<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.666-2.765</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.666-2.765</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="666">tanta est in quovis genere herbae materiai</l><l n="667">dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.</l><l n="668">Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam</l><l n="669">ossa cruor venae calor umor viscera nervi</l><l n="670">constituunt, quae sunt porro distantia longe,</l><l n="671">dissimili perfecta figura principiorum.</l><l n="672">Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.</l><l n="673">si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,</l><l n="674">unde ignem iacere et lumen submittere possint</l><l n="675">scintillasque agere ac late differre favillam.</l><l n="676">cetera consimili mentis ratione peragrans</l><l n="677">invenies igitur multarum semina rerum</l><l n="678">corpore celare et varias cohibere figuras.</l><l n="679">Denique multa vides, quibus et color et sapor una</l><l n="681">reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.</l><l n="682">haec igitur variis debent constare figuris;</l><l n="683">nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,</l><l n="684">fucus item sorsum, <add>sorsum</add> sapor insinuatur</l><l n="685">sensibus; ut noscas primis differre figuris.</l><l n="686">dissimiles igitur formae glomeramen in unum</l><l n="687">conveniunt et res permixto semine constant.</l><l n="688">Quin etiam passim nostris in versibus ipsis</l><l n="689">multa elementa vides multis communia verbis,</l><l n="690">cum tamen inter se versus ac verba necesse est</l><l n="691">confiteare alia ex aliis constare elementis;</l><l n="692">non quo multa parum communis littera currat</l><l n="693">aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,</l><l n="694">sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</l><l n="695">sic aliis in rebus item communia multa</l><l n="696">multarum rerum cum sint, primordia rerum</l><l n="697">dissimili tamen inter se consistere summa</l><l n="698">possunt; ut merito ex aliis constare feratur</l><l n="699">humanum genus et fruges arbustaque laeta.</l><l n="700">Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est</l><l n="701">omnia; nam volgo fieri portenta videres,</l><l n="702">semiferas hominum species existere et altos</l><l n="703">inter dum ramos egigni corpore vivo</l><l n="704">multaque conecti terrestria membra marinis,</l><l n="705">tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras</l><l n="706">pascere naturam per terras omniparentis.</l><l n="707">quorum nil fieri manifestum est, omnia quando</l><l n="708">seminibus certis certa genetrice creata</l><l n="709">conservare genus crescentia posse videmus.</l><l n="710">scilicet id certa fieri ratione necessust.</l><l n="711">nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus</l><l n="712">corpora discedunt conexaque convenientis</l><l n="713">efficiunt motus; at contra aliena videmus</l><l n="714">reicere in terras naturam, multaque caecis</l><l n="715">corporibus fugiunt e corpore percita plagis,</l><l n="716">quae neque conecti quoquam potuere neque intus</l><l n="717">vitalis motus consentire atque imitari.</l><l n="718">sed ne forte putes animalia sola teneri</l><l n="719">legibus his, quaedam ratio res terminat omnis</l><l n="720">nam vel uti tota natura dissimiles sunt</l><l n="721">inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest</l><l n="722">dissimili constare figura principiorum;</l><l n="723">non quo multa parum simili sint praedita forma,</l><l n="724">sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</l><l n="725">semina cum porro distent, differre necessust</l><l n="726">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="727">concursus motus; quae non animalia solum</l><l n="728">corpora seiungunt, sed terras ac mare totum</l><l n="729">secernunt caelumque a terris omne retentant.</l><milestone unit="card" n="730"/><l n="730">Nunc age dicta meo dulci quaesita labore</l><l n="731">percipe, ne forte haec albis ex alba rearis</l><l n="732">principiis esse, ante oculos quae candida cernis,</l><l n="733">aut ea quae nigrant nigro de semine nata;</l><l n="734">nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,</l><l n="735">propterea gerere hunc credas, quod materiai</l><l n="736">corpora consimili sint eius tincta colore;</l><l n="737">nullus enim color est omnino materiai</l><l n="738">corporibus, neque par rebus neque denique dispar.</l><l n="739">in quae corpora si nullus tibi forte videtur</l><l n="740">posse animi iniectus fieri, procul avius erras.</l><l n="741">nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam</l><l n="742">dispexere, tamen cognoscant corpora tactu</l><l n="743">ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,</l><l n="744">scire licet nostrae quoque menti corpora posse</l><l n="745">vorti in notitiam nullo circum lita fuco.</l><l n="746">denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris</l><l n="747">tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.</l><l n="748">Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.</l><l n="749">omnis enim color omnino mutatur in omnis;</l><l n="750">quod facere haud ullo debent primordia pacto;</l><l n="751">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="752">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="753">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="754">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="755">proinde colore cave contingas semina rerum,</l><l n="756">ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.</l><l n="757">Praeterea si nulla coloris principiis est</l><l n="758">reddita natura et variis sunt praedita formis,</l><l n="759">e quibus omnigenus gignunt variantque colores,</l><l n="760">propterea magni quod refert, semina quaeque</l><l n="761">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="762">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="763">perfacile extemplo rationem reddere possis,</l><l n="764">cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,</l><l n="765">marmoreo fieri possint candore repente,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>