<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.736-1.784</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.736-1.784</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="736">quamquam multa bene ac divinitus invenientes</l><l n="737">ex adyto tam quam cordis responsa dedere</l><l n="738">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="739">Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="740">principiis tamen in rerum fecere ruinas</l><l n="741">et graviter magni magno cecidere ibi casu.</l><l n="742">Primum quod motus exempto rebus inani</l><l n="743">constituunt et res mollis rarasque relinquunt</l><l n="744">aera solem ignem terras animalia frugis</l><l n="745">nec tamen admiscent in eorum corpus inane;</l><l n="746">deinde quod omnino finem non esse secandis</l><l n="747">corporibus facient neque pausam stare fragori</l><l n="748">nec prorsum in rebus minimum consistere qui<add>cquam</add>,</l><l n="749">cum videamus id extremum cuiusque cacumen</l><l n="750">esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,</l><l n="751">conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis</l><l n="752">extremum quod habent, minimum consistere <add>rerum</add>.</l><l n="753">Huc accedit item, quoniam primordia rerum</l><l n="754">mollia constituunt, quae nos nativa videmus</l><l n="755">esse et mortali cum corpore, funditus ut qui</l><l n="756">debeat ad nihilum iam rerum summa reverti</l><l n="757">de nihiloque renata vigescere copia rerum;</l><l n="758">quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.</l><l n="759">Deinde inimica modis multis sunt atque veneno</l><l n="760">ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt</l><l n="761">aut ita diffugient, ut tempestate coacta</l><l n="762">fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</l><milestone unit="card" n="763"/><l n="763">Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur</l><l n="764">atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,</l><l n="765">qui magis illa queunt rerum primordia dici</l><l n="766">quam contra res illorum retroque putari?</l><l n="767">alternis gignuntur enim mutantque colorem</l><l n="768">et totam inter se naturam tempore ab omni.</l><l n="769"><del>fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</del></l><l n="770">sin ita forte putas ignis terraeque coire</l><l n="771">corpus et aerias auras roremque liquoris,</l><l n="772">nil in concilio naturam ut mutet eorum,</l><l n="773">nulla tibi ex illis poterit res esse creata,</l><l n="774">non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;</l><l n="775">quippe suam quicque in coetu variantis acervi</l><l n="776">naturam ostendet mixtusque videbitur aer</l><l n="777">cum terra simul et quodam cum rore manere.</l><l n="778">at primordia gignundis in rebus oportet</l><l n="779">naturam clandestinam caecamque adhibere,</l><l n="780">emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet</l><l n="781">quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.</l><l n="782">Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius</l><l n="783">et primum faciunt ignem se vertere in auras</l><l n="784">aeris, hinc imbrem gigni terramque creari</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>