<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.224-2.345</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.224-2.345</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="224">principiis; ita nihil umquam natura creasset.</l><l n="225">Quod si forte aliquis credit graviora potesse</l><l n="226">corpora, quo citius rectum per inane feruntur,</l><l n="227">incidere ex supero levioribus atque ita plagas</l><l n="228">gignere, quae possint genitalis reddere motus,</l><l n="229">avius a vera longe ratione recedit.</l><l n="230">nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,</l><l n="231">haec pro ponderibus casus celerare necessest</l><l n="232">propterea quia corpus aquae naturaque tenvis</l><l n="233">aeris haud possunt aeque rem quamque morari,</l><l n="234">sed citius cedunt gravioribus exsuperata;</l><l n="235">at contra nulli de nulla parte neque ullo</l><l n="236">tempore inane potest vacuum subsistere rei,</l><l n="237">quin, sua quod natura petit, concedere pergat;</l><l n="238">omnia qua propter debent per inane quietum</l><l n="239">aeque ponderibus non aequis concita ferri.</l><l n="240">haud igitur poterunt levioribus incidere umquam</l><l n="241">ex supero graviora neque ictus gignere per se,</l><l n="242">qui varient motus, per quos natura gerat res.</l><l n="243">quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest</l><l n="244">corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus</l><l n="245">obliquos videamur et id res vera refutet.</l><l n="246">namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,</l><l n="247">pondera, quantum in <add>se</add> est, non posse obliqua meare,</l><l n="248">ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;</l><l n="249">sed nihil omnino <add>recta</add> regione viai</l><l n="250">declinare quis est qui possit cernere sese?</l><l n="251">Denique si semper motu conectitur omnis</l><l n="252">et vetere exoritur <add>motus</add> novus ordine certo</l><l n="253">nec declinando faciunt primordia motus</l><l n="254">principium quoddam, quod fati foedera rumpat,</l><l n="255">ex infinito ne causam causa sequatur,</l><l n="256">libera per terras unde haec animantibus exstat,</l><l n="257">unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,</l><l n="258">per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,</l><l n="259">declinamus item motus nec tempore certo</l><l n="260">nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?</l><l n="261">nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas</l><l n="262">principium dat et hinc motus per membra rigantur.</l><l n="263">nonne vides etiam patefactis tempore puncto</l><l n="264">carceribus non posse tamen prorumpere equorum</l><l n="265">vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?</l><l n="266">omnis enim totum per corpus materiai</l><l n="267">copia conciri debet, concita per artus</l><l n="268">omnis ut studium mentis conixa sequatur;</l><l n="269">ut videas initum motus a corde creari</l><l n="270">ex animique voluntate id procedere primum,</l><l n="271">inde dari porro per totum corpus et artus.</l><l n="272">nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu</l><l n="273">viribus alterius magnis magnoque coactu;</l><l n="274">nam tum materiem totius corporis omnem</l><l n="275">perspicuumst nobis invitis ire rapique,</l><l n="276">donec eam refrenavit per membra voluntas.</l><l n="277">iamne vides igitur, quamquam vis extera multos</l><l n="278">pellat et invitos cogat procedere saepe</l><l n="279">praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro</l><l n="280">quiddam quod contra pugnare obstareque possit?</l><l n="281">cuius ad arbitrium quoque copia materiai</l><l n="282">cogitur inter dum flecti per membra per artus</l><l n="283">et proiecta refrenatur retroque residit.</l><l n="284">quare in seminibus quoque idem fateare necessest,</l><l n="285">esse aliam praeter plagas et pondera causam</l><l n="286">motibus, unde haec est nobis innata potestas,</l><l n="287">de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.</l><l n="288">pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant</l><l n="289">externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum</l><l n="290">intestinum habeat cunctis in rebus agendis</l><l n="291">et devicta quasi cogatur ferre patique,</l><l n="292">id facit exiguum clinamen principiorum</l><l n="293">nec regione loci certa nec tempore certo.</l><milestone unit="card" n="294"/><l n="294">Nec stipata magis fuit umquam materiai</l><l n="295">copia nec porro maioribus intervallis;</l><l n="296">nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.</l><l n="297">qua propter quo nunc in motu principiorum</l><l n="298">corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere</l><l n="299">et post haec semper simili ratione ferentur,</l><l n="300">et quae consuerint gigni gignentur eadem</l><l n="301">condicione et erunt et crescent vique valebunt,</l><l n="302">quantum cuique datum est per foedera naturai.</l><l n="303">nec rerum summam commutare ulla potest vis;</l><l n="304">nam neque quo possit genus ullum materiai</l><l n="305">effugere ex omni quicquam est <add>extra</add>, neque in omne</l><l n="306">unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem</l><l n="307">naturam rerum mutare et vertere motus.</l><milestone unit="card" n="308"/><l n="308">Illud in his rebus non est mirabile, quare,</l><l n="309">omnia cum rerum primordia sint in motu,</l><l n="310">summa tamen summa videatur stare quiete,</l><l n="311">praeter quam siquid proprio dat corpore motus.</l><l n="312">omnis enim longe nostris ab sensibus infra</l><l n="313">primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa</l><l n="314">cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;</l><l n="315">praesertim cum, quae possimus cernere, celent</l><l n="316">saepe tamen motus spatio diducta locorum.</l><l n="317">nam saepe in colli tondentes pabula laeta</l><l n="318">lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes</l><l n="319">invitant herbae gemmantes rore recenti,</l><l n="320">et satiati agni ludunt blandeque coruscant;</l><l n="321">omnia quae nobis longe confusa videntur</l><l n="322">et velut in viridi candor consistere colli.</l><l n="323">praeterea magnae legiones cum loca cursu</l><l n="324">camporum complent belli simulacra cientes,</l><l n="325">fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum</l><l n="326">aere renidescit tellus supterque virum vi</l><l n="327">excitur pedibus sonitus clamoreque montes</l><l n="328">icti reiectant voces ad sidera mundi</l><l n="329">et circum volitant equites mediosque repente</l><l n="330">tramittunt valido quatientes impete campos;</l><l n="331">et tamen est quidam locus altis montibus, <add>unde</add></l><l n="332">stare videntur et in campis consistere fulgor.</l><milestone unit="card" n="333"/><l n="333">Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum</l><l n="334">qualia sint et quam longe distantia formis,</l><l n="335">percipe, multigenis quam sint variata figuris;</l><l n="336">non quo multa parum simili sint praedita forma,</l><l n="337">sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</l><l n="338">nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,</l><l n="339">ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,</l><l n="340">debent ni mirum non omnibus omnia prorsum</l><l n="341">esse pari filo similique adfecta figura.</l><l n="342">Praeterea genus humanum mutaeque natantes</l><l n="343">squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque</l><l n="344">et variae volucres, laetantia quae loca aquarum</l><l n="345">concelebrant circum ripas fontisque lacusque,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>