<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.511-1.680</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.511-1.680</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="511">Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,</l><l n="512">materiem circum solidam constare necessest;</l><l n="513">nec res ulla potest vera ratione probari</l><l n="514">corpore inane suo celare atque intus habere,</l><l n="515">si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.</l><l n="516">id porro nihil esse potest nisi materiai</l><l n="517">concilium, quod inane queat rerum cohibere.</l><l n="518">materies igitur, solido quae corpore constat,</l><l n="519">esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.</l><l n="520">Tum porro si nil esset quod inane vocaret,</l><l n="521">omne foret solidum; nisi contra corpora certa</l><l n="522">essent quae loca complerent quae cumque tenerent</l><l n="523">omne quod est spatium, vacuum constaret inane.</l><l n="524">alternis igitur ni mirum corpus inani</l><l n="525">distinctum, quoniam nec plenum naviter extat</l><l n="526">nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,</l><l n="527">quae spatium pleno possint distinguere inane.</l><l n="528">haec neque dissolui plagis extrinsecus icta</l><l n="529">possunt nec porro penitus penetrata retexi</l><l n="530">nec ratione queunt alia temptata labare;</l><l n="531">id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="532">nam neque conlidi sine inani posse videtur</l><l n="533">quicquam nec frangi nec findi in bina secando</l><l n="534">nec capere umorem neque item manabile frigus</l><l n="535">nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.</l><l n="536">et quo quaeque magis cohibet res intus inane,</l><l n="537">tam magis his rebus penitus temptata labascit.</l><l n="538">ergo si solida ac sine inani corpora prima</l><l n="539">sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.</l><l n="540">Praeterea nisi materies aeterna fuisset,</l><l n="541">antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent</l><l n="542">de nihiloque renata forent quae cumque videmus.</l><l n="543">at quoniam supra docui nil posse creari</l><l n="544">de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,</l><l n="545">esse inmortali primordia corpore debent,</l><l n="546">dissolui quo quaeque supremo tempore possint,</l><l n="547">materies ut subpeditet rebus reparandis.</l><l n="548">sunt igitur solida primordia simplicitate</l><l n="549">nec ratione queunt alia servata per aevom</l><l n="550">ex infinito iam tempore res reparare.</l><milestone unit="card" n="551"/><l n="551">denique si nullam finem natura parasset</l><l n="552">frangendis rebus, iam corpora materiai</l><l n="553">usque redacta forent aevo frangente priore,</l><l n="554">ut nihil ex illis a certo tempore posset</l><l n="555">conceptum summum aetatis pervadere finem.</l><l n="556">nam quidvis citius dissolvi posse videmus</l><l n="557">quam rursus refici; qua propter longa diei</l><l n="558">infinita aetas ante acti temporis omnis</l><l n="559">quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,</l><l n="560">numquam relicuo reparari tempore posset.</l><l n="561">at nunc ni mirum frangendi reddita finis</l><l n="562">certa manet, quoniam refici rem quamque videmus</l><l n="563">et finita simul generatim tempora rebus</l><l n="564">stare, quibus possint aevi contingere florem.</l><l n="565">Huc accedit uti, solidissima materiai</l><l n="566">corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,</l><l n="567">mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,</l><l n="568">quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,</l><l n="569">admixtum quoniam semel est in rebus inane.</l><l n="570">at contra si mollia sint primordia rerum,</l><l n="571">unde queant validi silices ferrumque creari,</l><l n="572">non poterit ratio reddi; nam funditus omnis</l><l n="573">principio fundamenti natura carebit.</l><l n="574">sunt igitur solida pollentia simplicitate,</l><l n="575">quorum condenso magis omnia conciliatu</l><l n="576">artari possunt validasque ostendere viris.</l><l n="577">porro si nullast frangendis reddita finis</l><l n="578">corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque</l><l n="579">nunc etiam superare necessest corpora rebus,</l><l n="580">quae non dum clueant ullo temptata periclo.</l><l n="581">at quoniam fragili natura praedita constant,</l><l n="582">discrepat aeternum tempus potuisse manere</l><l n="583">innumerabilibus plagis vexata per aevom.</l><l n="584">Denique iam quoniam generatim reddita finis</l><l n="585">crescendi rebus constat vitamque tenendi,</l><l n="586">et quid quaeque queant per foedera naturai,</l><l n="587">quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,</l><l n="588">nec commutatur quicquam, quin omnia constant</l><l n="589">usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae</l><l n="590">ostendant maculas generalis corpore inesse,</l><l n="591">inmutabilis materiae quoque corpus habere</l><l n="592">debent ni mirum; nam si primordia rerum</l><l n="593">commutari aliqua possent ratione revicta,</l><l n="594">incertum quoque iam constet quid possit oriri,</l><l n="595">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="596">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,</l><l n="597">nec totiens possent generatim saecla referre</l><l n="598">naturam mores victum motusque parentum.