<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.387-2.839</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.387-2.839</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="387">noster hic e lignis ortus taedaque creatus.</l><l n="388">praeterea lumen per cornum transit, at imber</l><l n="389">respuitur. quare, nisi luminis illa minora</l><l n="390">corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?</l><l n="391">et quamvis subito per colum vina videmus</l><l n="392">perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,</l><l n="393">aut quia ni mirum maioribus est elementis</l><l n="394">aut magis hamatis inter se perque plicatis,</l><l n="395">atque ideo fit uti non tam diducta repente</l><l n="396">inter se possint primordia singula quaeque</l><l n="397">singula per cuiusque foramina permanare.</l><milestone unit="card" n="398"/><l n="398">Huc accedit uti mellis lactisque liquores</l><l n="399">iucundo sensu linguae tractentur in ore;</l><l n="400">at contra taetra absinthi natura ferique</l><l n="401">centauri foedo pertorquent ora sapore;</l><l n="402">ut facile agnoscas e levibus atque rutundis</l><l n="403">esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,</l><l n="404">at contra quae amara atque aspera cumque videntur,</l><l n="405">haec magis hamatis inter se nexa teneri</l><l n="406">proptereaque solere vias rescindere nostris</l><l n="407">sensibus introituque suo perrumpere corpus.</l><l n="408">omnia postremo bona sensibus et mala tactu</l><l n="409">dissimili inter se pugnant perfecta figura;</l><l n="410">ne tu forte putes serrae stridentis acerbum</l><l n="411">horrorem constare elementis levibus aeque</l><l n="412">ac musaea mele, per chordas organici quae</l><l n="413">mobilibus digitis expergefacta figurant;</l><l n="414">neu simili penetrare putes primordia forma</l><l n="415">in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,</l><l n="416">et cum scena croco Cilici perfusa recens est</l><l n="417">araque Panchaeos exhalat propter odores;</l><l n="418">neve bonos rerum simili constare colores</l><l n="419">semine constituas, oculos qui pascere possunt,</l><l n="420">et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt</l><l n="421">aut foeda specie foedi turpesque videntur.</l><l n="422">omnis enim, sensus quae mulcet cumque, <add>tibi res</add></l><l n="423">haut sine principiali aliquo levore creatast;</l><l n="424">at contra quae cumque molesta atque aspera constat,</l><l n="425">non aliquo sine materiae squalore repertast.</l><l n="426">Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur</l><l n="427">esse neque omnino flexis mucronibus unca,</l><l n="428">sed magis angellis paulum prostantibus, <add>ut quae</add></l><l n="429">titillare magis sensus quam laedere possint,</l><l n="430">fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.</l><l n="431">Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam</l><l n="432">dissimili dentata modo conpungere sensus</l><l n="433">corporis, indicio nobis est tactus uterque.</l><l n="434">tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,</l><l n="435">corporis est sensus, vel cum res extera sese</l><l n="436">insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast</l><l n="437">aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,</l><l n="438">aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,</l><l n="439">semina confundunt inter se concita sensum;</l><l n="440">ut si forte manu quamvis iam corporis ipse</l><l n="441">tute tibi partem ferias atque experiare.</l><l n="442">qua propter longe formas distare necessest</l><l n="443">principiis, varios quae possint edere sensus.</l><l n="444">Denique quae nobis durata ac spissa videntur,</l><l n="445">haec magis hamatis inter sese esse necessest</l><l n="446">et quasi ramosis alte compacta teneri.</l><l n="447">in quo iam genere in primis adamantina saxa</l><l n="448">prima acie constant ictus contemnere sueta</l><l n="449">et validi silices ac duri robora ferri</l><l n="450">aeraque quae claustris restantia vociferantur.</l><l n="451">illa quidem debent e levibus atque rutundis</l><l n="452">esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.</l><l n="453">namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;</l><l n="454">nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque</l><l n="455">et perculsus item proclive volubilis exstat.