<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.14-2.84</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.14-2.84</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="14">o miseras hominum mentes, o pectora caeca!</l><l n="15">qualibus in tenebris vitae quantisque periclis</l><l n="16">degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre</l><l n="17">nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui</l><l n="18">corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur</l><l n="19">iucundo sensu cura semota metuque?</l><l n="20">ergo corpoream ad naturam pauca videmus</l><l n="21">esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,</l><l n="22">delicias quoque uti multas substernere possint</l><l n="23">gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,</l><l n="24">si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes</l><l n="25">lampadas igniferas manibus retinentia dextris,</l><l n="26">lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,</l><l n="27">nec domus argento fulget auroque renidet</l><l n="28">nec citharae reboant laqueata aurataque templa,</l><l n="29">cum tamen inter se prostrati in gramine molli</l><l n="30">propter aquae rivum sub ramis arboris altae</l><l n="31">non magnis opibus iucunde corpora curant,</l><l n="32">praesertim cum tempestas adridet et anni</l><l n="33">tempora conspergunt viridantis floribus herbas.</l><l n="34">nec calidae citius decedunt corpore febres,</l><l n="35">textilibus si in picturis ostroque rubenti</l><l n="36">iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.</l><l n="37">quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae</l><l n="38">proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,</l><l n="39">quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;</l><l n="40">si non forte tuas legiones per loca campi</l><l n="41">fervere cum videas belli simulacra cientis,</l><l n="42">subsidiis magnis et opum vi constabilitas,</l><l n="43">ornatas armis stlattas pariterque animatas,</l><l n="44">his tibi tum rebus timefactae religiones</l><l n="45">effugiunt animo pavidae mortisque timores</l><l n="46">tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.</l><l n="47">quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,</l><l n="48">re veraque metus hominum curaeque sequaces</l><l n="49">nec metuunt sonitus armorum nec fera tela</l><l n="50">audacterque inter reges rerumque potentis</l><l n="51">versantur neque fulgorem reverentur ab auro</l><l n="52">nec clarum vestis splendorem purpureai,</l><l n="53">quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,</l><l n="54">omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?</l><l n="55">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="56">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="57">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="58">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="59">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="60">non radii solis neque lucida tela diei</l><l n="61">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><milestone unit="card" n="62"/><l n="62">Nunc age, quo motu genitalia materiai</l><l n="63">corpora res varias gignant genitasque resolvant</l><l n="64">et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis</l><l n="65">reddita mobilitas magnum per inane meandi,</l><l n="66">expediam: tu te dictis praebere memento.</l><l n="67">nam certe non inter se stipata cohaeret</l><l n="68">materies, quoniam minui rem quamque videmus</l><l n="69">et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo</l><l n="70">ex oculisque vetustatem subducere nostris,</l><l n="71">cum tamen incolumis videatur summa manere</l><l n="72">propterea quia, quae decedunt corpora cuique,</l><l n="73">unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.</l><l n="74">illa senescere, at haec contra florescere cogunt,</l><l n="75">nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur</l><l n="76">semper, et inter se mortales mutua vivunt.</l><l n="77">augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,</l><l n="78">inque brevi spatio mutantur saecla animantum</l><l n="79">et quasi cursores vitai lampada tradunt.</l><milestone unit="card" n="80"/><l n="80">Si cessare putas rerum primordia posse</l><l n="81">cessandoque novos rerum progignere motus,</l><l n="82">avius a vera longe ratione vagaris.</l><l n="83">nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest</l><l n="84">aut gravitate sua ferri primordia rerum</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>