<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.131-2.207</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.131-2.207</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="131">nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.</l><l n="132">scilicet hic a principiis est omnibus error.</l><l n="133">prima moventur enim per se primordia rerum,</l><l n="134">inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu</l><l n="135">et quasi proxima sunt ad viris principiorum,</l><l n="136">ictibus illorum caecis inpulsa cientur,</l><l n="137">ipsaque <add>pro</add>porro paulo maiora lacessunt.</l><l n="138">sic a principiis ascendit motus et exit</l><l n="139">paulatim nostros ad sensus, ut moveantur</l><l n="140">illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus</l><l n="141">nec quibus id faciant plagis apparet aperte.</l><milestone unit="card" n="142"/><l n="142">Nunc quae mobilitas sit reddita materiai</l><l n="143">corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.</l><l n="144">primum aurora novo cum spargit lumine terras</l><l n="145">et variae volucres nemora avia pervolitantes</l><l n="146">aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,</l><l n="147">quam subito soleat sol ortus tempore tali</l><l n="148">convestire sua perfundens omnia luce,</l><l n="149">omnibus in promptu manifestumque esse videmus.</l><l n="150">at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum</l><l n="151">non per inane meat vacuum; quo tardius ire</l><l n="152">cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;</l><l n="153">nec singillatim corpuscula quaeque vaporis</l><l n="154">sed complexa meant inter se conque globata;</l><l n="155">qua propter simul inter se retrahuntur et extra</l><l n="156">officiuntur, uti cogantur tardius ire.</l><l n="157">at quae sunt solida primordia simplicitate,</l><l n="158">cum per inane meant vacuum nec res remoratur</l><l n="159">ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,</l><l n="160">unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,</l><l n="161">debent ni mirum praecellere mobilitate</l><l n="162">et multo citius ferri quam lumina solis</l><l n="163">multiplexque loci spatium transcurrere eodem</l><l n="164">tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.</l><l n="164a">* * *</l><l n="165">nec persectari primordia singula quaeque,</l><l n="166">ut videant qua quicque geratur cum ratione.</l><l n="167">At quidam contra haec, ignari materiai,</l><l n="168">naturam non posse deum sine numine reddunt</l><l n="169">tanto opere humanis rationibus atmoderate</l><l n="170">tempora mutare annorum frugesque creare</l><l n="171">et iam cetera, mortalis quae suadet adire</l><l n="172">ipsaque deducit dux vitae dia voluptas</l><l n="173">et res per Veneris blanditur saecla propagent,</l><l n="174">ne genus occidat humanum. quorum omnia causa</l><l n="175">constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus</l><l n="176">magno opere a vera lapsi ratione videntur.</l><l n="177">nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,</l><l n="178">hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim</l><l n="179">confirmare aliisque ex rebus reddere multis,</l><l n="180">nequaquam nobis divinitus esse creatam</l><l n="181">naturam mundi: tanta stat praedita culpa.</l><l n="182">quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;</l><l n="183">nunc id quod super est de motibus expediemus.</l><milestone unit="card" n="184"/><l n="184">Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus</l><l n="185">confirmare tibi, nullam rem posse sua vi</l><l n="186">corpoream sursum ferri sursumque meare.</l><l n="187">ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;</l><l n="188">sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt</l><l n="189">et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,</l><l n="190">pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.</l><l n="191">nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum</l><l n="192">et celeri flamma degustant tigna trabesque,</l><l n="193">sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.</l><l n="194">quod genus e nostro com missus corpore sanguis</l><l n="195">emicat exultans alte spargitque cruorem.</l><l n="196">nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque</l><l n="197">respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum</l><l n="198">derecta et magna vi multi pressimus aegre,</l><l n="199">tam cupide sursum removet magis atque remittit,</l><l n="200">plus ut parte foras emergant exiliantque.</l><l n="201">nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,</l><l n="202">quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.</l><l n="203">sic igitur debent flammae quoque posse per auras</l><l n="204">aeris expressae sursum succedere, quamquam</l><l n="205">pondera, quantum in <add>se</add> est, deorsum <add>de</add>ducere pugnent.</l><l n="206">nocturnasque faces caeli sublime volantis</l><l n="207">nonne vides longos flammarum ducere tractus</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>