<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.574-2.727</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.574-2.727</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="574">ex infinito contractum tempore bellum.</l><l n="575">nunc hic nunc illic superant vitalia rerum</l><l n="576">et superantur item. miscetur funere vagor,</l><l n="577">quem pueri tollunt visentis luminis oras;</l><l n="578">nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,</l><l n="579">quae non audierit mixtos vagitibus aegris</l><l n="580">ploratus, mortis comites et funeris atri.</l><milestone unit="card" n="581"/><l n="581">Illud in his obsignatum quoque rebus habere</l><l n="582">convenit et memori mandatum mente tenere,</l><l n="583">nil esse, in promptu quorum natura videtur,</l><l n="584">quod genere ex uno consistat principiorum,</l><l n="585">nec quicquam quod non permixto semine constet.</l><l n="586">et quod cumque magis vis multas possidet in se</l><l n="587">atque potestates, ita plurima principiorum</l><l n="588">in sese genera ac varias docet esse figuras.</l><l n="589">Principio tellus habet in se corpora prima,</l><l n="590">unde mare inmensum volventes frigora fontes</l><l n="591">adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;</l><l n="592">nam multis succensa locis ardent sola terrae,</l><l n="593">ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.</l><l n="594">tum porro nitidas fruges arbustaque laeta</l><l n="595">gentibus humanis habet unde extollere possit,</l><l n="596">unde etiam fluvios frondes et pabula laeta</l><l n="597">montivago generi possit praebere ferarum.</l><l n="598">quare magna deum mater materque ferarum</l><l n="599">et nostri genetrix haec dicta est corporis una.</l><l n="600">Hanc veteres Graium docti cecinere poetae</l><l n="601">sedibus in curru biiugos agitare leones,</l><l n="602">aeris in spatio magnam pendere docentes</l><l n="603">tellurem neque posse in terra sistere terram.</l><l n="604">adiunxere feras, quia quamvis effera proles</l><l n="605">officiis debet molliri victa parentum.</l><l n="606">muralique caput summum cinxere corona,</l><l n="607">eximiis munita locis quia sustinet urbes.</l><l n="608">quo nunc insigni per magnas praedita terras</l><l n="609">horrifice fertur divinae matris imago.</l><l n="610">hanc variae gentes antiquo more sacrorum</l><l n="611">Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas</l><l n="612">dant comites, quia primum ex illis finibus edunt</l><l n="613">per terrarum orbes fruges coepisse creari.</l><l n="614">Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint</l><l n="615">Matris et ingrati genitoribus inventi sint,</l><l n="616">significare volunt indignos esse putandos,</l><l n="617">vivam progeniem qui in oras luminis edant.</l><l n="618">tympana tenta tonant palmis et cymbala circum</l><l n="619">concava, raucisonoque minantur cornua cantu,</l><l n="620">et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,</l><l n="621">telaque praeportant, violenti signa furoris,</l><l n="622">ingratos animos atque impia pectora volgi</l><l n="623">conterrere metu quae possint numine divae.</l><l n="624">ergo cum primum magnas invecta per urbis</l><l n="625">munificat tacita mortalis muta salute,</l><l n="626">aere atque argento sternunt iter omne viarum</l><l n="627">largifica stipe ditantes ninguntque rosarum</l><l n="628">floribus umbrantes matrem comitumque catervam.</l><l n="629">hic armata manus, Curetas nomine Grai</l><l n="630">quos memorant, Phrygias inter si forte catervas</l><l n="631">ludunt in numerumque exultant sanguine laeti</l><l n="632">terrificas capitum quatientes numine cristas,</l><l n="633">Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum</l><l n="634">vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,</l><l n="635">cum pueri circum puerum pernice chorea</l><l n="636"><del>armat et in numerum pernice chorea</del></l><l n="637">armati in numerum pulsarent aeribus aera,</l><l n="638">ne Saturnus eum malis mandaret adeptus</l><l n="639">aeternumque daret matri sub pectore volnus.</l><l n="640">propterea magnam armati matrem comitantur,</l><l n="641">aut quia significant divam praedicere ut armis</l><l n="642">ac virtute velint patriam defendere terram</l><l n="643">praesidioque parent decorique parentibus esse.</l><l n="644">quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,</l><l n="645">longe sunt tamen a vera ratione repulsa.</l><l n="646">omnis enim per se divom natura necessest</l><l n="647">inmortali aevo summa cum pace fruatur</l><l n="648">semota ab nostris rebus seiunctaque longe;</l><l n="649">nam privata dolore omni, privata periclis,</l><l n="650">ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,</l><l n="651">nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.