<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.1119-3.29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.1119-3.29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="1119">vitalis venas quam quod fluit atque recedit.</l><l n="1120">omnibus hic aetas debet consistere rebus,</l><l n="1121">hic natura suis refrenat viribus auctum.</l><l n="1122">nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu</l><l n="1123">paulatimque gradus aetatis scandere adultae,</l><l n="1124">plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,</l><l n="1125">dum facile in venas cibus omnis inditur et dum</l><l n="1126">non ita sunt late dispessa, ut multa remittant</l><l n="1127">et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.</l><l n="1128">nam certe fluere atque recedere corpora rebus</l><l n="1129">multa manus dandum est; sed plura accedere debent,</l><l n="1130">donec alescendi summum tetigere cacumen.</l><l n="1131">inde minutatim vires et robur adultum</l><l n="1132">frangit et in partem peiorem liquitur aetas.</l><l n="1133">quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,</l><l n="1134">et quo latior est, in cunctas undique partis</l><l n="1135">plura modo dispargit et a se corpora mittit,</l><l n="1136">nec facile in venas cibus omnis diditur ei</l><l n="1137">nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,</l><l n="1138">unde queat tantum suboriri ac subpeditare.</l><l n="1139">iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo</l><l n="1140">sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,</l><l n="1141">quando quidem grandi cibus aevo denique defit,</l><l n="1142">nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam</l><l n="1143">corpora conficere et plagis infesta domare.</l><milestone unit="card" n="1144"/><l n="1144">Sic igitur magni quoque circum moenia mundi</l><l n="1145">expugnata dabunt labem putrisque ruinas;</l><l n="1146">omnia debet enim cibus integrare novando</l><l n="1147">et fulcire cibus, <add>cibus</add> omnia sustentare,</l><l n="1148">ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur</l><l n="1149">quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.</l><l n="1150">Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus</l><l n="1151">vix animalia parva creat, quae cuncta creavit</l><l n="1152">saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.</l><l n="1153">haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne</l><l n="1154">aurea de caelo demisit funis in arva</l><l n="1155">nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,</l><l n="1156">sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.</l><l n="1157">praeterea nitidas fruges vinetaque laeta</l><l n="1158">sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,</l><l n="1159">ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;</l><l n="1160">quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,</l><l n="1161">conterimusque boves et viris agricolarum,</l><l n="1162">conficimus ferrum vix arvis suppeditati:</l><l n="1163">usque adeo parcunt fetus augentque laborem.</l><l n="1164">iamque caput quassans grandis suspirat arator</l><l n="1165">crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,</l><l n="1166">et cum tempora temporibus praesentia confert</l><l n="1167">praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.</l><l n="1168">tristis item vetulae vitis sator atque <add>vietae</add></l><l n="1169">temporis incusat momen saeclumque fatigat,</l><l n="1170">et crepat, antiquum genus ut pietate repletum</l><l n="1171">perfacile angustis tolerarit finibus aevom,</l><l n="1172">cum minor esset agri multo modus ante viritim;</l><l n="1173">nec tenet omnia paulatim tabescere et ire</l><l n="1174">ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="3"><head>Liber Tertius</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">E tenebris tantis tam clarum extollere lumen</l><l n="2">qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,</l><l n="3">te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc</l><l n="4">ficta pedum pono pressis vestigia signis,</l><l n="5">non ita certandi cupidus quam propter amorem</l><l n="6">quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo</l><l n="7">cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi</l><l n="8">consimile in cursu possint et fortis equi vis?</l><l n="9">tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis</l><l n="10">suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,</l><l n="11">floriferis ut apes in saltibus omnia libant,</l><l n="12">omnia nos itidem depascimur aurea dicta,</l><l n="13">aurea, perpetua semper dignissima vita.</l><l n="14">nam simul ac ratio tua coepit vociferari</l><l n="15">naturam rerum divina mente coorta</l><l n="16">diffugiunt animi terrores, moenia mundi</l><l n="17">discedunt. totum video per inane geri res.</l><l n="18">apparet divum numen sedesque quietae,</l><l n="19">quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis</l><l n="20">aspergunt neque nix acri concreta pruina</l><l n="21">cana cadens violat semper<del>que</del> innubilus aether</l><l n="22">integit et large diffuso lumine ridet:</l><l n="23">omnia suppeditat porro natura neque ulla</l><l n="24">res animi pacem delibat tempore in ullo.</l><l n="25">at contra nusquam apparent Acherusia templa,</l><l n="26">nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,</l><l n="27">sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.</l><l n="28">his ibi me rebus quaedam divina voluptas</l><l n="29">percipit atque horror, quod sic natura tua vi</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>