<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.448-2.703</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.448-2.703</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="448">prima acie constant ictus contemnere sueta</l><l n="449">et validi silices ac duri robora ferri</l><l n="450">aeraque quae claustris restantia vociferantur.</l><l n="451">illa quidem debent e levibus atque rutundis</l><l n="452">esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.</l><l n="453">namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;</l><l n="454">nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque</l><l n="455">et perculsus item proclive volubilis exstat.</l><l n="456">omnia postremo quae puncto tempore cernis</l><l n="457">diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,</l><l n="458">si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,</l><l n="459">at non esse tamen perplexis indupedita,</l><l n="460">pungere uti possint corpus penetrareque saxa,</l><l n="461">nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus</l><l n="462">sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis</l><l n="463">non e perplexis, sed acutis esse elementis.</l><l n="464">sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,</l><l n="465">sudor uti maris est, minime mirabile debet</l><l n="465a">* * *</l><l n="466">nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis</l><l n="467">est, sed levibus <add>sunt hamata</add> admixta doloris</l><l n="468">corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:</l><l n="469">scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,</l><l n="470">provolvi simul ut possint et laedere sensus.</l><l n="471">et quo mixta putes magis aspera levibus esse</l><l n="472">principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,</l><l n="473">est ratio secernendi seorsumque videndi,</l><l n="474">umor dulcis ubi per terras crebrius idem</l><l n="475">percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;</l><l n="476">linquit enim supera taetri primordia viri,</l><l n="477">aspera quo magis in terris haerescere possint.</l><milestone unit="card" n="478"/><l n="478">Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae</l><l n="479">ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum</l><l n="480">finita variare figurarum ratione.</l><l n="481">quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam</l><l n="482">esse infinito debebunt corporis auctu.</l><l n="483">namque in eadem una cuiusvis iam brevitate</l><l n="484">corporis inter se multum variare figurae</l><l n="485">non possunt. fac enim minimis e partibus esse</l><l n="486">corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;</l><l n="487">nempe ubi eas partis unius corporis omnis,</l><l n="488">summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,</l><l n="489">omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo</l><l n="490">formai speciem totius corporis eius,</l><l n="491">quod super est, si forte voles variare figuras,</l><l n="492">addendum partis alias erit. inde sequetur,</l><l n="493">adsimili ratione alias ut postulet ordo,</l><l n="494">si tu forte voles etiam variare figuras.</l><l n="495">ergo formarum novitatem corporis augmen</l><l n="496">subsequitur. quare non est ut credere possis</l><l n="497">esse infinitis distantia semina formis,</l><l n="498">ne quaedam cogas inmani maximitate</l><l n="499">esse, supra quod iam docui non posse probari.</l><l n="500">iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens</l><l n="501">purpura Thessalico concharum tacta colore,</l><l n="502">aurea pavonum ridenti imbuta lepore</l><l n="503">saecla novo rerum superata colore iacerent</l><l n="504">et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,</l><l n="505">et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis</l><l n="506">carmina consimili ratione oppressa silerent;</l><l n="507">namque aliis aliud praestantius exoreretur.</l><l n="508">cedere item retro possent in deteriores</l><l n="509">omnia sic partis, ut diximus in melioris;</l><l n="510">namque aliis aliud retro quoque taetrius esset</l><l n="511">naribus auribus atque oculis orisque sapori.</l><l n="512">quae quoniam non sunt, <add>sed</add> rebus reddita certa</l><l n="513">finis utrimque tenet summam, fateare necessest</l><l n="514">materiem quoque finitis differe figuris.</l><l n="515">denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas</l><l n="516">finitumst retroque pari ratione remensumst.</l><l n="517">omnis enim calor ac frigus mediique tepores</l><l n="518">interutrasque iacent explentes ordine summam.</l><l n="519">ergo finita distant ratione creata,</l><l n="520">ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,</l><l n="521">hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.</l><milestone unit="card" n="522"/><l n="522">Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae</l><l n="523">ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,</l><l n="524">inter se simili quae sunt perfecta figura,</l><l n="525">infinita cluere. etenim distantia cum sit</l><l n="526">formarum finita, necesse est quae similes sint</l><l n="527">esse infinitas aut summam materiai</l><l n="528">finitam constare, id quod non esse probavi.