<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.565-1.635</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.565-1.635</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="565">Huc accedit uti, solidissima materiai</l><l n="566">corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,</l><l n="567">mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,</l><l n="568">quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,</l><l n="569">admixtum quoniam semel est in rebus inane.</l><l n="570">at contra si mollia sint primordia rerum,</l><l n="571">unde queant validi silices ferrumque creari,</l><l n="572">non poterit ratio reddi; nam funditus omnis</l><l n="573">principio fundamenti natura carebit.</l><l n="574">sunt igitur solida pollentia simplicitate,</l><l n="575">quorum condenso magis omnia conciliatu</l><l n="576">artari possunt validasque ostendere viris.</l><l n="577">porro si nullast frangendis reddita finis</l><l n="578">corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque</l><l n="579">nunc etiam superare necessest corpora rebus,</l><l n="580">quae non dum clueant ullo temptata periclo.</l><l n="581">at quoniam fragili natura praedita constant,</l><l n="582">discrepat aeternum tempus potuisse manere</l><l n="583">innumerabilibus plagis vexata per aevom.</l><l n="584">Denique iam quoniam generatim reddita finis</l><l n="585">crescendi rebus constat vitamque tenendi,</l><l n="586">et quid quaeque queant per foedera naturai,</l><l n="587">quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,</l><l n="588">nec commutatur quicquam, quin omnia constant</l><l n="589">usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae</l><l n="590">ostendant maculas generalis corpore inesse,</l><l n="591">inmutabilis materiae quoque corpus habere</l><l n="592">debent ni mirum; nam si primordia rerum</l><l n="593">commutari aliqua possent ratione revicta,</l><l n="594">incertum quoque iam constet quid possit oriri,</l><l n="595">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="596">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,</l><l n="597">nec totiens possent generatim saecla referre</l><l n="598">naturam mores victum motusque parentum.</l><milestone unit="card" n="599"/><l n="599">Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen</l><l n="600">corporis illius, quod nostri cernere sensus</l><l n="601">iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat</l><l n="602">et minima constat natura nec fuit umquam</l><l n="603">per se secretum neque post hac esse valebit,</l><l n="604">alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,</l><l n="605">inde aliae atque aliae similes ex ordine partes</l><l n="606">agmine condenso naturam corporis explent;</l><l n="607">quae quoniam per se nequeunt constare, necessest</l><l n="608">haerere unde queant nulla ratione revelli.</l><l n="609">sunt igitur solida primordia simplicitate,</l><l n="610">quae minimis stipata cohaerent partibus arte.</l><l n="611">non ex illorum conventu conciliata,</l><l n="612">sed magis aeterna pollentia simplicitate,</l><l n="613">unde neque avelli quicquam neque deminui iam</l><l n="614">concedit natura reservans semina rebus.</l><l n="615">Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque</l><l n="616">corpora constabunt ex partibus infinitis,</l><l n="617">quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit</l><l n="618">dimidiam partem nec res praefiniet ulla.</l><l n="619">ergo rerum inter summam minimamque quod escit,</l><l n="620">nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis</l><l n="621">summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,</l><l n="622">ex infinitis constabunt partibus aeque.</l><l n="623">quod quoniam ratio reclamat vera negatque</l><l n="624">credere posse animum, victus fateare necessest</l><l n="625">esse ea quae nullis iam praedita partibus extent</l><l n="626">et minima constent natura. quae quoniam sunt,</l><l n="627">illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.</l><l n="628">Denique si minimas in partis cuncta resolvi</l><l n="629">cogere consuesset rerum natura creatrix,</l><l n="630">iam nihil ex illis eadem reparare valeret</l><l n="631">propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,</l><l n="632">non possunt ea quae debet genitalis habere</l><l n="633">materies, varios conexus pondera plagas</l><l n="634">concursus motus, per quas res quaeque geruntur.</l><milestone unit="card" n="635"/><l n="635">Quapropter qui materiem rerum esse putarunt</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>