<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.346-2.466</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.346-2.466</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="346">et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,</l><l n="347">quorum unum quidvis generatim sumere perge;</l><l n="348">invenies tamen inter se differre figuris.</l><l n="349">nec ratione alia proles cognoscere matrem</l><l n="350">nec mater posset prolem; quod posse videmus</l><l n="351">nec minus atque homines inter se nota cluere.</l><l n="352">nam saepe ante deum vitulus delubra decora</l><l n="353">turicremas propter mactatus concidit aras</l><l n="354">sanguinis expirans calidum de pectore flumen;</l><l n="355">at mater viridis saltus orbata peragrans</l><l n="356">novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,</l><l n="357">omnia convisens oculis loca, si queat usquam</l><l n="358">conspicere amissum fetum, completque querellis</l><l n="359">frondiferum nemus adsistens et crebra revisit</l><l n="360">ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,</l><l n="361">nec tenerae salices atque herbae rore vigentes</l><l n="362">fluminaque ulla queunt summis labentia ripis</l><l n="363">oblectare animum subitamque avertere curam,</l><l n="364">nec vitulorum aliae species per pabula laeta</l><l n="365">derivare queunt animum curaque levare;</l><l n="366">usque adeo quiddam proprium notumque requirit.</l><l n="367">praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi</l><l n="368">cornigeras norunt matres agnique petulci</l><l n="369">balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,</l><l n="370">ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.</l><l n="371">Postremo quodvis frumentum non tamen omne</l><l n="372">quidque suo genere inter se simile esse videbis,</l><l n="373">quin intercurrat quaedam distantia formis.</l><l n="374">concharumque genus parili ratione videmus</l><l n="375">pingere telluris gremium, qua mollibus undis</l><l n="376">litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.</l><l n="377">quare etiam atque etiam simili ratione necessest,</l><l n="378">natura quoniam constant neque facta manu sunt</l><l n="379">unius ad certam formam primordia rerum,</l><l n="380">dissimili inter se quaedam volitare figura.</l><milestone unit="card" n="381"/><l n="381">Perfacile est animi ratione exsolvere nobis</l><l n="382">quare fulmineus multo penetralior ignis</l><l n="383">quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;</l><l n="384">dicere enim possis caelestem fulminis ignem</l><l n="385">subtilem magis e parvis constare figuris</l><l n="386">atque ideo transire foramina quae nequit ignis</l><l n="387">noster hic e lignis ortus taedaque creatus.</l><l n="388">praeterea lumen per cornum transit, at imber</l><l n="389">respuitur. quare, nisi luminis illa minora</l><l n="390">corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?</l><l n="391">et quamvis subito per colum vina videmus</l><l n="392">perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,</l><l n="393">aut quia ni mirum maioribus est elementis</l><l n="394">aut magis hamatis inter se perque plicatis,</l><l n="395">atque ideo fit uti non tam diducta repente</l><l n="396">inter se possint primordia singula quaeque</l><l n="397">singula per cuiusque foramina permanare.</l><milestone unit="card" n="398"/><l n="398">Huc accedit uti mellis lactisque liquores</l><l n="399">iucundo sensu linguae tractentur in ore;</l><l n="400">at contra taetra absinthi natura ferique</l><l n="401">centauri foedo pertorquent ora sapore;</l><l n="402">ut facile agnoscas e levibus atque rutundis</l><l n="403">esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,</l><l n="404">at contra quae amara atque aspera cumque videntur,</l><l n="405">haec magis hamatis inter se nexa teneri</l><l n="406">proptereaque solere vias rescindere nostris</l><l n="407">sensibus introituque suo perrumpere corpus.</l><l n="408">omnia postremo bona sensibus et mala tactu</l><l n="409">dissimili inter se pugnant perfecta figura;</l><l n="410">ne tu forte putes serrae stridentis acerbum</l><l n="411">horrorem constare elementis levibus aeque</l><l n="412">ac musaea mele, per chordas organici quae</l><l n="413">mobilibus digitis expergefacta figurant;</l><l n="414">neu simili penetrare putes primordia forma</l><l n="415">in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,</l><l n="416">et cum scena croco Cilici perfusa recens est</l><l n="417">araque Panchaeos exhalat propter odores;</l><l n="418">neve bonos rerum simili constare colores</l><l n="419">semine constituas, oculos qui pascere possunt,</l><l n="420">et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt</l><l n="421">aut foeda specie foedi turpesque videntur.</l><l n="422">omnis enim, sensus quae mulcet cumque, <add>tibi res</add></l><l n="423">haut sine principiali aliquo levore creatast;</l><l n="424">at contra quae cumque molesta atque aspera constat,</l><l n="425">non aliquo sine materiae squalore repertast.</l><l n="426">Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur</l><l n="427">esse neque omnino flexis mucronibus unca,</l><l n="428">sed magis angellis paulum prostantibus, <add>ut quae</add></l><l n="429">titillare magis sensus quam laedere possint,</l><l n="430">fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.</l><l n="431">Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam</l><l n="432">dissimili dentata modo conpungere sensus</l><l n="433">corporis, indicio nobis est tactus uterque.</l><l n="434">tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,</l><l n="435">corporis est sensus, vel cum res extera sese</l><l n="436">insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast</l><l n="437">aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,</l><l n="438">aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,</l><l n="439">semina confundunt inter se concita sensum;</l><l n="440">ut si forte manu quamvis iam corporis ipse</l><l n="441">tute tibi partem ferias atque experiare.</l><l n="442">qua propter longe formas distare necessest</l><l n="443">principiis, varios quae possint edere sensus.</l><l n="444">Denique quae nobis durata ac spissa videntur,</l><l n="445">haec magis hamatis inter sese esse necessest</l><l n="446">et quasi ramosis alte compacta teneri.</l><l n="447">in quo iam genere in primis adamantina saxa</l><l n="448">prima acie constant ictus contemnere sueta</l><l n="449">et validi silices ac duri robora ferri</l><l n="450">aeraque quae claustris restantia vociferantur.</l><l n="451">illa quidem debent e levibus atque rutundis</l><l n="452">esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.</l><l n="453">namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;</l><l n="454">nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque</l><l n="455">et perculsus item proclive volubilis exstat.</l><l n="456">omnia postremo quae puncto tempore cernis</l><l n="457">diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,</l><l n="458">si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,</l><l n="459">at non esse tamen perplexis indupedita,</l><l n="460">pungere uti possint corpus penetrareque saxa,</l><l n="461">nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus</l><l n="462">sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis</l><l n="463">non e perplexis, sed acutis esse elementis.</l><l n="464">sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,</l><l n="465">sudor uti maris est, minime mirabile debet</l><l n="465a">* * *</l><l n="466">nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>