<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.1069-3.274</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:2.1069-3.274</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><l n="1069">ulla, geri debent ni mirum et confieri res.</l><l n="1070">nunc et seminibus si tanta est copia, quantam</l><l n="1071">enumerare aetas animantum non queat omnis,</l><l n="1072">quis eadem natura manet, quae semina rerum</l><l n="1073">conicere in loca quaeque queat simili ratione</l><l n="1074">atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare</l><l n="1075">esse alios aliis terrarum in partibus orbis</l><l n="1076">et varias hominum gentis et saecla ferarum.</l><l n="1077">Huc accedit ut in summa res nulla sit una,</l><l n="1078">unica quae gignatur et unica solaque crescat,</l><l n="1079">quin aliquoius siet saecli permultaque eodem</l><l n="1080">sint genere. in primis animalibus indice mente</l><l n="1081">invenies sic montivagum genus esse ferarum,</l><l n="1082">sic hominum geminam prolem, sic denique mutas</l><l n="1083">squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.</l><l n="1084">qua propter caelum simili ratione fatendumst</l><l n="1085">terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,</l><l n="1086">non esse unica, sed numero magis innumerali;</l><l n="1087">quando quidem vitae depactus terminus alte</l><l n="1088">tam manet haec et tam nativo corpore constant</l><l n="1089">quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.</l><l n="1090">Quae bene cognita si teneas, natura videtur</l><l n="1091">libera continuo, dominis privata superbis,</l><l n="1092">ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.</l><l n="1093">nam pro sancta deum tranquilla pectora pace</l><l n="1094">quae placidum degunt aevom vitamque serenam,</l><l n="1095">quis regere immensi summam, quis habere profundi</l><l n="1096">indu manu validas potis est moderanter habenas,</l><l n="1097">quis pariter caelos omnis convertere et omnis</l><l n="1098">ignibus aetheriis terras suffire feracis,</l><l n="1099">omnibus inve locis esse omni tempore praesto,</l><l n="1100">nubibus ut tenebras faciat caelique serena</l><l n="1101">concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis</l><l n="1102">saepe suas disturbet et in deserta recedens</l><l n="1103">saeviat exercens telum, quod saepe nocentes</l><l n="1104">praeterit exanimatque indignos inque merentes?</l><milestone unit="card" n="1105"/><l n="1105">Multaque post mundi tempus genitale diemque</l><l n="1106">primigenum maris et terrae solisque coortum</l><l n="1107">addita corpora sunt extrinsecus, addita circum</l><l n="1108">semina, quae magnum iaculando contulit omne,</l><l n="1109">unde mare et terrae possent augescere et unde</l><l n="1110">appareret spatium caeli domus altaque tecta</l><l n="1111">tolleret a terris procul et consurgeret aer.</l><l n="1112">nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis</l><l n="1113">corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,</l><l n="1114">umor ad umorem, terreno corpore terra</l><l n="1115">crescit et ignem ignes procudunt aetheraque <add>aether</add>,</l><l n="1116">donique ad extremum crescendi perfica finem</l><l n="1117">omnia perduxit rerum natura creatrix;</l><l n="1118">ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra</l><l n="1119">vitalis venas quam quod fluit atque recedit.</l><l n="1120">omnibus hic aetas debet consistere rebus,</l><l n="1121">hic natura suis refrenat viribus auctum.</l><l n="1122">nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu</l><l n="1123">paulatimque gradus aetatis scandere adultae,</l><l n="1124">plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,</l><l n="1125">dum facile in venas cibus omnis inditur et dum</l><l n="1126">non ita sunt late dispessa, ut multa remittant</l><l n="1127">et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.</l><l n="1128">nam certe fluere atque recedere corpora rebus</l><l n="1129">multa manus dandum est; sed plura accedere debent,</l><l n="1130">donec alescendi summum tetigere cacumen.</l><l n="1131">inde minutatim vires et robur adultum</l><l n="1132">frangit et in partem peiorem liquitur aetas.</l><l n="1133">quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,</l><l n="1134">et quo latior est, in cunctas undique partis</l><l n="1135">plura modo dispargit et a se corpora mittit,</l><l n="1136">nec facile in venas cibus omnis diditur ei</l><l n="1137">nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,</l><l n="1138">unde queat tantum suboriri ac subpeditare.</l><l n="1139">iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo</l><l n="1140">sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,</l><l n="1141">quando quidem grandi cibus aevo denique defit,</l><l n="1142">nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam</l><l n="1143">corpora conficere et plagis infesta domare.