</l><l n="456">omnia postremo quae puncto tempore cernis</l><l n="457">diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,</l><l n="458">si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,</l><l n="459">at non esse tamen perplexis indupedita,</l><l n="460">pungere uti possint corpus penetrareque saxa,</l><l n="461">nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus</l><l n="462">sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis</l><l n="463">non e perplexis, sed acutis esse elementis.</l><l n="464">sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,</l><l n="465">sudor uti maris est, minime mirabile debet</l><l n="465a">* * *</l><l n="466">nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis</l><l n="467">est, sed levibus <add>sunt hamata</add> admixta doloris</l><l n="468">corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:</l><l n="469">scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,</l><l n="470">provolvi simul ut possint et laedere sensus.</l><l n="471">et quo mixta putes magis aspera levibus esse</l><l n="472">principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,</l><l n="473">est ratio secernendi seorsumque videndi,</l><l n="474">umor dulcis ubi per terras crebrius idem</l><l n="475">percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;</l><l n="476">linquit enim supera taetri primordia viri,</l><l n="477">aspera quo magis in terris haerescere possint.</l><milestone unit="card" n="478"/><l n="478">Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae</l><l n="479">ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum</l><l n="480">finita variare figurarum ratione.</l><l n="481">quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam</l><l n="482">esse infinito debebunt corporis auctu.</l><l n="483">namque in eadem una cuiusvis iam brevitate</l><l n="484">corporis inter se multum variare figurae</l><l n="485">non possunt. fac enim minimis e partibus esse</l><l n="486">corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;</l><l n="487">nempe ubi eas partis unius corporis omnis,</l><l n="488">summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,</l><l n="489">omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo</l><l n="490">formai speciem totius corporis eius,</l><l n="491">quod super est, si forte voles variare figuras,</l><l n="492">addendum partis alias erit. inde sequetur,</l><l n="493">adsimili ratione alias ut postulet ordo,</l><l n="494">si tu forte voles etiam variare figuras.</l><l n="495">ergo formarum novitatem corporis augmen</l><l n="496">subsequitur. quare non est ut credere possis</l><l n="497">esse infinitis distantia semina formis,</l><l n="498">ne quaedam cogas inmani maximitate</l><l n="499">esse, supra quod iam docui non posse probari.</l><l n="500">iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens</l><l n="501">purpura Thessalico concharum tacta colore,</l><l n="502">aurea pavonum ridenti imbuta lepore</l><l n="503">saecla novo rerum superata colore iacerent</l><l n="504">et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,</l><l n="505">et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis</l><l n="506">carmina consimili ratione oppressa silerent;</l><l n="507">namque aliis aliud praestantius exoreretur.</l><l n="508">cedere item retro possent in deteriores</l><l n="509">omnia sic partis, ut diximus in melioris;</l><l n="510">namque aliis aliud retro quoque taetrius esset</l><l n="511">naribus auribus atque oculis orisque sapori.</l><l n="512">quae quoniam non sunt, <add>sed</add> rebus reddita certa</l><l n="513">finis utrimque tenet summam, fateare necessest</l><l n="514">materiem quoque finitis differe figuris.</l><l n="515">denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas</l><l n="516">finitumst retroque pari ratione remensumst.</l><l n="517">omnis enim calor ac frigus mediique tepores</l><l n="518">interutrasque iacent explentes ordine summam.</l><l n="519">ergo finita distant ratione creata,</l><l n="520">ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,</l><l n="521">hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.</l><milestone unit="card" n="522"/><l n="522">Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae</l><l n="523">ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,</l><l n="524">inter se simili quae sunt perfecta figura,</l><l n="525">infinita cluere. etenim distantia cum sit</l><l n="526">formarum finita, necesse est quae similes sint</l><l n="527">esse infinitas aut summam materiai</l><l n="528">finitam constare, id quod non esse probavi.</l><l n="528a">* * *</l><l n="529">versibus ostendam corpuscula materiai</l><l n="530">ex infinito summam rerum usque tenere</l><l n="531">undique protelo plagarum continuato.