<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.601-1.650</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.601-1.650</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="601">iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat</l><l n="602">et minima constat natura nec fuit umquam</l><l n="603">per se secretum neque post hac esse valebit,</l><l n="604">alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,</l><l n="605">inde aliae atque aliae similes ex ordine partes</l><l n="606">agmine condenso naturam corporis explent;</l><l n="607">quae quoniam per se nequeunt constare, necessest</l><l n="608">haerere unde queant nulla ratione revelli.</l><l n="609">sunt igitur solida primordia simplicitate,</l><l n="610">quae minimis stipata cohaerent partibus arte.</l><l n="611">non ex illorum conventu conciliata,</l><l n="612">sed magis aeterna pollentia simplicitate,</l><l n="613">unde neque avelli quicquam neque deminui iam</l><l n="614">concedit natura reservans semina rebus.</l><l n="615">Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque</l><l n="616">corpora constabunt ex partibus infinitis,</l><l n="617">quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit</l><l n="618">dimidiam partem nec res praefiniet ulla.</l><l n="619">ergo rerum inter summam minimamque quod escit,</l><l n="620">nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis</l><l n="621">summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,</l><l n="622">ex infinitis constabunt partibus aeque.</l><l n="623">quod quoniam ratio reclamat vera negatque</l><l n="624">credere posse animum, victus fateare necessest</l><l n="625">esse ea quae nullis iam praedita partibus extent</l><l n="626">et minima constent natura. quae quoniam sunt,</l><l n="627">illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.</l><l n="628">Denique si minimas in partis cuncta resolvi</l><l n="629">cogere consuesset rerum natura creatrix,</l><l n="630">iam nihil ex illis eadem reparare valeret</l><l n="631">propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,</l><l n="632">non possunt ea quae debet genitalis habere</l><l n="633">materies, varios conexus pondera plagas</l><l n="634">concursus motus, per quas res quaeque geruntur.</l><milestone unit="card" n="635"/><l n="635">Quapropter qui materiem rerum esse putarunt</l><l n="636">ignem atque ex igni summam consistere solo,</l><l n="637">magno opere a vera lapsi ratione videntur.</l><l n="638">Heraclitus init quorum dux proelia primus,</l><l n="639">clarus <add>ob</add> obscuram linguam magis inter inanis</l><l n="640">quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;</l><l n="641">omnia enim stolidi magis admirantur amantque,</l><l n="642">inversis quae sub verbis latitantia cernunt,</l><l n="643">veraque constituunt quae belle tangere possunt</l><l n="644">auris et lepido quae sunt fucata sonore.</l><l n="645">Nam cur tam variae res possent esse, requiro,</l><l n="646">ex uno si sunt igni puroque creatae?</l><l n="647">nil prodesset enim calidum denserier ignem</l><l n="648">nec rare fieri, si partes ignis eandem</l><l n="649">naturam quam totus habet super ignis haberent.</l><l n="650">acrior ardor enim conductis partibus esset,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>