</l><milestone unit="card" n="1144"/><l n="1144">Sic igitur magni quoque circum moenia mundi</l><l n="1145">expugnata dabunt labem putrisque ruinas;</l><l n="1146">omnia debet enim cibus integrare novando</l><l n="1147">et fulcire cibus, <add>cibus</add> omnia sustentare,</l><l n="1148">ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur</l><l n="1149">quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.</l><l n="1150">Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus</l><l n="1151">vix animalia parva creat, quae cuncta creavit</l><l n="1152">saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.</l><l n="1153">haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne</l><l n="1154">aurea de caelo demisit funis in arva</l><l n="1155">nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,</l><l n="1156">sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.</l><l n="1157">praeterea nitidas fruges vinetaque laeta</l><l n="1158">sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,</l><l n="1159">ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;</l><l n="1160">quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,</l><l n="1161">conterimusque boves et viris agricolarum,</l><l n="1162">conficimus ferrum vix arvis suppeditati:</l><l n="1163">usque adeo parcunt fetus augentque laborem.</l><l n="1164">iamque caput quassans grandis suspirat arator</l><l n="1165">crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,</l><l n="1166">et cum tempora temporibus praesentia confert</l><l n="1167">praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.</l><l n="1168">tristis item vetulae vitis sator atque <add>vietae</add></l><l n="1169">temporis incusat momen saeclumque fatigat,</l><l n="1170">et crepat, antiquum genus ut pietate repletum</l><l n="1171">perfacile angustis tolerarit finibus aevom,</l><l n="1172">cum minor esset agri multo modus ante viritim;</l><l n="1173">nec tenet omnia paulatim tabescere et ire</l><l n="1174">ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="3"><head>Liber Tertius</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">E tenebris tantis tam clarum extollere lumen</l><l n="2">qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,</l><l n="3">te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc</l><l n="4">ficta pedum pono pressis vestigia signis,</l><l n="5">non ita certandi cupidus quam propter amorem</l><l n="6">quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo</l><l n="7">cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi</l><l n="8">consimile in cursu possint et fortis equi vis?</l><l n="9">tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis</l><l n="10">suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,</l><l n="11">floriferis ut apes in saltibus omnia libant,</l><l n="12">omnia nos itidem depascimur aurea dicta,</l><l n="13">aurea, perpetua semper dignissima vita.</l><l n="14">nam simul ac ratio tua coepit vociferari</l><l n="15">naturam rerum divina mente coorta</l><l n="16">diffugiunt animi terrores, moenia mundi</l><l n="17">discedunt. totum video per inane geri res.</l><l n="18">apparet divum numen sedesque quietae,</l><l n="19">quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis</l><l n="20">aspergunt neque nix acri concreta pruina</l><l n="21">cana cadens violat semper<del>que</del> innubilus aether</l><l n="22">integit et large diffuso lumine ridet:</l><l n="23">omnia suppeditat porro natura neque ulla</l><l n="24">res animi pacem delibat tempore in ullo.</l><l n="25">at contra nusquam apparent Acherusia templa,</l><l n="26">nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,</l><l n="27">sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.</l><l n="28">his ibi me rebus quaedam divina voluptas</l><l n="29">percipit atque horror, quod sic natura tua vi</l><l n="30">tam manifesta patens ex omni parte retecta est.</l><l n="31">Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum</l><l n="32">qualia sint et quam variis distantia formis</l><l n="33">sponte sua volitent aeterno percita motu,</l><l n="34">quove modo possint res ex his quaeque creari,</l><l n="35">hasce secundum res animi natura videtur</l><l n="36">atque animae claranda meis iam versibus esse</l><l n="37">et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,</l><l n="38">funditus humanam qui vitam turbat ab imo</l><l n="39">omnia suffundens mortis nigrore neque ullam</l><l n="40">esse voluptatem liquidam puramque relinquit.</l><milestone unit="card" n="41"/><l n="41">nam quod saepe homines morbos magis esse timendos</l><l n="42">infamemque ferunt vitam quam Tartara leti</l><l n="43">et se scire animi naturam sanguinis esse,</l><l n="44">aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,</l><l n="45">nec prosum quicquam nostrae rationis egere,</l><l n="46">hinc licet advertas animum magis omnia laudis</l><l n="47">iactari causa quam quod res ipsa probetur.