</l><l n="532">nam quod rara vides magis esse animalia quaedam</l><l n="533">fecundamque magis naturam cernis in illis,</l><l n="534">at regione locoque alio terrisque remotis</l><l n="535">multa licet genere esse in eo numerumque repleri;</l><l n="536">sicut quadripedum cum primis esse videmus</l><l n="537">in genere anguimanus elephantos, India quorum</l><l n="538">milibus e multis vallo munitur eburno,</l><l n="539">ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum</l><l n="540">vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.</l><l n="541">sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto</l><l n="542">unica res quaedem nativo corpore sola,</l><l n="543">cui similis toto terrarum non sit, in orbi;</l><l n="544">infinita tamen nisi erit vis materiai,</l><l n="545">unde ea progigni possit concepta, creari</l><l n="546">non poterit neque, quod super est, procrescere alique.</l><l n="547">quippe etenim sumant alii finita per omne</l><l n="548">corpora iactari unius genitalia rei,</l><l n="549">unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt</l><l n="550">materiae tanto in pelago turbaque aliena?</l><l n="551">non, ut opinor, habent rationem conciliandi:</l><l n="552">sed quasi naufragiis magnis multisque coortis</l><l n="553">disiactare solet magnum mare transtra cavernas</l><l n="554">antemnas prorem malos tonsasque natantis,</l><l n="555">per terrarum omnis oras fluitantia aplustra</l><l n="556">ut videantur et indicium mortalibus edant,</l><l n="557">infidi maris insidias virisque dolumque</l><l n="558">ut vitare velint, neve ullo tempore credant,</l><l n="559">subdola cum ridet placidi pellacia ponti,</l><l n="560">sic tibi si finita semel primordia quaedam</l><l n="561">constitues, aevom debebunt sparsa per omnem</l><l n="562">disiectare aestus diversi materiai,</l><l n="563">numquam in concilium ut possint compulsa coire</l><l n="564">nec remorari in concilio nec crescere adaucta;</l><l n="565">quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,</l><l n="566">et res progigni et genitas procrescere posse.</l><l n="567">esse igitur genere in quovis primordia rerum</l><l n="568">infinita palam est, unde omnia suppeditantur.</l><l n="569">Nec superare queunt motus itaque exitiales</l><l n="570">perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,</l><l n="571">nec porro rerum genitales auctificique</l><l n="572">motus perpetuo possunt servare creata.</l><l n="573">sic aequo geritur certamine principiorum</l><l n="574">ex infinito contractum tempore bellum.</l><l n="575">nunc hic nunc illic superant vitalia rerum</l><l n="576">et superantur item. miscetur funere vagor,</l><l n="577">quem pueri tollunt visentis luminis oras;</l><l n="578">nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,</l><l n="579">quae non audierit mixtos vagitibus aegris</l><l n="580">ploratus, mortis comites et funeris atri.</l><milestone unit="card" n="581"/><l n="581">Illud in his obsignatum quoque rebus habere</l><l n="582">convenit et memori mandatum mente tenere,</l><l n="583">nil esse, in promptu quorum natura videtur,</l><l n="584">quod genere ex uno consistat principiorum,</l><l n="585">nec quicquam quod non permixto semine constet.</l><l n="586">et quod cumque magis vis multas possidet in se</l><l n="587">atque potestates, ita plurima principiorum</l><l n="588">in sese genera ac varias docet esse figuras.</l><l n="589">Principio tellus habet in se corpora prima,</l><l n="590">unde mare inmensum volventes frigora fontes</l><l n="591">adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;</l><l n="592">nam multis succensa locis ardent sola terrae,</l><l n="593">ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.</l><l n="594">tum porro nitidas fruges arbustaque laeta</l><l n="595">gentibus humanis habet unde extollere possit,</l><l n="596">unde etiam fluvios frondes et pabula laeta</l><l n="597">montivago generi possit praebere ferarum.</l><l n="598">quare magna deum mater materque ferarum</l><l n="599">et nostri genetrix haec dicta est corporis una.</l><l n="600">Hanc veteres Graium docti cecinere poetae</l><l n="601">sedibus in curru biiugos agitare leones,</l><l n="602">aeris in spatio magnam pendere docentes</l><l n="603">tellurem neque posse in terra sistere terram.</l><l n="604">adiunxere feras, quia quamvis effera proles</l><l n="605">officiis debet molliri victa parentum.</l><l n="606">muralique caput summum cinxere corona,</l><l n="607">eximiis munita locis quia sustinet urbes.</l><l n="608">quo nunc insigni per magnas praedita terras</l><l n="609">horrifice fertur divinae matris imago.</l><l n="610">hanc variae gentes antiquo more sacrorum</l><l n="611">Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas</l><l n="612">dant comites, quia primum ex illis finibus edunt</l><l n="613">per terrarum orbes fruges coepisse creari.