<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.422-2.573</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.422-2.573</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="422">omnis enim, sensus quae mulcet cumque, <add>tibi res</add></l><l n="423">haut sine principiali aliquo levore creatast;</l><l n="424">at contra quae cumque molesta atque aspera constat,</l><l n="425">non aliquo sine materiae squalore repertast.</l><l n="426">Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur</l><l n="427">esse neque omnino flexis mucronibus unca,</l><l n="428">sed magis angellis paulum prostantibus, <add>ut quae</add></l><l n="429">titillare magis sensus quam laedere possint,</l><l n="430">fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.</l><l n="431">Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam</l><l n="432">dissimili dentata modo conpungere sensus</l><l n="433">corporis, indicio nobis est tactus uterque.</l><l n="434">tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,</l><l n="435">corporis est sensus, vel cum res extera sese</l><l n="436">insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast</l><l n="437">aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,</l><l n="438">aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,</l><l n="439">semina confundunt inter se concita sensum;</l><l n="440">ut si forte manu quamvis iam corporis ipse</l><l n="441">tute tibi partem ferias atque experiare.</l><l n="442">qua propter longe formas distare necessest</l><l n="443">principiis, varios quae possint edere sensus.</l><l n="444">Denique quae nobis durata ac spissa videntur,</l><l n="445">haec magis hamatis inter sese esse necessest</l><l n="446">et quasi ramosis alte compacta teneri.</l><l n="447">in quo iam genere in primis adamantina saxa</l><l n="448">prima acie constant ictus contemnere sueta</l><l n="449">et validi silices ac duri robora ferri</l><l n="450">aeraque quae claustris restantia vociferantur.</l><l n="451">illa quidem debent e levibus atque rutundis</l><l n="452">esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.</l><l n="453">namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;</l><l n="454">nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque</l><l n="455">et perculsus item proclive volubilis exstat.</l><l n="456">omnia postremo quae puncto tempore cernis</l><l n="457">diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,</l><l n="458">si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,</l><l n="459">at non esse tamen perplexis indupedita,</l><l n="460">pungere uti possint corpus penetrareque saxa,</l><l n="461">nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus</l><l n="462">sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis</l><l n="463">non e perplexis, sed acutis esse elementis.</l><l n="464">sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,</l><l n="465">sudor uti maris est, minime mirabile debet</l><l n="465a">* * *</l><l n="466">nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis</l><l n="467">est, sed levibus <add>sunt hamata</add> admixta doloris</l><l n="468">corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:</l><l n="469">scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,</l><l n="470">provolvi simul ut possint et laedere sensus.</l><l n="471">et quo mixta putes magis aspera levibus esse</l><l n="472">principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,</l><l n="473">est ratio secernendi seorsumque videndi,</l><l n="474">umor dulcis ubi per terras crebrius idem</l><l n="475">percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;</l><l n="476">linquit enim supera taetri primordia viri,</l><l n="477">aspera quo magis in terris haerescere possint.</l><milestone unit="card" n="478"/><l n="478">Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae</l><l n="479">ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum</l><l n="480">finita variare figurarum ratione.</l><l n="481">quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam</l><l n="482">esse infinito debebunt corporis auctu.</l><l n="483">namque in eadem una cuiusvis iam brevitate</l><l n="484">corporis inter se multum variare figurae</l><l n="485">non possunt. fac enim minimis e partibus esse</l><l n="486">corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;</l><l n="487">nempe ubi eas partis unius corporis omnis,</l><l n="488">summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,</l><l n="489">omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo</l><l n="490">formai speciem totius corporis eius,</l><l n="491">quod super est, si forte voles variare figuras,</l><l n="492">addendum partis alias erit. inde sequetur,</l><l n="493">adsimili ratione alias ut postulet ordo,</l><l n="494">si tu forte voles etiam variare figuras.