<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.835-1.1011</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.835-1.1011</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="835">ossa videlicet e pauxillis atque minutis</l><l n="836">ossibus hic et de pauxillis atque minutis</l><l n="837">visceribus viscus gigni sanguenque creari</l><l n="838">sanguinis inter se multis coeuntibus guttis</l><l n="839">ex aurique putat micis consistere posse</l><l n="840">aurum et de terris terram concrescere parvis,</l><l n="841">ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,</l><l n="842">cetera consimili fingit ratione putatque.</l><l n="843">nec tamen esse ulla de parte in rebus inane</l><l n="844">concedit neque corporibus finem esse secandis.</l><l n="845">quare in utraque mihi pariter ratione videtur</l><l n="846">errare atque illi, supra quos diximus ante.</l><milestone unit="card" n="847"/><l n="847">Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;</l><l n="848">si primordia sunt, simili quae praedita constant</l><l n="849">natura atque ipsae res sunt aequeque laborant</l><l n="850">et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.</l><l n="851">nam quid in oppressu valido durabit eorum,</l><l n="852">ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?</l><l n="853">ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?</l><l n="854">nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis</l><l n="855">tam mortalis erit quam quae manifesta videmus</l><l n="856">ex oculis nostris aliqua vi victa perire.</l><l n="857">at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem</l><l n="858">crescere de nihilo testor res ante probatas.</l><l n="859">Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,</l><l n="860">scire licet nobis venas et sanguen et ossa</l><l n="860a">* * *</l><l n="861">sive cibos omnis commixto corpore dicent</l><l n="862">esse et habere in se nervorum corpora parva</l><l n="863">ossaque et omnino venas partisque cruoris,</l><l n="864">fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse</l><l n="865">ex alienigenis rebus constare putetur,</l><l n="866">ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.</l><l n="867">Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,</l><l n="868">si sunt in terris, terram constare necessest</l><l n="869">ex alienigenis, quae terris exoriuntur.</l><l n="870">transfer item, totidem verbis utare licebit:</l><l n="871">in lignis si flamma latet fumusque cinisque,</l><l n="872">ex alienigenis consistant ligna necessest,</l><l n="873"><del>praeterea tellus quae corpora cumque alit auget</del></l><l n="874">ex alienigenis, quae lignis <add>ex</add>oriuntur.</l><milestone unit="card" n="875"/><l n="875">Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,</l><l n="876">id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis</l><l n="877">res putet inmixtas rebus latitare, sed illud</l><l n="878">apparere unum, cuius sint plurima mixta</l><l n="879">et magis in promptu primaque in fronte locata.</l><l n="880">quod tamen a vera longe ratione repulsumst;</l><l n="881">conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci</l><l n="882">robore cum in saxi franguntur, mittere signum</l><l n="883">sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.</l><l n="884">cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem</l><l n="885">consimili ratione herbis quoque saepe decebat,</l><l n="886">et latices dulcis guttas similique sapore</l><l n="887">mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,</l><l n="888">scilicet et glebis terrarum saepe friatis</l><l n="889">herbarum genera et fruges frondesque videri</l><l n="890">dispertita inter terram latitare minute,</l><l n="891">postremo in lignis cinerem fumumque videri,</l><l n="892">cum praefracta forent, ignisque latere minutos.</l><l n="893">quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,</l><l n="894">scire licet non esse in rebus res ita mixtas,</l><l n="895">verum semina multimodis inmixta latere</l><l n="896">multarum rerum in rebus communia debent.</l><l n="897">'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis</l><l n="898">arboribus vicina cacumina summa terantur</l><l n="899">inter se validis facere id cogentibus austris,</l><l n="900">donec flammai fulserunt flore coorto.'</l><l n="901">scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,</l><l n="902">verum semina sunt ardoris multa, terendo</l><l n="903">quae cum confluxere, creant incendia silvis.</l><l n="904">quod si facta foret silvis abscondita flamma,</l><l n="905">non possent ullum tempus celarier ignes,</l><l n="906">conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.</l><l n="907">iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,</l><l n="908">permagni referre eadem primordia saepe</l><l n="909">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="910">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="911">atque eadem paulo inter se mutata creare</l><l n="912">ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa</l><l n="913">inter se paulo mutatis sunt elementis,</l><l n="914">cum ligna atque ignes distincta voce notemus.</l><l n="915">Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis</l><l n="916">si fieri non posse putas, quin materiai</l><l n="917">corpora consimili natura praedita fingas,</l><l n="918">hac ratione tibi pereunt primordia rerum:</l><l n="919">fiet uti risu tremulo concussa cachinnent</l><l n="920">et lacrimis salsis umectent ora genasque.