<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.848-1.917</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.848-1.917</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="848">si primordia sunt, simili quae praedita constant</l><l n="849">natura atque ipsae res sunt aequeque laborant</l><l n="850">et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.</l><l n="851">nam quid in oppressu valido durabit eorum,</l><l n="852">ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?</l><l n="853">ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?</l><l n="854">nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis</l><l n="855">tam mortalis erit quam quae manifesta videmus</l><l n="856">ex oculis nostris aliqua vi victa perire.</l><l n="857">at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem</l><l n="858">crescere de nihilo testor res ante probatas.</l><l n="859">Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,</l><l n="860">scire licet nobis venas et sanguen et ossa</l><l n="860a">* * *</l><l n="861">sive cibos omnis commixto corpore dicent</l><l n="862">esse et habere in se nervorum corpora parva</l><l n="863">ossaque et omnino venas partisque cruoris,</l><l n="864">fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse</l><l n="865">ex alienigenis rebus constare putetur,</l><l n="866">ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.</l><l n="867">Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,</l><l n="868">si sunt in terris, terram constare necessest</l><l n="869">ex alienigenis, quae terris exoriuntur.</l><l n="870">transfer item, totidem verbis utare licebit:</l><l n="871">in lignis si flamma latet fumusque cinisque,</l><l n="872">ex alienigenis consistant ligna necessest,</l><l n="873"><del>praeterea tellus quae corpora cumque alit auget</del></l><l n="874">ex alienigenis, quae lignis <add>ex</add>oriuntur.</l><milestone unit="card" n="875"/><l n="875">Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,</l><l n="876">id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis</l><l n="877">res putet inmixtas rebus latitare, sed illud</l><l n="878">apparere unum, cuius sint plurima mixta</l><l n="879">et magis in promptu primaque in fronte locata.</l><l n="880">quod tamen a vera longe ratione repulsumst;</l><l n="881">conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci</l><l n="882">robore cum in saxi franguntur, mittere signum</l><l n="883">sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.</l><l n="884">cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem</l><l n="885">consimili ratione herbis quoque saepe decebat,</l><l n="886">et latices dulcis guttas similique sapore</l><l n="887">mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,</l><l n="888">scilicet et glebis terrarum saepe friatis</l><l n="889">herbarum genera et fruges frondesque videri</l><l n="890">dispertita inter terram latitare minute,</l><l n="891">postremo in lignis cinerem fumumque videri,</l><l n="892">cum praefracta forent, ignisque latere minutos.</l><l n="893">quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,</l><l n="894">scire licet non esse in rebus res ita mixtas,</l><l n="895">verum semina multimodis inmixta latere</l><l n="896">multarum rerum in rebus communia debent.</l><l n="897">'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis</l><l n="898">arboribus vicina cacumina summa terantur</l><l n="899">inter se validis facere id cogentibus austris,</l><l n="900">donec flammai fulserunt flore coorto.'</l><l n="901">scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,</l><l n="902">verum semina sunt ardoris multa, terendo</l><l n="903">quae cum confluxere, creant incendia silvis.</l><l n="904">quod si facta foret silvis abscondita flamma,</l><l n="905">non possent ullum tempus celarier ignes,</l><l n="906">conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.</l><l n="907">iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,</l><l n="908">permagni referre eadem primordia saepe</l><l n="909">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="910">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="911">atque eadem paulo inter se mutata creare</l><l n="912">ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa</l><l n="913">inter se paulo mutatis sunt elementis,</l><l n="914">cum ligna atque ignes distincta voce notemus.</l><l n="915">Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis</l><l n="916">si fieri non posse putas, quin materiai</l><l n="917">corpora consimili natura praedita fingas,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>