<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.53-2.130</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.53-2.130</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="53">quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,</l><l n="54">omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?</l><l n="55">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="56">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="57">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="58">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="59">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="60">non radii solis neque lucida tela diei</l><l n="61">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><milestone unit="card" n="62"/><l n="62">Nunc age, quo motu genitalia materiai</l><l n="63">corpora res varias gignant genitasque resolvant</l><l n="64">et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis</l><l n="65">reddita mobilitas magnum per inane meandi,</l><l n="66">expediam: tu te dictis praebere memento.</l><l n="67">nam certe non inter se stipata cohaeret</l><l n="68">materies, quoniam minui rem quamque videmus</l><l n="69">et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo</l><l n="70">ex oculisque vetustatem subducere nostris,</l><l n="71">cum tamen incolumis videatur summa manere</l><l n="72">propterea quia, quae decedunt corpora cuique,</l><l n="73">unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.</l><l n="74">illa senescere, at haec contra florescere cogunt,</l><l n="75">nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur</l><l n="76">semper, et inter se mortales mutua vivunt.</l><l n="77">augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,</l><l n="78">inque brevi spatio mutantur saecla animantum</l><l n="79">et quasi cursores vitai lampada tradunt.</l><milestone unit="card" n="80"/><l n="80">Si cessare putas rerum primordia posse</l><l n="81">cessandoque novos rerum progignere motus,</l><l n="82">avius a vera longe ratione vagaris.</l><l n="83">nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest</l><l n="84">aut gravitate sua ferri primordia rerum</l><l n="85">aut ictu forte alterius. nam <add>cum</add> cita saepe</l><l n="86">obvia conflixere, fit ut diversa repente</l><l n="87">dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint</l><l n="88">ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.</l><l n="89">et quo iactari magis omnia materiai</l><l n="90">corpora pervideas, reminiscere totius imum</l><l n="91">nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima</l><l n="92">consistant, quoniam spatium sine fine modoquest</l><l n="93">inmensumque patere in cunctas undique partis</l><l n="94">pluribus ostendi et certa ratione probatumst.</l><l n="95">quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est</l><l n="96">reddita corporibus primis per inane profundum,</l><l n="97">sed magis adsiduo varioque exercita motu</l><l n="98">partim intervallis magnis confulta resultant,</l><l n="99">pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.</l><l n="100">et quae cumque magis condenso conciliatu</l><l n="101">exiguis intervallis convecta resultant,</l><l n="102">indupedita suis perplexis ipsa figuris,</l><l n="103">haec validas saxi radices et fera ferri</l><l n="104">corpora constituunt et cetera <add>de</add> genere horum.</l><l n="105">paucula quae porro magnum per inane vagantur,</l><l n="106">cetera dissiliunt longe longeque recursant</l><l n="107">in magnis intervallis; haec aera rarum</l><l n="108">sufficiunt nobis et splendida lumina solis.</l><l n="109">multaque praeterea magnum per inane vagantur,</l><l n="110">conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam</l><l n="111">consociare etiam motus potuere recepta.</l><l n="112">Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago</l><l n="113">ante oculos semper nobis versatur et instat.</l><l n="114">contemplator enim, cum solis lumina cumque</l><l n="115">inserti fundunt radii per opaca domorum:</l><l n="116">multa minuta modis multis per inane videbis</l><l n="117">corpora misceri radiorum lumine in ipso</l><l n="118">et vel ut aeterno certamine proelia pugnas</l><l n="119">edere turmatim certantia nec dare pausam,</l><l n="120">conciliis et discidiis exercita crebris;</l><l n="121">conicere ut possis ex hoc, primordia rerum</l><l n="122">quale sit in magno iactari semper inani.</l><l n="123">dum taxat, rerum magnarum parva potest res</l><l n="124">exemplare dare et vestigia notitiai.</l><l n="125">Hoc etiam magis haec animum te advertere par est</l><l n="126">corpora quae in solis radiis turbare videntur,</l><l n="127">quod tales turbae motus quoque materiai</l><l n="128">significant clandestinos caecosque subesse.</l><l n="129">multa videbis enim plagis ibi percita caecis</l><l n="130">commutare viam retroque repulsa reverti</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>