<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.671-1.927</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.671-1.927</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="671">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="672">proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,</l><l n="673">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes</l><l n="674">de nihiloque renata vigescat copia rerum.</l><l n="675">Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam</l><l n="676">sunt, quae conservant naturam semper eandem,</l><l n="677">quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant</l><l n="678">naturam res et convertunt corpora sese,</l><l n="679">scire licet non esse haec ignea corpora rerum.</l><l n="680">nil referret enim quaedam decedere, abire</l><l n="681">atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,</l><l n="682">si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;</l><l n="683">ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.</l><l n="684">verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum</l><l n="685">concursus motus ordo positura figurae</l><l n="686">efficiunt ignis mutatoque ordine mutant</l><l n="687">naturam neque sunt igni simulata neque ulli</l><l n="688">praeterea rei quae corpora mittere possit</l><l n="689">sensibus et nostros adiectu tangere tactus.</l><l n="690">dicere porro ignem res omnis esse neque ullam</l><l n="691">rem veram in numero rerum constare nisi ignem,</l><l n="692">quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.</l><l n="693">nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat</l><l n="694">et labefactat eos, unde omnia credita pendent,</l><l n="695">unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;</l><l n="696">credit enim sensus ignem cognoscere vere,</l><l n="697">cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.</l><l n="698">quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;</l><l n="699">quo referemus enim? quid nobis certius ipsis</l><l n="700">sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?</l><l n="701">Praeterea quare quisquam magis omnia tollat</l><l n="702">et velit ardoris naturam linquere solam,</l><l n="703">quam neget esse ignis, <add>aliam</add> tamen esse relinquat?</l><l n="704">aequa videtur enim dementia dicere utrumque.</l><milestone unit="card" n="705"/><l n="705">Quapropter qui materiem rerum esse putarunt</l><l n="706">ignem atque ex igni summam consistere posse,</l><l n="707">et qui principium gignundis aera rebus</l><l n="708">constituere aut umorem qui cumque putarunt</l><l n="709">fingere res ipsum per se terramve creare</l><l n="710">omnia et in rerum naturas vertier omnis,</l><l n="711">magno opere a vero longe derrasse videntur.</l><l n="712">adde etiam qui conduplicant primordia rerum</l><l n="713">aera iungentes igni terramque liquori,</l><l n="714">et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur</l><l n="715">ex igni terra atque anima procrescere et imbri.</l><l n="716">quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,</l><l n="717">insula quem triquetris terrarum gessit in oris,</l><l n="718">quam fluitans circum magnis anfractibus aequor</l><l n="719">Ionium glaucis aspargit virus ab undis</l><l n="720">angustoque fretu rapidum mare dividit undis</l><l n="721">Aeoliae terrarum oras a finibus eius.</l><l n="722">hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur</l><l n="723">murmura flammarum rursum se colligere iras,</l><l n="724">faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis</l><l n="725">ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.</l><l n="726">quae cum magna modis multis miranda videtur</l><l n="727">gentibus humanis regio visendaque fertur</l><l n="728">rebus opima bonis, multa munita virum vi,</l><l n="729">nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se</l><l n="730">nec sanctum magis et mirum carumque videtur.</l><l n="731">carmina quin etiam divini pectoris eius</l><l n="732">vociferantur et exponunt praeclara reperta,</l><l n="733">ut vix humana videatur stirpe creatus.</l><l n="734">Hic tamen et supra quos diximus inferiores</l><l n="735">partibus egregie multis multoque minores,</l><l n="736">quamquam multa bene ac divinitus invenientes</l><l n="737">ex adyto tam quam cordis responsa dedere</l><l n="738">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="739">Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="740">principiis tamen in rerum fecere ruinas</l><l n="741">et graviter magni magno cecidere ibi casu.</l><l n="742">Primum quod motus exempto rebus inani</l><l n="743">constituunt et res mollis rarasque relinquunt</l><l n="744">aera solem ignem terras animalia frugis</l><l n="745">nec tamen admiscent in eorum corpus inane;</l><l n="746">deinde quod omnino finem non esse secandis</l><l n="747">corporibus facient neque pausam stare fragori</l><l n="748">nec prorsum in rebus minimum consistere qui<add>cquam</add>,</l><l n="749">cum videamus id extremum cuiusque cacumen</l><l n="750">esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,</l><l n="751">conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis</l><l n="752">extremum quod habent, minimum consistere <add>rerum</add>.