<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.668-1.696</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.668-1.696</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="668">occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor</l><l n="669">omnis et <add>e</add> nihilo fient quae cumque creantur;</l><l n="670">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="671">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="672">proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,</l><l n="673">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes</l><l n="674">de nihiloque renata vigescat copia rerum.</l><l n="675">Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam</l><l n="676">sunt, quae conservant naturam semper eandem,</l><l n="677">quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant</l><l n="678">naturam res et convertunt corpora sese,</l><l n="679">scire licet non esse haec ignea corpora rerum.</l><l n="680">nil referret enim quaedam decedere, abire</l><l n="681">atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,</l><l n="682">si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;</l><l n="683">ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.</l><l n="684">verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum</l><l n="685">concursus motus ordo positura figurae</l><l n="686">efficiunt ignis mutatoque ordine mutant</l><l n="687">naturam neque sunt igni simulata neque ulli</l><l n="688">praeterea rei quae corpora mittere possit</l><l n="689">sensibus et nostros adiectu tangere tactus.</l><l n="690">dicere porro ignem res omnis esse neque ullam</l><l n="691">rem veram in numero rerum constare nisi ignem,</l><l n="692">quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.</l><l n="693">nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat</l><l n="694">et labefactat eos, unde omnia credita pendent,</l><l n="695">unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;</l><l n="696">credit enim sensus ignem cognoscere vere,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>