<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.755-1.812</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.755-1.812</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="755">esse et mortali cum corpore, funditus ut qui</l><l n="756">debeat ad nihilum iam rerum summa reverti</l><l n="757">de nihiloque renata vigescere copia rerum;</l><l n="758">quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.</l><l n="759">Deinde inimica modis multis sunt atque veneno</l><l n="760">ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt</l><l n="761">aut ita diffugient, ut tempestate coacta</l><l n="762">fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</l><milestone unit="card" n="763"/><l n="763">Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur</l><l n="764">atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,</l><l n="765">qui magis illa queunt rerum primordia dici</l><l n="766">quam contra res illorum retroque putari?</l><l n="767">alternis gignuntur enim mutantque colorem</l><l n="768">et totam inter se naturam tempore ab omni.</l><l n="769"><del>fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</del></l><l n="770">sin ita forte putas ignis terraeque coire</l><l n="771">corpus et aerias auras roremque liquoris,</l><l n="772">nil in concilio naturam ut mutet eorum,</l><l n="773">nulla tibi ex illis poterit res esse creata,</l><l n="774">non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;</l><l n="775">quippe suam quicque in coetu variantis acervi</l><l n="776">naturam ostendet mixtusque videbitur aer</l><l n="777">cum terra simul et quodam cum rore manere.</l><l n="778">at primordia gignundis in rebus oportet</l><l n="779">naturam clandestinam caecamque adhibere,</l><l n="780">emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet</l><l n="781">quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.</l><l n="782">Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius</l><l n="783">et primum faciunt ignem se vertere in auras</l><l n="784">aeris, hinc imbrem gigni terramque creari</l><l n="785">ex imbri retroque a terra cuncta reverti,</l><l n="786">umorem primum, post aera, deinde calorem,</l><l n="787">nec cessare haec inter se mutare, meare</l><l n="788">a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.</l><l n="789">quod facere haud ullo debent primordia pacto.</l><l n="790">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="791">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="792">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="793">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="794">quapropter quoniam quae paulo diximus ante</l><l n="795">in commutatum veniunt, constare necessest</l><l n="796">ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,</l><l n="797">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;</l><l n="798">quin potius tali natura praedita quaedam</l><l n="799">corpora constituas, ignem si forte crearint,</l><l n="800">posse eadem demptis paucis paucisque tributis,</l><l n="801">ordine mutato et motu, facere aeris auras,</l><l n="802">sic alias aliis rebus mutarier omnis?</l><l n="803">'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras</l><l n="804">aeris e terra res omnis crescere alique;</l><l n="805">et nisi tempestas indulget tempore fausto</l><l n="806">imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,</l><l n="807">solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,</l><l n="808">crescere non possint fruges arbusta animantis.'</l><l n="809">scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor</l><l n="810">adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis</l><l n="811">omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;</l><l n="812">adiutamur enim dubio procul atque alimur nos</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>