</l><l n="528a">* * *</l><l n="529">versibus ostendam corpuscula materiai</l><l n="530">ex infinito summam rerum usque tenere</l><l n="531">undique protelo plagarum continuato.</l><l n="532">nam quod rara vides magis esse animalia quaedam</l><l n="533">fecundamque magis naturam cernis in illis,</l><l n="534">at regione locoque alio terrisque remotis</l><l n="535">multa licet genere esse in eo numerumque repleri;</l><l n="536">sicut quadripedum cum primis esse videmus</l><l n="537">in genere anguimanus elephantos, India quorum</l><l n="538">milibus e multis vallo munitur eburno,</l><l n="539">ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum</l><l n="540">vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.</l><l n="541">sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto</l><l n="542">unica res quaedem nativo corpore sola,</l><l n="543">cui similis toto terrarum non sit, in orbi;</l><l n="544">infinita tamen nisi erit vis materiai,</l><l n="545">unde ea progigni possit concepta, creari</l><l n="546">non poterit neque, quod super est, procrescere alique.</l><l n="547">quippe etenim sumant alii finita per omne</l><l n="548">corpora iactari unius genitalia rei,</l><l n="549">unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt</l><l n="550">materiae tanto in pelago turbaque aliena?</l><l n="551">non, ut opinor, habent rationem conciliandi:</l><l n="552">sed quasi naufragiis magnis multisque coortis</l><l n="553">disiactare solet magnum mare transtra cavernas</l><l n="554">antemnas prorem malos tonsasque natantis,</l><l n="555">per terrarum omnis oras fluitantia aplustra</l><l n="556">ut videantur et indicium mortalibus edant,</l><l n="557">infidi maris insidias virisque dolumque</l><l n="558">ut vitare velint, neve ullo tempore credant,</l><l n="559">subdola cum ridet placidi pellacia ponti,</l><l n="560">sic tibi si finita semel primordia quaedam</l><l n="561">constitues, aevom debebunt sparsa per omnem</l><l n="562">disiectare aestus diversi materiai,</l><l n="563">numquam in concilium ut possint compulsa coire</l><l n="564">nec remorari in concilio nec crescere adaucta;</l><l n="565">quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,</l><l n="566">et res progigni et genitas procrescere posse.</l><l n="567">esse igitur genere in quovis primordia rerum</l><l n="568">infinita palam est, unde omnia suppeditantur.</l><l n="569">Nec superare queunt motus itaque exitiales</l><l n="570">perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,</l><l n="571">nec porro rerum genitales auctificique</l><l n="572">motus perpetuo possunt servare creata.</l><l n="573">sic aequo geritur certamine principiorum</l><l n="574">ex infinito contractum tempore bellum.</l><l n="575">nunc hic nunc illic superant vitalia rerum</l><l n="576">et superantur item. miscetur funere vagor,</l><l n="577">quem pueri tollunt visentis luminis oras;</l><l n="578">nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,</l><l n="579">quae non audierit mixtos vagitibus aegris</l><l n="580">ploratus, mortis comites et funeris atri.</l><milestone unit="card" n="581"/><l n="581">Illud in his obsignatum quoque rebus habere</l><l n="582">convenit et memori mandatum mente tenere,</l><l n="583">nil esse, in promptu quorum natura videtur,</l><l n="584">quod genere ex uno consistat principiorum,</l><l n="585">nec quicquam quod non permixto semine constet.</l><l n="586">et quod cumque magis vis multas possidet in se</l><l n="587">atque potestates, ita plurima principiorum</l><l n="588">in sese genera ac varias docet esse figuras.</l><l n="589">Principio tellus habet in se corpora prima,</l><l n="590">unde mare inmensum volventes frigora fontes</l><l n="591">adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;</l><l n="592">nam multis succensa locis ardent sola terrae,</l><l n="593">ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.</l><l n="594">tum porro nitidas fruges arbustaque laeta</l><l n="595">gentibus humanis habet unde extollere possit,</l><l n="596">unde etiam fluvios frondes et pabula laeta</l><l n="597">montivago generi possit praebere ferarum.</l><l n="598">quare magna deum mater materque ferarum</l><l n="599">et nostri genetrix haec dicta est corporis una.</l><l n="600">Hanc veteres Graium docti cecinere poetae</l><l n="601">sedibus in curru biiugos agitare leones,</l><l n="602">aeris in spatio magnam pendere docentes</l><l n="603">tellurem neque posse in terra sistere terram.</l><l n="604">adiunxere feras, quia quamvis effera proles</l><l n="605">officiis debet molliri victa parentum.</l><l n="606">muralique caput summum cinxere corona,</l><l n="607">eximiis munita locis quia sustinet urbes.</l><l n="608">quo nunc insigni per magnas praedita terras</l><l n="609">horrifice fertur divinae matris imago.</l><l n="610">hanc variae gentes antiquo more sacrorum</l><l n="611">Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas</l><l n="612">dant comites, quia primum ex illis finibus edunt</l><l n="613">per terrarum orbes fruges coepisse creari.</l><l n="614">Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint</l><l n="615">Matris et ingrati genitoribus inventi sint,</l><l n="616">significare volunt indignos esse putandos,</l><l n="617">vivam progeniem qui in oras luminis edant.