<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.657-1.834</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.657-1.834</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="657">sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint</l><l n="658">et fugitant in rebus inane relinquere purum,</l><l n="659">ardua dum metuunt, amittunt vera viai</l><l n="660">nec rursum cernunt exempto rebus inane</l><l n="661">omnia denseri fierique ex omnibus unum</l><l n="662">corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,</l><l n="663">aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,</l><l n="664">ut videas non e stipatis partibus esse.</l><l n="665">Quod si forte alia credunt ratione potesse</l><l n="666">ignis in coetu stingui mutareque corpus,</l><l n="667">scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,</l><l n="668">occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor</l><l n="669">omnis et <add>e</add> nihilo fient quae cumque creantur;</l><l n="670">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="671">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="672">proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,</l><l n="673">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes</l><l n="674">de nihiloque renata vigescat copia rerum.</l><l n="675">Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam</l><l n="676">sunt, quae conservant naturam semper eandem,</l><l n="677">quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant</l><l n="678">naturam res et convertunt corpora sese,</l><l n="679">scire licet non esse haec ignea corpora rerum.</l><l n="680">nil referret enim quaedam decedere, abire</l><l n="681">atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,</l><l n="682">si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;</l><l n="683">ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.</l><l n="684">verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum</l><l n="685">concursus motus ordo positura figurae</l><l n="686">efficiunt ignis mutatoque ordine mutant</l><l n="687">naturam neque sunt igni simulata neque ulli</l><l n="688">praeterea rei quae corpora mittere possit</l><l n="689">sensibus et nostros adiectu tangere tactus.</l><l n="690">dicere porro ignem res omnis esse neque ullam</l><l n="691">rem veram in numero rerum constare nisi ignem,</l><l n="692">quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.</l><l n="693">nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat</l><l n="694">et labefactat eos, unde omnia credita pendent,</l><l n="695">unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;</l><l n="696">credit enim sensus ignem cognoscere vere,</l><l n="697">cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.</l><l n="698">quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;</l><l n="699">quo referemus enim? quid nobis certius ipsis</l><l n="700">sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?</l><l n="701">Praeterea quare quisquam magis omnia tollat</l><l n="702">et velit ardoris naturam linquere solam,</l><l n="703">quam neget esse ignis, <add>aliam</add> tamen esse relinquat?</l><l n="704">aequa videtur enim dementia dicere utrumque.</l><milestone unit="card" n="705"/><l n="705">Quapropter qui materiem rerum esse putarunt</l><l n="706">ignem atque ex igni summam consistere posse,</l><l n="707">et qui principium gignundis aera rebus</l><l n="708">constituere aut umorem qui cumque putarunt</l><l n="709">fingere res ipsum per se terramve creare</l><l n="710">omnia et in rerum naturas vertier omnis,</l><l n="711">magno opere a vero longe derrasse videntur.</l><l n="712">adde etiam qui conduplicant primordia rerum</l><l n="713">aera iungentes igni terramque liquori,</l><l n="714">et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur</l><l n="715">ex igni terra atque anima procrescere et imbri.</l><l n="716">quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,</l><l n="717">insula quem triquetris terrarum gessit in oris,</l><l n="718">quam fluitans circum magnis anfractibus aequor</l><l n="719">Ionium glaucis aspargit virus ab undis</l><l n="720">angustoque fretu rapidum mare dividit undis</l><l n="721">Aeoliae terrarum oras a finibus eius.</l><l n="722">hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur</l><l n="723">murmura flammarum rursum se colligere iras,</l><l n="724">faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis</l><l n="725">ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.</l><l n="726">quae cum magna modis multis miranda videtur</l><l n="727">gentibus humanis regio visendaque fertur</l><l n="728">rebus opima bonis, multa munita virum vi,</l><l n="729">nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se</l><l n="730">nec sanctum magis et mirum carumque videtur.</l><l n="731">carmina quin etiam divini pectoris eius</l><l n="732">vociferantur et exponunt praeclara reperta,</l><l n="733">ut vix humana videatur stirpe creatus.</l><l n="734">Hic tamen et supra quos diximus inferiores</l><l n="735">partibus egregie multis multoque minores,</l><l n="736">quamquam multa bene ac divinitus invenientes</l><l n="737">ex adyto tam quam cordis responsa dedere</l><l n="738">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="739">Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="740">principiis tamen in rerum fecere ruinas</l><l n="741">et graviter magni magno cecidere ibi casu.