<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.212-2.306</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.212-2.306</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="212">in terras igitur quoque solis vergitur ardor.</l><l n="213">transversosque volare per imbris fulmina cernis,</l><l n="214">nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes</l><l n="215">concursant; cadit in terras vis flammea volgo.</l><milestone unit="card" n="216"/><l n="216">Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,</l><l n="217">corpora cum deorsum rectum per inane feruntur</l><l n="218">ponderibus propriis, incerto tempore ferme</l><l n="219">incertisque locis spatio depellere paulum,</l><l n="220">tantum quod momen mutatum dicere possis.</l><l n="221">quod nisi declinare solerent, omnia deorsum</l><l n="222">imbris uti guttae caderent per inane profundum</l><l n="223">nec foret offensus natus nec plaga creata</l><l n="224">principiis; ita nihil umquam natura creasset.</l><l n="225">Quod si forte aliquis credit graviora potesse</l><l n="226">corpora, quo citius rectum per inane feruntur,</l><l n="227">incidere ex supero levioribus atque ita plagas</l><l n="228">gignere, quae possint genitalis reddere motus,</l><l n="229">avius a vera longe ratione recedit.</l><l n="230">nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,</l><l n="231">haec pro ponderibus casus celerare necessest</l><l n="232">propterea quia corpus aquae naturaque tenvis</l><l n="233">aeris haud possunt aeque rem quamque morari,</l><l n="234">sed citius cedunt gravioribus exsuperata;</l><l n="235">at contra nulli de nulla parte neque ullo</l><l n="236">tempore inane potest vacuum subsistere rei,</l><l n="237">quin, sua quod natura petit, concedere pergat;</l><l n="238">omnia qua propter debent per inane quietum</l><l n="239">aeque ponderibus non aequis concita ferri.</l><l n="240">haud igitur poterunt levioribus incidere umquam</l><l n="241">ex supero graviora neque ictus gignere per se,</l><l n="242">qui varient motus, per quos natura gerat res.</l><l n="243">quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest</l><l n="244">corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus</l><l n="245">obliquos videamur et id res vera refutet.</l><l n="246">namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,</l><l n="247">pondera, quantum in <add>se</add> est, non posse obliqua meare,</l><l n="248">ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;</l><l n="249">sed nihil omnino <add>recta</add> regione viai</l><l n="250">declinare quis est qui possit cernere sese?</l><l n="251">Denique si semper motu conectitur omnis</l><l n="252">et vetere exoritur <add>motus</add> novus ordine certo</l><l n="253">nec declinando faciunt primordia motus</l><l n="254">principium quoddam, quod fati foedera rumpat,</l><l n="255">ex infinito ne causam causa sequatur,</l><l n="256">libera per terras unde haec animantibus exstat,</l><l n="257">unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,</l><l n="258">per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,</l><l n="259">declinamus item motus nec tempore certo</l><l n="260">nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?</l><l n="261">nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas</l><l n="262">principium dat et hinc motus per membra rigantur.</l><l n="263">nonne vides etiam patefactis tempore puncto</l><l n="264">carceribus non posse tamen prorumpere equorum</l><l n="265">vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?</l><l n="266">omnis enim totum per corpus materiai</l><l n="267">copia conciri debet, concita per artus</l><l n="268">omnis ut studium mentis conixa sequatur;</l><l n="269">ut videas initum motus a corde creari</l><l n="270">ex animique voluntate id procedere primum,</l><l n="271">inde dari porro per totum corpus et artus.</l><l n="272">nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu</l><l n="273">viribus alterius magnis magnoque coactu;</l><l n="274">nam tum materiem totius corporis omnem</l><l n="275">perspicuumst nobis invitis ire rapique,</l><l n="276">donec eam refrenavit per membra voluntas.</l><l n="277">iamne vides igitur, quamquam vis extera multos</l><l n="278">pellat et invitos cogat procedere saepe</l><l n="279">praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro</l><l n="280">quiddam quod contra pugnare obstareque possit?</l><l n="281">cuius ad arbitrium quoque copia materiai</l><l n="282">cogitur inter dum flecti per membra per artus</l><l n="283">et proiecta refrenatur retroque residit.</l><l n="284">quare in seminibus quoque idem fateare necessest,</l><l n="285">esse aliam praeter plagas et pondera causam</l><l n="286">motibus, unde haec est nobis innata potestas,</l><l n="287">de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.</l><l n="288">pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant</l><l n="289">externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum</l><l n="290">intestinum habeat cunctis in rebus agendis</l><l n="291">et devicta quasi cogatur ferre patique,</l><l n="292">id facit exiguum clinamen principiorum</l><l n="293">nec regione loci certa nec tempore certo.</l><milestone unit="card" n="294"/><l n="294">Nec stipata magis fuit umquam materiai</l><l n="295">copia nec porro maioribus intervallis;</l><l n="296">nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.</l><l n="297">qua propter quo nunc in motu principiorum</l><l n="298">corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere</l><l n="299">et post haec semper simili ratione ferentur,</l><l n="300">et quae consuerint gigni gignentur eadem</l><l n="301">condicione et erunt et crescent vique valebunt,</l><l n="302">quantum cuique datum est per foedera naturai.</l><l n="303">nec rerum summam commutare ulla potest vis;</l><l n="304">nam neque quo possit genus ullum materiai</l><l n="305">effugere ex omni quicquam est <add>extra</add>, neque in omne</l><l n="306">unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>