</l><l n="652">terra quidem vero caret omni tempore sensu,</l><l n="653">et quia multarum potitur primordia rerum,</l><l n="654">multa modis multis effert in lumina solis.</l><l n="655">hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare</l><l n="656">constituet fruges et Bacchi nomine abuti</l><l n="657">mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,</l><l n="658">concedamus ut hic terrarum dictitet orbem</l><l n="659">esse deum matrem, dum vera re tamen ipse</l><l n="680">religione animum turpi contingere parcat.</l><milestone unit="card" n="660"/><l n="660">Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo</l><l n="661">lanigerae pecudes et equorum duellica proles</l><l n="662">buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli</l><l n="663">ex unoque sitim sedantes flumine aquai</l><l n="664">dissimili vivont specie retinentque parentum</l><l n="665">naturam et mores generatim quaeque imitantur.</l><l n="666">tanta est in quovis genere herbae materiai</l><l n="667">dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.</l><l n="668">Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam</l><l n="669">ossa cruor venae calor umor viscera nervi</l><l n="670">constituunt, quae sunt porro distantia longe,</l><l n="671">dissimili perfecta figura principiorum.</l><l n="672">Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.</l><l n="673">si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,</l><l n="674">unde ignem iacere et lumen submittere possint</l><l n="675">scintillasque agere ac late differre favillam.</l><l n="676">cetera consimili mentis ratione peragrans</l><l n="677">invenies igitur multarum semina rerum</l><l n="678">corpore celare et varias cohibere figuras.</l><l n="679">Denique multa vides, quibus et color et sapor una</l><l n="681">reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.</l><l n="682">haec igitur variis debent constare figuris;</l><l n="683">nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,</l><l n="684">fucus item sorsum, <add>sorsum</add> sapor insinuatur</l><l n="685">sensibus; ut noscas primis differre figuris.</l><l n="686">dissimiles igitur formae glomeramen in unum</l><l n="687">conveniunt et res permixto semine constant.</l><l n="688">Quin etiam passim nostris in versibus ipsis</l><l n="689">multa elementa vides multis communia verbis,</l><l n="690">cum tamen inter se versus ac verba necesse est</l><l n="691">confiteare alia ex aliis constare elementis;</l><l n="692">non quo multa parum communis littera currat</l><l n="693">aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,</l><l n="694">sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</l><l n="695">sic aliis in rebus item communia multa</l><l n="696">multarum rerum cum sint, primordia rerum</l><l n="697">dissimili tamen inter se consistere summa</l><l n="698">possunt; ut merito ex aliis constare feratur</l><l n="699">humanum genus et fruges arbustaque laeta.</l><l n="700">Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est</l><l n="701">omnia; nam volgo fieri portenta videres,</l><l n="702">semiferas hominum species existere et altos</l><l n="703">inter dum ramos egigni corpore vivo</l><l n="704">multaque conecti terrestria membra marinis,</l><l n="705">tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras</l><l n="706">pascere naturam per terras omniparentis.</l><l n="707">quorum nil fieri manifestum est, omnia quando</l><l n="708">seminibus certis certa genetrice creata</l><l n="709">conservare genus crescentia posse videmus.</l><l n="710">scilicet id certa fieri ratione necessust.</l><l n="711">nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus</l><l n="712">corpora discedunt conexaque convenientis</l><l n="713">efficiunt motus; at contra aliena videmus</l><l n="714">reicere in terras naturam, multaque caecis</l><l n="715">corporibus fugiunt e corpore percita plagis,</l><l n="716">quae neque conecti quoquam potuere neque intus</l><l n="717">vitalis motus consentire atque imitari.</l><l n="718">sed ne forte putes animalia sola teneri</l><l n="719">legibus his, quaedam ratio res terminat omnis</l><l n="720">nam vel uti tota natura dissimiles sunt</l><l n="721">inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest</l><l n="722">dissimili constare figura principiorum;</l><l n="723">non quo multa parum simili sint praedita forma,</l><l n="724">sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</l><l n="725">semina cum porro distent, differre necessust</l><l n="726">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="727">concursus motus; quae non animalia solum</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>