</l><milestone unit="card" n="921"/><l n="921">Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.</l><l n="922">nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri</l><l n="923">percussit thyrso laudis spes magna meum cor</l><l n="924">et simul incussit suavem mi in pectus amorem</l><l n="925">Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti</l><l n="926">avia Pieridum peragro loca nullius ante</l><l n="927">trita solo. iuvat integros accedere fontis</l><l n="928">atque haurire iuvatque novos decerpere flores</l><l n="929">insignemque meo capiti petere inde coronam,</l><l n="930">unde prius nulli velarint tempora Musae;</l><l n="931">primum quod magnis doceo de rebus et artis</l><l n="932">religionum animum nodis exsolvere pergo,</l><l n="933">deinde quod obscura de re tam lucida pango</l><l n="934">carmina musaeo contingens cuncta lepore.</l><l n="935">id quoque enim non ab nulla ratione videtur;</l><l n="936">sed vel uti pueris absinthia taetra medentes</l><l n="937">cum dare conantur, prius oras pocula circum</l><l n="938">contingunt mellis dulci flavoque liquore,</l><l n="939">ut puerorum aetas inprovida ludificetur</l><l n="940">labrorum tenus, interea perpotet amarum</l><l n="941">absinthi laticem deceptaque non capiatur,</l><l n="942">sed potius tali facto recreata valescat,</l><l n="943">sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur</l><l n="944">tristior esse quibus non est tractata, retroque</l><l n="945">volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti</l><l n="946">carmine Pierio rationem exponere nostram</l><l n="947">et quasi musaeo dulci contingere melle,</l><l n="948">si tibi forte animum tali ratione tenere</l><l n="949">versibus in nostris possem, dum perspicis omnem</l><l n="950">naturam rerum, qua constet compta figura.</l><milestone unit="card" n="951"/><l n="951">Sed quoniam docui solidissima materiai</l><l n="952">corpora perpetuo volitare invicta per aevom,</l><l n="953">nunc age, summai quaedam sit finis eorum</l><l n="954">nec<add>ne</add> sit, evolvamus; item quod inane repertumst</l><l n="955">seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,</l><l n="956">pervideamus utrum finitum funditus omne</l><l n="957">constet an immensum pateat vasteque profundum.</l><l n="958">Omne quod est igitur nulla regione viarum</l><l n="959">finitumst; namque extremum debebat habere.</l><l n="960">extremum porro nullius posse videtur</l><l n="961">esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur</l><l n="962">quo non longius haec sensus natura sequatur.</l><l n="963">nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,</l><l n="964">non habet extremum, caret ergo fine modoque.</l><l n="965">nec refert quibus adsistas regionibus eius;</l><l n="966">usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis</l><l n="967">tantundem partis infinitum omne relinquit.</l><l n="968">Praeterea si iam finitum constituatur</l><l n="969">omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras</l><l n="970">ultimus extremas iaciatque volatile telum,</l><l n="971">id validis utrum contortum viribus ire</l><l n="972">quo fuerit missum mavis longeque volare,</l><l n="973">an prohibere aliquid censes obstareque posse?</l><l n="974">alterutrum fatearis enim sumasque necessest.</l><l n="975">quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne</l><l n="976">cogit ut exempta concedas fine patere.</l><l n="977">nam sive est aliquid quod probeat efficiatque</l><l n="978">quo minus quo missum est veniat finique locet se,</l><l n="979">sive foras fertur, non est a fine profectum.</l><l n="980">hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris</l><l n="981">extremas, quaeram: quid telo denique fiet?</l><l n="982">fiet uti nusquam possit consistere finis</l><l n="983">effugiumque fugae prolatet copia semper.</l><l n="984">Praeterea spatium summai totius omne</l><l n="985">undique si inclusum certis consisteret oris</l><l n="986">finitumque foret, iam copia materiai</l><l n="987">undique ponderibus solidis confluxet ad imum</l><l n="988">nec res ulla geri sub caeli tegmine posset</l><l n="989">nec foret omnino caelum neque lumina solis,</l><l n="990">quippe ubi materies omnis cumulata iaceret</l><l n="991">ex infinito iam tempore subsidendo.</l><l n="992">at nunc ni mirum requies data principiorum</l><l n="993">corporibus nullast, quia nil est funditus imum,</l><l n="994">quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.</l><l n="995">semper in adsiduo motu res quaeque geruntur</l><l n="996">partibus <add>in</add> cunctis, infernaque suppeditantur</l><l n="997">ex infinito cita corpora materiai.</l><l n="998">Postremo ante oculos res rem finire videtur;</l><l n="999">aer dissaepit collis atque aera montes,</l><l n="1000">terra mare et contra mare terras terminat omnis;</l><l n="1001">omne quidem vero nihil est quod finiat extra.</l><milestone unit="card" n="1002"/><l n="1002">est igitur natura loci spatiumque profundi,</l><l n="1003">quod neque clara suo percurrere fulmina cursu</l><l n="1004">perpetuo possint aevi labentia tractu</l><l n="1005">nec prorsum facere ut restet minus ire meando;</l><l n="1006">usque adeo passim patet ingens copia rebus</l><l n="1007">finibus exemptis in cunctas undique partis.</l><l n="1008">Ipsa modum porro sibi rerum summa parare</l><l n="1009">ne possit, natura tenet, quae corpus inane</l><l n="1010">et quod inane autem est finiri corpore cogit,</l><l n="1011">ut sic alternis infinita omnia reddat,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>