</l><l n="742">Primum quod motus exempto rebus inani</l><l n="743">constituunt et res mollis rarasque relinquunt</l><l n="744">aera solem ignem terras animalia frugis</l><l n="745">nec tamen admiscent in eorum corpus inane;</l><l n="746">deinde quod omnino finem non esse secandis</l><l n="747">corporibus facient neque pausam stare fragori</l><l n="748">nec prorsum in rebus minimum consistere qui<add>cquam</add>,</l><l n="749">cum videamus id extremum cuiusque cacumen</l><l n="750">esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,</l><l n="751">conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis</l><l n="752">extremum quod habent, minimum consistere <add>rerum</add>.</l><l n="753">Huc accedit item, quoniam primordia rerum</l><l n="754">mollia constituunt, quae nos nativa videmus</l><l n="755">esse et mortali cum corpore, funditus ut qui</l><l n="756">debeat ad nihilum iam rerum summa reverti</l><l n="757">de nihiloque renata vigescere copia rerum;</l><l n="758">quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.</l><l n="759">Deinde inimica modis multis sunt atque veneno</l><l n="760">ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt</l><l n="761">aut ita diffugient, ut tempestate coacta</l><l n="762">fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</l><milestone unit="card" n="763"/><l n="763">Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur</l><l n="764">atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,</l><l n="765">qui magis illa queunt rerum primordia dici</l><l n="766">quam contra res illorum retroque putari?</l><l n="767">alternis gignuntur enim mutantque colorem</l><l n="768">et totam inter se naturam tempore ab omni.</l><l n="769"><del>fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</del></l><l n="770">sin ita forte putas ignis terraeque coire</l><l n="771">corpus et aerias auras roremque liquoris,</l><l n="772">nil in concilio naturam ut mutet eorum,</l><l n="773">nulla tibi ex illis poterit res esse creata,</l><l n="774">non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;</l><l n="775">quippe suam quicque in coetu variantis acervi</l><l n="776">naturam ostendet mixtusque videbitur aer</l><l n="777">cum terra simul et quodam cum rore manere.</l><l n="778">at primordia gignundis in rebus oportet</l><l n="779">naturam clandestinam caecamque adhibere,</l><l n="780">emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet</l><l n="781">quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.</l><l n="782">Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius</l><l n="783">et primum faciunt ignem se vertere in auras</l><l n="784">aeris, hinc imbrem gigni terramque creari</l><l n="785">ex imbri retroque a terra cuncta reverti,</l><l n="786">umorem primum, post aera, deinde calorem,</l><l n="787">nec cessare haec inter se mutare, meare</l><l n="788">a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.</l><l n="789">quod facere haud ullo debent primordia pacto.</l><l n="790">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="791">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="792">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="793">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="794">quapropter quoniam quae paulo diximus ante</l><l n="795">in commutatum veniunt, constare necessest</l><l n="796">ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,</l><l n="797">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;</l><l n="798">quin potius tali natura praedita quaedam</l><l n="799">corpora constituas, ignem si forte crearint,</l><l n="800">posse eadem demptis paucis paucisque tributis,</l><l n="801">ordine mutato et motu, facere aeris auras,</l><l n="802">sic alias aliis rebus mutarier omnis?</l><l n="803">'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras</l><l n="804">aeris e terra res omnis crescere alique;</l><l n="805">et nisi tempestas indulget tempore fausto</l><l n="806">imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,</l><l n="807">solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,</l><l n="808">crescere non possint fruges arbusta animantis.'</l><l n="809">scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor</l><l n="810">adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis</l><l n="811">omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;</l><l n="812">adiutamur enim dubio procul atque alimur nos</l><l n="813">certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.</l><l n="814">ni mirum quia multa modis communia multis</l><l n="815">multarum rerum in rebus primordia mixta</l><l n="816">sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.</l><l n="817">atque eadem magni refert primordia saepe</l><l n="818">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="819">et quos inter se dent motus accipiantque;</l><l n="820">namque eadem caelum mare terras flumina solem</l><l n="821">constituunt, eadem fruges arbusta animantis,</l><l n="822">verum aliis alioque modo commixta moventur.</l><l n="823">quin etiam passim nostris in versibus ipsis</l><l n="824">multa elementa vides multis communia verbis,</l><l n="825">cum tamen inter se versus ac verba necessest</l><l n="826">confiteare et re et sonitu distare sonanti.</l><l n="827">tantum elementa queunt permutato ordine solo;</l><l n="828">at rerum quae sunt primordia, plura adhibere</l><l n="829">possunt unde queant variae res quaeque creari.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian</l><l n="831">quam Grai memorant nec nostra dicere lingua</l><l n="832">concedit nobis patrii sermonis egestas,</l><l n="833">sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.</l><l n="834">principio, rerum quam dicit homoeomerian,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>