</l><l n="614">Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint</l><l n="615">Matris et ingrati genitoribus inventi sint,</l><l n="616">significare volunt indignos esse putandos,</l><l n="617">vivam progeniem qui in oras luminis edant.</l><l n="618">tympana tenta tonant palmis et cymbala circum</l><l n="619">concava, raucisonoque minantur cornua cantu,</l><l n="620">et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,</l><l n="621">telaque praeportant, violenti signa furoris,</l><l n="622">ingratos animos atque impia pectora volgi</l><l n="623">conterrere metu quae possint numine divae.</l><l n="624">ergo cum primum magnas invecta per urbis</l><l n="625">munificat tacita mortalis muta salute,</l><l n="626">aere atque argento sternunt iter omne viarum</l><l n="627">largifica stipe ditantes ninguntque rosarum</l><l n="628">floribus umbrantes matrem comitumque catervam.</l><l n="629">hic armata manus, Curetas nomine Grai</l><l n="630">quos memorant, Phrygias inter si forte catervas</l><l n="631">ludunt in numerumque exultant sanguine laeti</l><l n="632">terrificas capitum quatientes numine cristas,</l><l n="633">Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum</l><l n="634">vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,</l><l n="635">cum pueri circum puerum pernice chorea</l><l n="636"><del>armat et in numerum pernice chorea</del></l><l n="637">armati in numerum pulsarent aeribus aera,</l><l n="638">ne Saturnus eum malis mandaret adeptus</l><l n="639">aeternumque daret matri sub pectore volnus.</l><l n="640">propterea magnam armati matrem comitantur,</l><l n="641">aut quia significant divam praedicere ut armis</l><l n="642">ac virtute velint patriam defendere terram</l><l n="643">praesidioque parent decorique parentibus esse.</l><l n="644">quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,</l><l n="645">longe sunt tamen a vera ratione repulsa.</l><l n="646">omnis enim per se divom natura necessest</l><l n="647">inmortali aevo summa cum pace fruatur</l><l n="648">semota ab nostris rebus seiunctaque longe;</l><l n="649">nam privata dolore omni, privata periclis,</l><l n="650">ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,</l><l n="651">nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.</l><l n="652">terra quidem vero caret omni tempore sensu,</l><l n="653">et quia multarum potitur primordia rerum,</l><l n="654">multa modis multis effert in lumina solis.</l><l n="655">hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare</l><l n="656">constituet fruges et Bacchi nomine abuti</l><l n="657">mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,</l><l n="658">concedamus ut hic terrarum dictitet orbem</l><l n="659">esse deum matrem, dum vera re tamen ipse</l><l n="680">religione animum turpi contingere parcat.</l><milestone unit="card" n="660"/><l n="660">Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo</l><l n="661">lanigerae pecudes et equorum duellica proles</l><l n="662">buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli</l><l n="663">ex unoque sitim sedantes flumine aquai</l><l n="664">dissimili vivont specie retinentque parentum</l><l n="665">naturam et mores generatim quaeque imitantur.</l><l n="666">tanta est in quovis genere herbae materiai</l><l n="667">dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.</l><l n="668">Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam</l><l n="669">ossa cruor venae calor umor viscera nervi</l><l n="670">constituunt, quae sunt porro distantia longe,</l><l n="671">dissimili perfecta figura principiorum.</l><l n="672">Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.</l><l n="673">si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,</l><l n="674">unde ignem iacere et lumen submittere possint</l><l n="675">scintillasque agere ac late differre favillam.</l><l n="676">cetera consimili mentis ratione peragrans</l><l n="677">invenies igitur multarum semina rerum</l><l n="678">corpore celare et varias cohibere figuras.</l><l n="679">Denique multa vides, quibus et color et sapor una</l><l n="681">reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.</l><l n="682">haec igitur variis debent constare figuris;</l><l n="683">nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,</l><l n="684">fucus item sorsum, <add>sorsum</add> sapor insinuatur</l><l n="685">sensibus; ut noscas primis differre figuris.</l><l n="686">dissimiles igitur formae glomeramen in unum</l><l n="687">conveniunt et res permixto semine constant.