<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.777-1.847</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.777-1.847</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="777">cum terra simul et quodam cum rore manere.</l><l n="778">at primordia gignundis in rebus oportet</l><l n="779">naturam clandestinam caecamque adhibere,</l><l n="780">emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet</l><l n="781">quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.</l><l n="782">Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius</l><l n="783">et primum faciunt ignem se vertere in auras</l><l n="784">aeris, hinc imbrem gigni terramque creari</l><l n="785">ex imbri retroque a terra cuncta reverti,</l><l n="786">umorem primum, post aera, deinde calorem,</l><l n="787">nec cessare haec inter se mutare, meare</l><l n="788">a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.</l><l n="789">quod facere haud ullo debent primordia pacto.</l><l n="790">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="791">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="792">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="793">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="794">quapropter quoniam quae paulo diximus ante</l><l n="795">in commutatum veniunt, constare necessest</l><l n="796">ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,</l><l n="797">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;</l><l n="798">quin potius tali natura praedita quaedam</l><l n="799">corpora constituas, ignem si forte crearint,</l><l n="800">posse eadem demptis paucis paucisque tributis,</l><l n="801">ordine mutato et motu, facere aeris auras,</l><l n="802">sic alias aliis rebus mutarier omnis?</l><l n="803">'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras</l><l n="804">aeris e terra res omnis crescere alique;</l><l n="805">et nisi tempestas indulget tempore fausto</l><l n="806">imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,</l><l n="807">solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,</l><l n="808">crescere non possint fruges arbusta animantis.'</l><l n="809">scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor</l><l n="810">adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis</l><l n="811">omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;</l><l n="812">adiutamur enim dubio procul atque alimur nos</l><l n="813">certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.</l><l n="814">ni mirum quia multa modis communia multis</l><l n="815">multarum rerum in rebus primordia mixta</l><l n="816">sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.</l><l n="817">atque eadem magni refert primordia saepe</l><l n="818">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="819">et quos inter se dent motus accipiantque;</l><l n="820">namque eadem caelum mare terras flumina solem</l><l n="821">constituunt, eadem fruges arbusta animantis,</l><l n="822">verum aliis alioque modo commixta moventur.</l><l n="823">quin etiam passim nostris in versibus ipsis</l><l n="824">multa elementa vides multis communia verbis,</l><l n="825">cum tamen inter se versus ac verba necessest</l><l n="826">confiteare et re et sonitu distare sonanti.</l><l n="827">tantum elementa queunt permutato ordine solo;</l><l n="828">at rerum quae sunt primordia, plura adhibere</l><l n="829">possunt unde queant variae res quaeque creari.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian</l><l n="831">quam Grai memorant nec nostra dicere lingua</l><l n="832">concedit nobis patrii sermonis egestas,</l><l n="833">sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.</l><l n="834">principio, rerum quam dicit homoeomerian,</l><l n="835">ossa videlicet e pauxillis atque minutis</l><l n="836">ossibus hic et de pauxillis atque minutis</l><l n="837">visceribus viscus gigni sanguenque creari</l><l n="838">sanguinis inter se multis coeuntibus guttis</l><l n="839">ex aurique putat micis consistere posse</l><l n="840">aurum et de terris terram concrescere parvis,</l><l n="841">ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,</l><l n="842">cetera consimili fingit ratione putatque.</l><l n="843">nec tamen esse ulla de parte in rebus inane</l><l n="844">concedit neque corporibus finem esse secandis.</l><l n="845">quare in utraque mihi pariter ratione videtur</l><l n="846">errare atque illi, supra quos diximus ante.</l><milestone unit="card" n="847"/><l n="847">Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>