</l><l n="48">extorres idem patria longeque fugati</l><l n="49">conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,</l><l n="50">omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,</l><l n="51">et quo cumque tamen miseri venere parentant</l><l n="52">et nigras mactant pecudes et manibus divis</l><l n="53">inferias mittunt multoque in rebus acerbis</l><l n="54"> acrius advertunt animos ad religionem.</l><l n="55">quo magis in dubiis hominem spectare periclis</l><l n="56">convenit adversisque in rebus noscere qui sit;</l><l n="57">nam verae voces tum demum pectore ab imo</l><l n="58">eliciuntur <del>et</del> eripitur persona amanare.</l><l n="59">denique avarities et honorum caeca cupido,</l><l n="60">quae miseros homines cogunt transcendere fines</l><l n="61">iuris et inter dum socios scelerum atque ministros</l><l n="62">noctes atque dies niti praestante labore</l><l n="63">ad summas emergere opes, haec vulnera vitae</l><l n="64">non minimam partem mortis formidine aluntur.</l><l n="65">turpis enim ferme contemptus et acris egestas</l><l n="66">semota ab dulci vita stabilique videtur</l><l n="67">et quasi iam leti portas cunctarier ante;</l><l n="68">unde homines dum se falso terrore coacti</l><l n="69">effugisse volunt longe longeque remosse,</l><l n="70">sanguine civili rem conflant divitiasque</l><l n="71">conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,</l><l n="72">crudeles gaudent in tristi funere fratris</l><l n="73">et consanguineum mensas odere timentque.</l><l n="74">consimili ratione ab eodem saepe timore</l><l n="75">macerat invidia ante oculos illum esse potentem,</l><l n="76">illum aspectari, claro qui incedit honore,</l><l n="77">ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.</l><l n="78">intereunt partim statuarum et nominis ergo.</l><l n="79">et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae</l><l n="80">percipit humanos odium lucisque videndae,</l><l n="81">ut sibi consciscant maerenti pectore letum</l><l n="82">obliti fontem curarum hunc esse timorem:</l><l n="83">hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai</l><l n="84">rumpere et in summa pietate evertere suadet:</l><l n="85">nam iam saepe homines patriam carosque parentis</l><l n="86">prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.</l><l n="87">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="88">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="89">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="90">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="91">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="92">non radii solis neque lucida tela diei</l><l n="93">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><milestone unit="card" n="94"/><l n="94">Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,</l><l n="95">in quo consilium vitae regimenque locatum est,</l><l n="96">esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes</l><l n="97">atque oculei partes animantis totius extant.</l><l><gap reason="lost"/></l><l n="98">sensum animi certa non esse in parte locatum,</l><l n="99">verum habitum quendam vitalem corporis esse,</l><l n="100">harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos</l><l n="101">vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;</l><l n="102">ut bona saepe valetudo cum dicitur esse</l><l n="103">corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,</l><l n="104">sic animi sensum non certa parte reponunt;</l><l n="105">magno opere in quo mi diversi errare videntur.</l><l n="106">Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,</l><l n="107">cum tamen ex alia laetamur parte latenti;</l><l n="108"> et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,</l><l n="109">cum miser ex animo laetatur corpore toto;</l><l n="110">non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,</l><l n="111">in nullo caput interea sit forte dolore.</l><l n="112">Praeterea molli cum somno dedita membra</l><l n="113">effusumque iacet sine sensu corpus honustum,</l><l n="114">est aliud tamen in nobis quod tempore in illo</l><l n="115">multimodis agitatur et omnis accipit in se</l><l n="116">laetitiae motus et curas cordis inanis.</l><l n="117">Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis</l><l n="118">esse neque harmonia corpus sentire solere,</l><l n="119">principio fit uti detracto corpore multo</l><l n="120">saepe tamen nobis in membris vita moretur.</l><l n="121">Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris</l><l n="122">diffugere forasque per os est editus <choice><reg>aeg</reg><orig>aër</orig></choice>,</l><l n="123">deserit extemplo venas atque ossa relinquit;</l><l n="124">noscere ut hinc possis non aequas omnia partis</l><l n="125">corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,</l><l n="126">sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis</l><l n="127">semina, curare in membris ut vita moretur.