<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.728-2.881</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.728-2.881</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="728">corpora seiungunt, sed terras ac mare totum</l><l n="729">secernunt caelumque a terris omne retentant.</l><milestone unit="card" n="730"/><l n="730">Nunc age dicta meo dulci quaesita labore</l><l n="731">percipe, ne forte haec albis ex alba rearis</l><l n="732">principiis esse, ante oculos quae candida cernis,</l><l n="733">aut ea quae nigrant nigro de semine nata;</l><l n="734">nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,</l><l n="735">propterea gerere hunc credas, quod materiai</l><l n="736">corpora consimili sint eius tincta colore;</l><l n="737">nullus enim color est omnino materiai</l><l n="738">corporibus, neque par rebus neque denique dispar.</l><l n="739">in quae corpora si nullus tibi forte videtur</l><l n="740">posse animi iniectus fieri, procul avius erras.</l><l n="741">nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam</l><l n="742">dispexere, tamen cognoscant corpora tactu</l><l n="743">ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,</l><l n="744">scire licet nostrae quoque menti corpora posse</l><l n="745">vorti in notitiam nullo circum lita fuco.</l><l n="746">denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris</l><l n="747">tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.</l><l n="748">Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.</l><l n="749">omnis enim color omnino mutatur in omnis;</l><l n="750">quod facere haud ullo debent primordia pacto;</l><l n="751">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="752">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="753">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="754">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="755">proinde colore cave contingas semina rerum,</l><l n="756">ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.</l><l n="757">Praeterea si nulla coloris principiis est</l><l n="758">reddita natura et variis sunt praedita formis,</l><l n="759">e quibus omnigenus gignunt variantque colores,</l><l n="760">propterea magni quod refert, semina quaeque</l><l n="761">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="762">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="763">perfacile extemplo rationem reddere possis,</l><l n="764">cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,</l><l n="765">marmoreo fieri possint candore repente,</l><l n="766">ut mare, cum magni commorunt aequora venti,</l><l n="767">vertitur in canos candenti marmore fluctus;</l><l n="768">dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,</l><l n="769">materies ubi permixta est illius et ordo</l><l n="770">principiis mutatus et addita demptaque quaedam,</l><l n="771">continuo id fieri ut candens videatur et album.</l><l n="772">quod si caeruleis constarent aequora ponti</l><l n="773">seminibus, nullo possent albescere pacto;</l><l n="774">nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,</l><l n="775">numquam in marmoreum possunt migrare colorem.</l><l n="776">sin alio atque alio sunt semina tincta colore,</l><l n="777">quae maris efficiunt unum purumque nitorem,</l><l n="778">ut saepe ex aliis formis variisque figuris</l><l n="779">efficitur quiddam quadratum unaque figura,</l><l n="780">conveniebat, ut in quadrato cernimus esse</l><l n="781">dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti</l><l n="782">aut alio in quovis uno puroque nitore</l><l n="783">dissimiles longe inter se variosque colores.</l><l n="784">praeterea nihil officiunt obstantque figurae</l><l n="785">dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;</l><l n="786">at varii rerum inpediunt prohibentque colores,</l><l n="787">quo minus esse uno possit res tota nitore.</l><l n="788">Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus</l><l n="789">principiis rerum non numquam causa colores,</l><l n="790">occidit, ex albis quoniam non alba creantur,</l><l n="791">nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.</l><l n="792">quippe etenim multo proclivius exorientur</l><l n="793">candida de nullo quam nigro nata colore</l><l n="794">aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.</l><milestone unit="card" n="795"/><l n="795">Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores</l><l n="796">esse neque in lucem existunt primordia rerum,</l><l n="797">scire licet quam sint nullo velata colore;</l><l n="798">qualis enim caecis poterit color esse tenebris?</l><l n="799">lumine quin ipso mutatur propterea quod</l><l n="800">recta aut obliqua percussus luce refulget;</l><l n="801">pluma columbarum quo pacto in sole videtur,</l><l n="802">quae sita cervices circum collumque coronat;</l><l n="803">namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,</l><l n="804">inter dum quodam sensu fit uti videatur</l><l n="805">inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.