</l><l n="688">Quin etiam passim nostris in versibus ipsis</l><l n="689">multa elementa vides multis communia verbis,</l><l n="690">cum tamen inter se versus ac verba necesse est</l><l n="691">confiteare alia ex aliis constare elementis;</l><l n="692">non quo multa parum communis littera currat</l><l n="693">aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,</l><l n="694">sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</l><l n="695">sic aliis in rebus item communia multa</l><l n="696">multarum rerum cum sint, primordia rerum</l><l n="697">dissimili tamen inter se consistere summa</l><l n="698">possunt; ut merito ex aliis constare feratur</l><l n="699">humanum genus et fruges arbustaque laeta.</l><l n="700">Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est</l><l n="701">omnia; nam volgo fieri portenta videres,</l><l n="702">semiferas hominum species existere et altos</l><l n="703">inter dum ramos egigni corpore vivo</l><l n="704">multaque conecti terrestria membra marinis,</l><l n="705">tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras</l><l n="706">pascere naturam per terras omniparentis.</l><l n="707">quorum nil fieri manifestum est, omnia quando</l><l n="708">seminibus certis certa genetrice creata</l><l n="709">conservare genus crescentia posse videmus.</l><l n="710">scilicet id certa fieri ratione necessust.</l><l n="711">nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus</l><l n="712">corpora discedunt conexaque convenientis</l><l n="713">efficiunt motus; at contra aliena videmus</l><l n="714">reicere in terras naturam, multaque caecis</l><l n="715">corporibus fugiunt e corpore percita plagis,</l><l n="716">quae neque conecti quoquam potuere neque intus</l><l n="717">vitalis motus consentire atque imitari.</l><l n="718">sed ne forte putes animalia sola teneri</l><l n="719">legibus his, quaedam ratio res terminat omnis</l><l n="720">nam vel uti tota natura dissimiles sunt</l><l n="721">inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest</l><l n="722">dissimili constare figura principiorum;</l><l n="723">non quo multa parum simili sint praedita forma,</l><l n="724">sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</l><l n="725">semina cum porro distent, differre necessust</l><l n="726">intervalla vias conexus pondera plagas</l><l n="727">concursus motus; quae non animalia solum</l><l n="728">corpora seiungunt, sed terras ac mare totum</l><l n="729">secernunt caelumque a terris omne retentant.</l><milestone unit="card" n="730"/><l n="730">Nunc age dicta meo dulci quaesita labore</l><l n="731">percipe, ne forte haec albis ex alba rearis</l><l n="732">principiis esse, ante oculos quae candida cernis,</l><l n="733">aut ea quae nigrant nigro de semine nata;</l><l n="734">nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,</l><l n="735">propterea gerere hunc credas, quod materiai</l><l n="736">corpora consimili sint eius tincta colore;</l><l n="737">nullus enim color est omnino materiai</l><l n="738">corporibus, neque par rebus neque denique dispar.</l><l n="739">in quae corpora si nullus tibi forte videtur</l><l n="740">posse animi iniectus fieri, procul avius erras.</l><l n="741">nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam</l><l n="742">dispexere, tamen cognoscant corpora tactu</l><l n="743">ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,</l><l n="744">scire licet nostrae quoque menti corpora posse</l><l n="745">vorti in notitiam nullo circum lita fuco.</l><l n="746">denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris</l><l n="747">tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.</l><l n="748">Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.</l><l n="749">omnis enim color omnino mutatur in omnis;</l><l n="750">quod facere haud ullo debent primordia pacto;</l><l n="751">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="752">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="753">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="754">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="755">proinde colore cave contingas semina rerum,</l><l n="756">ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.</l><l n="757">Praeterea si nulla coloris principiis est</l><l n="758">reddita natura et variis sunt praedita formis,</l><l n="759">e quibus omnigenus gignunt variantque colores,</l><l n="760">propterea magni quod refert, semina quaeque</l><l n="761">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="762">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="763">perfacile extemplo rationem reddere possis,</l><l n="764">cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,</l><l n="765">marmoreo fieri possint candore repente,</l><l n="766">ut mare, cum magni commorunt aequora venti,</l><l n="767">vertitur in canos candenti marmore fluctus;</l><l n="768">dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,</l><l n="769">materies ubi permixta est illius et ordo</l><l n="770">principiis mutatus et addita demptaque quaedam,</l><l n="771">continuo id fieri ut candens videatur et album.