</l><l n="128">est igitur calor ac ventus vitalis in ipso</l><l n="129">corpore, qui nobis moribundos deserit artus.</l><l n="130">quapropter quoniam est animi natura reperta</l><l n="131">atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai</l><l n="132">nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,</l><l n="133">sive aliunde ipsi porro traxere et in illam</l><l n="134">transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.</l><l n="135">quidquid <del>id</del> est, habeant: tu cetera percipe dicta.</l><milestone unit="card" n="136"/><l n="136">Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri</l><l n="137">inter se atque unam naturam conficere ex se,</l><l n="138">sed caput esse quasi et dominari in corpore toto</l><l n="139">consilium, quod nos animum mentemque vocamus.</l><l n="140">idque situm media regione in pectoris haeret.</l><l n="141">hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum</l><l n="142">laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.</l><l n="143">cetera pars animae per totum dissita corpus</l><l n="144">paret et ad numen mentis momenque movetur.</l><l n="145">idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,</l><l n="146">cum neque res animam neque corpus commovet una.</l><l n="147">et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore</l><l n="148">laeditur in nobis, non omni concruciamur</l><l n="149">corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse</l><l n="150">laetitiaque viget, cum cetera pars animai</l><l n="151">per membra atque artus nulla novitate cietur;</l><l n="152">verum ubi vementi magis est commota metu mens,</l><l n="153">consentire animam totam per membra videmus</l><l n="154">sudoresque ita palloremque existere toto</l><l n="155">corpore et infringi linguam vocemque aboriri,</l><l n="156">caligare oculos, sonere auris, succidere artus,</l><l n="157">denique concidere ex animi terrore videmus</l><l n="158">saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit</l><l n="159">esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi <del>vi</del></l><l n="160">percussa est, exim corpus propellit et icit.</l><l n="161">Haec eadem ratio naturam animi atque animai</l><l n="162">corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,</l><l n="163"> corripere ex somno corpus mutareque vultum</l><l n="164">atque hominem totum regere ac versare videtur,</l><l n="165">quorum nil fieri sine tactu posse videmus</l><l n="166">nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst</l><l n="167">corporea natura animum constare animamque?</l><l n="168">praeterea pariter fungi cum corpore et una</l><l n="169">consentire animum nobis in corpore cernis.</l><l n="170">si minus offendit vitam vis horrida teli</l><l n="171">ossibus ac nervis disclusis intus adacta,</l><l n="172">at tamen insequitur languor terraeque petitus</l><l n="173">suavis et in terra mentis qui gignitur aestus</l><l n="174">inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.</l><l n="175">ergo corpoream naturam animi esse necessest,</l><l n="176">corporeis quoniam telis ictuque laborat.</l><l n="177">Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde</l><l n="178">constiterit pergam rationem reddere dictis.</l><l n="179">principio esse aio persuptilem atque minutis</l><l n="180">perquam corporibus factum constare. id ita esse</l><l n="181">hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.</l><milestone unit="card" n="182"/><l n="182"> Nil adeo fieri celeri ratione videtur,</l><l n="183">quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;</l><l n="184">ocius ergo animus quam res se perciet ulla,</l><l n="185">ante oculos quorum in promptu natura videtur.</l><l n="186">at quod mobile tanto operest, constare rutundis</l><l n="187">perquam seminibus debet perquamque minutis,</l><l n="188">momine uti parvo possint inpulsa moveri.</l><l n="189">namque movetur aqua et tantillo momine flutat,</l><l n="190">quippe volubilibus parvisque creata figuris.</l><l n="191">at contra mellis constantior est natura</l><l n="192">et pigri latices magis et cunctantior actus:</l><l n="193">haeret enim inter se magis omnis materiai</l><l n="194">copia, ni mirum quia non tam levibus extat</l><l n="195">corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.</l><l n="196">namque papaveris aura potest suspensa levisque</l><l n="197">cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,</l><l n="198">at contra lapidum coniectum spicarumque</l><l n="199">noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam</l><l n="200">et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;</l><l n="201">at contra quae cumque magis cum pondere magno</l><l n="202">asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.