</l><l n="495">ergo formarum novitatem corporis augmen</l><l n="496">subsequitur. quare non est ut credere possis</l><l n="497">esse infinitis distantia semina formis,</l><l n="498">ne quaedam cogas inmani maximitate</l><l n="499">esse, supra quod iam docui non posse probari.</l><l n="500">iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens</l><l n="501">purpura Thessalico concharum tacta colore,</l><l n="502">aurea pavonum ridenti imbuta lepore</l><l n="503">saecla novo rerum superata colore iacerent</l><l n="504">et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,</l><l n="505">et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis</l><l n="506">carmina consimili ratione oppressa silerent;</l><l n="507">namque aliis aliud praestantius exoreretur.</l><l n="508">cedere item retro possent in deteriores</l><l n="509">omnia sic partis, ut diximus in melioris;</l><l n="510">namque aliis aliud retro quoque taetrius esset</l><l n="511">naribus auribus atque oculis orisque sapori.</l><l n="512">quae quoniam non sunt, <add>sed</add> rebus reddita certa</l><l n="513">finis utrimque tenet summam, fateare necessest</l><l n="514">materiem quoque finitis differe figuris.</l><l n="515">denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas</l><l n="516">finitumst retroque pari ratione remensumst.</l><l n="517">omnis enim calor ac frigus mediique tepores</l><l n="518">interutrasque iacent explentes ordine summam.</l><l n="519">ergo finita distant ratione creata,</l><l n="520">ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,</l><l n="521">hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.</l><milestone unit="card" n="522"/><l n="522">Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae</l><l n="523">ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,</l><l n="524">inter se simili quae sunt perfecta figura,</l><l n="525">infinita cluere. etenim distantia cum sit</l><l n="526">formarum finita, necesse est quae similes sint</l><l n="527">esse infinitas aut summam materiai</l><l n="528">finitam constare, id quod non esse probavi.</l><l n="528a">* * *</l><l n="529">versibus ostendam corpuscula materiai</l><l n="530">ex infinito summam rerum usque tenere</l><l n="531">undique protelo plagarum continuato.</l><l n="532">nam quod rara vides magis esse animalia quaedam</l><l n="533">fecundamque magis naturam cernis in illis,</l><l n="534">at regione locoque alio terrisque remotis</l><l n="535">multa licet genere esse in eo numerumque repleri;</l><l n="536">sicut quadripedum cum primis esse videmus</l><l n="537">in genere anguimanus elephantos, India quorum</l><l n="538">milibus e multis vallo munitur eburno,</l><l n="539">ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum</l><l n="540">vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.</l><l n="541">sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto</l><l n="542">unica res quaedem nativo corpore sola,</l><l n="543">cui similis toto terrarum non sit, in orbi;</l><l n="544">infinita tamen nisi erit vis materiai,</l><l n="545">unde ea progigni possit concepta, creari</l><l n="546">non poterit neque, quod super est, procrescere alique.</l><l n="547">quippe etenim sumant alii finita per omne</l><l n="548">corpora iactari unius genitalia rei,</l><l n="549">unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt</l><l n="550">materiae tanto in pelago turbaque aliena?</l><l n="551">non, ut opinor, habent rationem conciliandi:</l><l n="552">sed quasi naufragiis magnis multisque coortis</l><l n="553">disiactare solet magnum mare transtra cavernas</l><l n="554">antemnas prorem malos tonsasque natantis,</l><l n="555">per terrarum omnis oras fluitantia aplustra</l><l n="556">ut videantur et indicium mortalibus edant,</l><l n="557">infidi maris insidias virisque dolumque</l><l n="558">ut vitare velint, neve ullo tempore credant,</l><l n="559">subdola cum ridet placidi pellacia ponti,</l><l n="560">sic tibi si finita semel primordia quaedam</l><l n="561">constitues, aevom debebunt sparsa per omnem</l><l n="562">disiectare aestus diversi materiai,</l><l n="563">numquam in concilium ut possint compulsa coire</l><l n="564">nec remorari in concilio nec crescere adaucta;</l><l n="565">quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,</l><l n="566">et res progigni et genitas procrescere posse.</l><l n="567">esse igitur genere in quovis primordia rerum</l><l n="568">infinita palam est, unde omnia suppeditantur.</l><l n="569">Nec superare queunt motus itaque exitiales</l><l n="570">perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,</l><l n="571">nec porro rerum genitales auctificique</l><l n="572">motus perpetuo possunt servare creata.</l><l n="573">sic aequo geritur certamine principiorum</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>