caecis poterit color esse tenebris?</l><l n="799">lumine quin ipso mutatur propterea quod</l><l n="800">recta aut obliqua percussus luce refulget;</l><l n="801">pluma columbarum quo pacto in sole videtur,</l><l n="802">quae sita cervices circum collumque coronat;</l><l n="803">namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,</l><l n="804">inter dum quodam sensu fit uti videatur</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>