</l><l n="203">nunc igitur quoniamst animi natura reperta</l><l n="204">mobilis egregie, perquam constare necessest</l><l n="205">corporibus parvis et levibus atque rutundis.</l><l n="206">quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus</l><l n="207">utilis invenietur et opportuna cluebit.</l><l n="208">Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,</l><l n="209">quam tenui constet textura quamque loco se</l><l n="210">contineat parvo, si possit conglomerari,</l><l n="211">quod simul atque hominem leti secura quies est</l><l n="212">indepta atque animi natura animaeque recessit,</l><l n="213">nil ibi libatum de toto corpore cernas</l><l n="214">ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,</l><l n="215">vitalem praeter sensum calidumque vaporem.</l><l n="216">ergo animam totam perparvis esse necessest</l><l n="217">seminibus nexam per venas viscera nervos,</l><l n="218"> qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,</l><l n="219">extima membrorum circumcaesura tamen se</l><l n="220">incolumem praestat nec defit ponderis hilum.</l><l n="221">quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum</l><l n="222">spiritus unguenti suavis diffugit in auras</l><l n="223">aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;</l><l n="224">nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur</l><l n="225">propterea neque detractum de pondere quicquam,</l><l n="226">ni mirum quia multa minutaque semina sucos</l><l n="227">efficiunt et odorem in toto corpore rerum.</l><milestone unit="card" n="228"/><l n="228">quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque</l><l n="229">scire licet perquam pauxillis esse creatam</l><l n="230">seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.</l><l n="231">Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.</l><l n="232">tenvis enim quaedam moribundos deserit aura</l><l n="233">mixta vapore, vapor porro trahit <choice><reg>aera</reg><orig>aëra</orig></choice> secum;</l><l n="234">nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>;</l><l n="235">rara quod eius enim constat natura, necessest</l><l n="236"><choice><reg>aeris</reg><orig>aëris</orig></choice> inter eum primordia multa moveri.</l><l n="237">iam triplex animi est igitur natura reperta;</l><l n="238">nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,</l><l n="239">nil horum quoniam recipit mens posse creare</l><l n="240">sensiferos motus, quae denique mente volutat.</l><l n="241">quarta quoque his igitur quaedam natura necessest</l><l n="242">adtribuatur; east omnino nominis expers;</l><l n="243">qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat</l><l n="244">nec magis e parvis et levibus ex elementis;</l><l n="245">sensiferos motus quae didit prima per artus.</l><l n="246">prima cietur enim, parvis perfecta figuris,</l><l n="247">inde calor motus et venti caeca potestas</l><l n="248">accipit, inde <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice>, inde omnia mobilitantur:</l><l n="249">concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt</l><l n="250">omnia, postremis datur ossibus atque medullis</l><l n="251">sive voluptas est sive est contrarius ardor.</l><l n="252">nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre</l><l n="253">permanare malum, quin omnia perturbentur</l><l n="254">usque adeo <del>ut</del> vitae desit locus atque animai</l><l n="255">diffugiant partes per caulas corporis omnis.</l><l n="256">sed plerumque fit in summo quasi corpore finis</l><l n="257">motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.</l><l n="258">Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque</l><l n="259">compta modis vigeant rationem reddere aventem</l><l n="260">abstrahit invitum patrii sermonis egestas;</l><l n="261">sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.</l><milestone unit="card" n="262"/><l n="262">inter enim cursant primordia principiorum</l><l n="263">motibus inter se, nihil ut secernier unum</l><l n="264">possit nec spatio fieri divisa potestas,</l><l n="265">sed quasi multae vis unius corporis extant.</l><l n="266">quod genus in quovis animantum viscere volgo</l><l n="267">est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his</l><l n="268">omnibus est unum perfectum corporis augmen,</l><l n="269">sic calor atque <choice><reg>aer</reg><orig>aër</orig></choice> et venti caeca potestas</l><l n="270">mixta creant unam naturam et mobilis illa</l><l n="271">vis, initum motus ab se quae dividit ollis,</l><l n="272">sensifer unde oritur primum per viscera motus.</l><l n="273"> nam penitus prorsum latet haec natura subestque</l><l n="274">nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>