</l><l n="806">caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,</l><l n="807">consimili mutat ratione obversa colores;</l><l n="808">qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,</l><l n="809">scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.</l><l n="810">Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se</l><l n="811">pupula, cum sentire colorem dicitur album,</l><l n="812">atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,</l><l n="813">nec refert ea quae tangas quo forte colore</l><l n="814">praedita sint, verum quali magis apta figura,</l><l n="815">scire licet nihil principiis opus esse colore,</l><l n="816">sed variis formis variantes edere tactus.</l><milestone unit="card" n="817"/><l n="817">Praeterea quoniam non certis certa figuris</l><l n="818">est natura coloris et omnia principiorum</l><l n="819">formamenta queunt in quovis esse nitore,</l><l n="820">cur ea quae constant ex illis non pariter sunt</l><l n="821">omnigenus perfusa coloribus in genere omni?</l><l n="822">conveniebat enim corvos quoque saepe volantis</l><l n="823">ex albis album pinnis iactare colorem</l><l n="824">et nigros fieri nigro de semine cycnos</l><l n="825">aut alio quovis uno varioque colore.</l><l n="826">Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas</l><l n="827">distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis</l><l n="828">evanescere paulatim stinguique colorem;</l><l n="829">ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:</l><l n="830">purpura poeniceusque color clarissimus multo,</l><l n="831">filatim cum distractum est, disperditur omnis;</l><l n="832">noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem</l><l n="833">particulas, quam discedant ad semina rerum.</l><l n="834">Postremo quoniam non omnia corpora vocem</l><l n="835">mittere concedis neque odorem, propterea fit</l><l n="836">ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:</l><l n="837">sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,</l><l n="838">scire licet quaedam tam constare orba colore</l><l n="839">quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,</l><l n="840">nec minus haec animum cognoscere posse sagacem</l><l n="841">quam quae sunt aliis rebus privata notare.</l><milestone unit="card" n="842"/><l n="842">Sed ne forte putes solo spoliata colore</l><l n="843">corpora prima manere, etiam secreta teporis</l><l n="844">sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,</l><l n="845">et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,</l><l n="846">nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.</l><l n="847">sicut amaracini blandum stactaeque liquorem</l><l n="848">et nardi florem, nectar qui naribus halat,</l><l n="849">cum facere instituas, cum primis quaerere par est,</l><l n="850">quod licet ac possis reperire, inolentis olivi</l><l n="851">naturam, nullam quae mittat naribus auram,</l><l n="852">quam minime ut possit mixtos in corpore odores</l><l n="853">concoctosque suo contractans perdere viro,</l><l n="854">propter eandem <add>rem</add> debent primordia rerum</l><l n="855">non adhibere suum gignundis rebus odorem</l><l n="856">nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,</l><l n="857">nec simili ratione saporem denique quemquam</l><l n="858">nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,</l><l n="859">cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,</l><l n="860">molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,</l><l n="861">omnia sint a principiis seiuncta necessest,</l><l n="862">inmortalia si volumus subiungere rebus</l><l n="863">fundamenta, quibus nitatur summa salutis;</l><l n="864">ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.</l><l n="865">Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest</l><l n="866">ex insensilibus tamen omnia confiteare</l><l n="867">principiis constare. neque id manufesta refutant</l><l n="868">nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,</l><l n="869">sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt</l><l n="870">ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.</l><l n="871">quippe videre licet vivos existere vermes</l><l n="872">stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est</l><l n="873">intempestivis ex imbribus umida tellus.</l><l n="874">Praeterea cunctas itidem res vertere sese.</l><l n="875">vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta</l><l n="876">in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra</l><l n="877">naturam, et nostro de corpore saepe ferarum</l><l n="878">augescunt vires et corpora pennipotentum.</l><l n="879">ergo omnes natura cibos in corpora viva</l><l n="880">vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,</l><l n="881">non alia longe ratione atque arida ligna</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>