</l><l n="753">Huc accedit item, quoniam primordia rerum</l><l n="754">mollia constituunt, quae nos nativa videmus</l><l n="755">esse et mortali cum corpore, funditus ut qui</l><l n="756">debeat ad nihilum iam rerum summa reverti</l><l n="757">de nihiloque renata vigescere copia rerum;</l><l n="758">quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.</l><l n="759">Deinde inimica modis multis sunt atque veneno</l><l n="760">ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt</l><l n="761">aut ita diffugient, ut tempestate coacta</l><l n="762">fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</l><milestone unit="card" n="763"/><l n="763">Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur</l><l n="764">atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,</l><l n="765">qui magis illa queunt rerum primordia dici</l><l n="766">quam contra res illorum retroque putari?</l><l n="767">alternis gignuntur enim mutantque colorem</l><l n="768">et totam inter se naturam tempore ab omni.</l><l n="769"><del>fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</del></l><l n="770">sin ita forte putas ignis terraeque coire</l><l n="771">corpus et aerias auras roremque liquoris,</l><l n="772">nil in concilio naturam ut mutet eorum,</l><l n="773">nulla tibi ex illis poterit res esse creata,</l><l n="774">non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;</l><l n="775">quippe suam quicque in coetu variantis acervi</l><l n="776">naturam ostendet mixtusque videbitur aer</l><l n="777">cum terra simul et quodam cum rore manere.</l><l n="778">at primordia gignundis in rebus oportet</l><l n="779">naturam clandestinam caecamque adhibere,</l><l n="780">emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet</l><l n="781">quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.</l><l n="782">Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius</l><l n="783">et primum faciunt ignem se vertere in auras</l><l n="784">aeris, hinc imbrem gigni terramque creari</l><l n="785">ex imbri retroque a terra cuncta reverti,</l><l n="786">umorem primum, post aera, deinde calorem,</l><l n="787">nec cessare haec inter se mutare, meare</l><l n="788">a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.</l><l n="789">quod facere haud ullo debent primordia pacto.</l><l n="790">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="791">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="792">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="793">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="794">quapropter quoniam quae paulo diximus ante</l><l n="795">in commutatum veniunt, constare necessest</l><l n="796">ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,</l><l n="797">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;</l><l n="798">quin potius tali natura praedita quaedam</l><l n="799">corpora constituas, ignem si forte crearint,</l><l n="800">posse eadem demptis paucis paucisque tributis,</l><l n="801">ordine mutato et motu, facere aeris auras,</l><l n="802">sic alias aliis rebus mutarier omnis?</l><l n="803">'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras</l><l n="804">aeris e terra res omnis crescere alique;</l><l n="805">et nisi tempestas indulget tempore fausto</l><l n="806">imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,</l><l n="807">solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,</l><l n="808">crescere non possint fruges arbusta animantis.'</l><l n="809">scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor</l><l n="810">adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis</l><l n="811">omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;</l><l n="812">adiutamur enim dubio procul atque alimur nos</l><l n="813">certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.</l><l n="814">ni mirum quia multa modis communia multis</l><l n="815">multarum rerum in rebus primordia mixta</l><l n="816">sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.</l><l n="817">atque eadem magni refert primordia saepe</l><l n="818">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="819">et quos inter se dent motus accipiantque;</l><l n="820">namque eadem caelum mare terras flumina solem</l><l n="821">constituunt, eadem fruges arbusta animantis,</l><l n="822">verum aliis alioque modo commixta moventur.</l><l n="823">quin etiam passim nostris in versibus ipsis</l><l n="824">multa elementa vides multis communia verbis,</l><l n="825">cum tamen inter se versus ac verba necessest</l><l n="826">confiteare et re et sonitu distare sonanti.</l><l n="827">tantum elementa queunt permutato ordine solo;</l><l n="828">at rerum quae sunt primordia, plura adhibere</l><l n="829">possunt unde queant variae res quaeque creari.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian</l><l n="831">quam Grai memorant nec nostra dicere lingua</l><l n="832">concedit nobis patrii sermonis egestas,</l><l n="833">sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.</l><l n="834">principio, rerum quam dicit homoeomerian,</l><l n="835">ossa videlicet e pauxillis atque minutis</l><l n="836">ossibus hic et de pauxillis atque minutis</l><l n="837">visceribus viscus gigni sanguenque creari</l><l n="838">sanguinis inter se multis coeuntibus guttis</l><l n="839">ex aurique putat micis consistere posse</l><l n="840">aurum et de terris terram concrescere parvis,</l><l n="841">ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,</l><l n="842">cetera consimili fingit ratione putatque.