</l><l n="618">tympana tenta tonant palmis et cymbala circum</l><l n="619">concava, raucisonoque minantur cornua cantu,</l><l n="620">et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,</l><l n="621">telaque praeportant, violenti signa furoris,</l><l n="622">ingratos animos atque impia pectora volgi</l><l n="623">conterrere metu quae possint numine divae.</l><l n="624">ergo cum primum magnas invecta per urbis</l><l n="625">munificat tacita mortalis muta salute,</l><l n="626">aere atque argento sternunt iter omne viarum</l><l n="627">largifica stipe ditantes ninguntque rosarum</l><l n="628">floribus umbrantes matrem comitumque catervam.</l><l n="629">hic armata manus, Curetas nomine Grai</l><l n="630">quos memorant, Phrygias inter si forte catervas</l><l n="631">ludunt in numerumque exultant sanguine laeti</l><l n="632">terrificas capitum quatientes numine cristas,</l><l n="633">Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum</l><l n="634">vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,</l><l n="635">cum pueri circum puerum pernice chorea</l><l n="636"><del>armat et in numerum pernice chorea</del></l><l n="637">armati in numerum pulsarent aeribus aera,</l><l n="638">ne Saturnus eum malis mandaret adeptus</l><l n="639">aeternumque daret matri sub pectore volnus.</l><l n="640">propterea magnam armati matrem comitantur,</l><l n="641">aut quia significant divam praedicere ut armis</l><l n="642">ac virtute velint patriam defendere terram</l><l n="643">praesidioque parent decorique parentibus esse.</l><l n="644">quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,</l><l n="645">longe sunt tamen a vera ratione repulsa.</l><l n="646">omnis enim per se divom natura necessest</l><l n="647">inmortali aevo summa cum pace fruatur</l><l n="648">semota ab nostris rebus seiunctaque longe;</l><l n="649">nam privata dolore omni, privata periclis,</l><l n="650">ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,</l><l n="651">nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.</l><l n="652">terra quidem vero caret omni tempore sensu,</l><l n="653">et quia multarum potitur primordia rerum,</l><l n="654">multa modis multis effert in lumina solis.</l><l n="655">hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare</l><l n="656">constituet fruges et Bacchi nomine abuti</l><l n="657">mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,</l><l n="658">concedamus ut hic terrarum dictitet orbem</l><l n="659">esse deum matrem, dum vera re tamen ipse</l><l n="680">religione animum turpi contingere parcat.</l><milestone unit="card" n="660"/><l n="660">Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo</l><l n="661">lanigerae pecudes et equorum duellica proles</l><l n="662">buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli</l><l n="663">ex unoque sitim sedantes flumine aquai</l><l n="664">dissimili vivont specie retinentque parentum</l><l n="665">naturam et mores generatim quaeque imitantur.</l><l n="666">tanta est in quovis genere herbae materiai</l><l n="667">dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.</l><l n="668">Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam</l><l n="669">ossa cruor venae calor umor viscera nervi</l><l n="670">constituunt, quae sunt porro distantia longe,</l><l n="671">dissimili perfecta figura principiorum.</l><l n="672">Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.</l><l n="673">si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,</l><l n="674">unde ignem iacere et lumen submittere possint</l><l n="675">scintillasque agere ac late differre favillam.</l><l n="676">cetera consimili mentis ratione peragrans</l><l n="677">invenies igitur multarum semina rerum</l><l n="678">corpore celare et varias cohibere figuras.</l><l n="679">Denique multa vides, quibus et color et sapor una</l><l n="681">reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.</l><l n="682">haec igitur variis debent constare figuris;</l><l n="683">nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,</l><l n="684">fucus item sorsum, <add>sorsum</add> sapor insinuatur</l><l n="685">sensibus; ut noscas primis differre figuris.</l><l n="686">dissimiles igitur formae glomeramen in unum</l><l n="687">conveniunt et res permixto semine constant.</l><l n="688">Quin etiam passim nostris in versibus ipsis</l><l n="689">multa elementa vides multis communia verbis,</l><l n="690">cum tamen inter se versus ac verba necesse est</l><l n="691">confiteare alia ex aliis constare elementis;</l><l n="692">non quo multa parum communis littera currat</l><l n="693">aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,</l><l n="694">sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</l><l n="695">sic aliis in rebus item communia multa</l><l n="696">multarum rerum cum sint, primordia rerum</l><l n="697">dissimili tamen inter se consistere summa</l><l n="698">possunt; ut merito ex aliis constare feratur</l><l n="699">humanum genus et fruges arbustaque laeta.</l><l n="700">Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est</l><l n="701">omnia; nam volgo fieri portenta videres,</l><l n="702">semiferas hominum species existere et altos</l><l n="703">inter dum ramos egigni corpore vivo</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>