</l><l n="772">quod si caeruleis constarent aequora ponti</l><l n="773">seminibus, nullo possent albescere pacto;</l><l n="774">nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,</l><l n="775">numquam in marmoreum possunt migrare colorem.</l><l n="776">sin alio atque alio sunt semina tincta colore,</l><l n="777">quae maris efficiunt unum purumque nitorem,</l><l n="778">ut saepe ex aliis formis variisque figuris</l><l n="779">efficitur quiddam quadratum unaque figura,</l><l n="780">conveniebat, ut in quadrato cernimus esse</l><l n="781">dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti</l><l n="782">aut alio in quovis uno puroque nitore</l><l n="783">dissimiles longe inter se variosque colores.</l><l n="784">praeterea nihil officiunt obstantque figurae</l><l n="785">dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;</l><l n="786">at varii rerum inpediunt prohibentque colores,</l><l n="787">quo minus esse uno possit res tota nitore.</l><l n="788">Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus</l><l n="789">principiis rerum non numquam causa colores,</l><l n="790">occidit, ex albis quoniam non alba creantur,</l><l n="791">nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.</l><l n="792">quippe etenim multo proclivius exorientur</l><l n="793">candida de nullo quam nigro nata colore</l><l n="794">aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.</l><milestone unit="card" n="795"/><l n="795">Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores</l><l n="796">esse neque in lucem existunt primordia rerum,</l><l n="797">scire licet quam sint nullo velata colore;</l><l n="798">qualis enim caecis poterit color esse tenebris?</l><l n="799">lumine quin ipso mutatur propterea quod</l><l n="800">recta aut obliqua percussus luce refulget;</l><l n="801">pluma columbarum quo pacto in sole videtur,</l><l n="802">quae sita cervices circum collumque coronat;</l><l n="803">namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,</l><l n="804">inter dum quodam sensu fit uti videatur</l><l n="805">inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.</l><l n="806">caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,</l><l n="807">consimili mutat ratione obversa colores;</l><l n="808">qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,</l><l n="809">scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.</l><l n="810">Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se</l><l n="811">pupula, cum sentire colorem dicitur album,</l><l n="812">atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,</l><l n="813">nec refert ea quae tangas quo forte colore</l><l n="814">praedita sint, verum quali magis apta figura,</l><l n="815">scire licet nihil principiis opus esse colore,</l><l n="816">sed variis formis variantes edere tactus.</l><milestone unit="card" n="817"/><l n="817">Praeterea quoniam non certis certa figuris</l><l n="818">est natura coloris et omnia principiorum</l><l n="819">formamenta queunt in quovis esse nitore,</l><l n="820">cur ea quae constant ex illis non pariter sunt</l><l n="821">omnigenus perfusa coloribus in genere omni?</l><l n="822">conveniebat enim corvos quoque saepe volantis</l><l n="823">ex albis album pinnis iactare colorem</l><l n="824">et nigros fieri nigro de semine cycnos</l><l n="825">aut alio quovis uno varioque colore.</l><l n="826">Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas</l><l n="827">distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis</l><l n="828">evanescere paulatim stinguique colorem;</l><l n="829">ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:</l><l n="830">purpura poeniceusque color clarissimus multo,</l><l n="831">filatim cum distractum est, disperditur omnis;</l><l n="832">noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem</l><l n="833">particulas, quam discedant ad semina rerum.</l><l n="834">Postremo quoniam non omnia corpora vocem</l><l n="835">mittere concedis neque odorem, propterea fit</l><l n="836">ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:</l><l n="837">sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,</l><l n="838">scire licet quaedam tam constare orba colore</l><l n="839">quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>