</l><l n="843">nec tamen esse ulla de parte in rebus inane</l><l n="844">concedit neque corporibus finem esse secandis.</l><l n="845">quare in utraque mihi pariter ratione videtur</l><l n="846">errare atque illi, supra quos diximus ante.</l><milestone unit="card" n="847"/><l n="847">Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;</l><l n="848">si primordia sunt, simili quae praedita constant</l><l n="849">natura atque ipsae res sunt aequeque laborant</l><l n="850">et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.</l><l n="851">nam quid in oppressu valido durabit eorum,</l><l n="852">ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?</l><l n="853">ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?</l><l n="854">nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis</l><l n="855">tam mortalis erit quam quae manifesta videmus</l><l n="856">ex oculis nostris aliqua vi victa perire.</l><l n="857">at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem</l><l n="858">crescere de nihilo testor res ante probatas.</l><l n="859">Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,</l><l n="860">scire licet nobis venas et sanguen et ossa</l><l n="860a">* * *</l><l n="861">sive cibos omnis commixto corpore dicent</l><l n="862">esse et habere in se nervorum corpora parva</l><l n="863">ossaque et omnino venas partisque cruoris,</l><l n="864">fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse</l><l n="865">ex alienigenis rebus constare putetur,</l><l n="866">ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.</l><l n="867">Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,</l><l n="868">si sunt in terris, terram constare necessest</l><l n="869">ex alienigenis, quae terris exoriuntur.</l><l n="870">transfer item, totidem verbis utare licebit:</l><l n="871">in lignis si flamma latet fumusque cinisque,</l><l n="872">ex alienigenis consistant ligna necessest,</l><l n="873"><del>praeterea tellus quae corpora cumque alit auget</del></l><l n="874">ex alienigenis, quae lignis <add>ex</add>oriuntur.</l><milestone unit="card" n="875"/><l n="875">Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,</l><l n="876">id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis</l><l n="877">res putet inmixtas rebus latitare, sed illud</l><l n="878">apparere unum, cuius sint plurima mixta</l><l n="879">et magis in promptu primaque in fronte locata.</l><l n="880">quod tamen a vera longe ratione repulsumst;</l><l n="881">conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci</l><l n="882">robore cum in saxi franguntur, mittere signum</l><l n="883">sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.</l><l n="884">cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem</l><l n="885">consimili ratione herbis quoque saepe decebat,</l><l n="886">et latices dulcis guttas similique sapore</l><l n="887">mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,</l><l n="888">scilicet et glebis terrarum saepe friatis</l><l n="889">herbarum genera et fruges frondesque videri</l><l n="890">dispertita inter terram latitare minute,</l><l n="891">postremo in lignis cinerem fumumque videri,</l><l n="892">cum praefracta forent, ignisque latere minutos.</l><l n="893">quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,</l><l n="894">scire licet non esse in rebus res ita mixtas,</l><l n="895">verum semina multimodis inmixta latere</l><l n="896">multarum rerum in rebus communia debent.</l><l n="897">'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis</l><l n="898">arboribus vicina cacumina summa terantur</l><l n="899">inter se validis facere id cogentibus austris,</l><l n="900">donec flammai fulserunt flore coorto.'</l><l n="901">scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,</l><l n="902">verum semina sunt ardoris multa, terendo</l><l n="903">quae cum confluxere, creant incendia silvis.</l><l n="904">quod si facta foret silvis abscondita flamma,</l><l n="905">non possent ullum tempus celarier ignes,</l><l n="906">conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.</l><l n="907">iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,</l><l n="908">permagni referre eadem primordia saepe</l><l n="909">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="910">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="911">atque eadem paulo inter se mutata creare</l><l n="912">ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa</l><l n="913">inter se paulo mutatis sunt elementis,</l><l n="914">cum ligna atque ignes distincta voce notemus.</l><l n="915">Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis</l><l n="916">si fieri non posse putas, quin materiai</l><l n="917">corpora consimili natura praedita fingas,</l><l n="918">hac ratione tibi pereunt primordia rerum:</l><l n="919">fiet uti risu tremulo concussa cachinnent</l><l n="920">et lacrimis salsis umectent ora genasque.</l><milestone unit="card" n="921"/><l n="921">Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.</l><l n="922">nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri</l><l n="923">percussit thyrso laudis spes magna meum cor</l><l n="924">et simul incussit suavem mi in pectus amorem</l><l n="925">Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti</l><l n="926">avia Pieridum peragro loca nullius ante</l><l n="927">trita solo. iuvat integros accedere fontis</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>