</l><milestone unit="card" n="599"/><l n="599">Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen</l><l n="600">corporis illius, quod nostri cernere sensus</l><l n="601">iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat</l><l n="602">et minima constat natura nec fuit umquam</l><l n="603">per se secretum neque post hac esse valebit,</l><l n="604">alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,</l><l n="605">inde aliae atque aliae similes ex ordine partes</l><l n="606">agmine condenso naturam corporis explent;</l><l n="607">quae quoniam per se nequeunt constare, necessest</l><l n="608">haerere unde queant nulla ratione revelli.</l><l n="609">sunt igitur solida primordia simplicitate,</l><l n="610">quae minimis stipata cohaerent partibus arte.</l><l n="611">non ex illorum conventu conciliata,</l><l n="612">sed magis aeterna pollentia simplicitate,</l><l n="613">unde neque avelli quicquam neque deminui iam</l><l n="614">concedit natura reservans semina rebus.</l><l n="615">Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque</l><l n="616">corpora constabunt ex partibus infinitis,</l><l n="617">quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit</l><l n="618">dimidiam partem nec res praefiniet ulla.</l><l n="619">ergo rerum inter summam minimamque quod escit,</l><l n="620">nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis</l><l n="621">summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,</l><l n="622">ex infinitis constabunt partibus aeque.</l><l n="623">quod quoniam ratio reclamat vera negatque</l><l n="624">credere posse animum, victus fateare necessest</l><l n="625">esse ea quae nullis iam praedita partibus extent</l><l n="626">et minima constent natura. quae quoniam sunt,</l><l n="627">illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.</l><l n="628">Denique si minimas in partis cuncta resolvi</l><l n="629">cogere consuesset rerum natura creatrix,</l><l n="630">iam nihil ex illis eadem reparare valeret</l><l n="631">propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,</l><l n="632">non possunt ea quae debet genitalis habere</l><l n="633">materies, varios conexus pondera plagas</l><l n="634">concursus motus, per quas res quaeque geruntur.</l><milestone unit="card" n="635"/><l n="635">Quapropter qui materiem rerum esse putarunt</l><l n="636">ignem atque ex igni summam consistere solo,</l><l n="637">magno opere a vera lapsi ratione videntur.</l><l n="638">Heraclitus init quorum dux proelia primus,</l><l n="639">clarus <add>ob</add> obscuram linguam magis inter inanis</l><l n="640">quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;</l><l n="641">omnia enim stolidi magis admirantur amantque,</l><l n="642">inversis quae sub verbis latitantia cernunt,</l><l n="643">veraque constituunt quae belle tangere possunt</l><l n="644">auris et lepido quae sunt fucata sonore.</l><l n="645">Nam cur tam variae res possent esse, requiro,</l><l n="646">ex uno si sunt igni puroque creatae?</l><l n="647">nil prodesset enim calidum denserier ignem</l><l n="648">nec rare fieri, si partes ignis eandem</l><l n="649">naturam quam totus habet super ignis haberent.</l><l n="650">acrior ardor enim conductis partibus esset,</l><l n="651">languidior porro disiectis <add>dis</add>que supatis.</l><l n="652">amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis</l><l n="653">talibus in causis, ne dum variantia rerum</l><l n="654">tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.</l><l n="655">Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,</l><l n="656">denseri poterunt ignes rarique relinqui;</l><l n="657">sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint</l><l n="658">et fugitant in rebus inane relinquere purum,</l><l n="659">ardua dum metuunt, amittunt vera viai</l><l n="660">nec rursum cernunt exempto rebus inane</l><l n="661">omnia denseri fierique ex omnibus unum</l><l n="662">corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,</l><l n="663">aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,</l><l n="664">ut videas non e stipatis partibus esse.</l><l n="665">Quod si forte alia credunt ratione potesse</l><l n="666">ignis in coetu stingui mutareque corpus,</l><l n="667">scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,</l><l n="668">occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor</l><l n="669">omnis et <add>e</add> nihilo fient quae cumque creantur;</l><l n="670">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="671">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="672">proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,</l><l n="673">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes</l><l n="674">de nihiloque renata vigescat copia rerum.</l><l n="675">Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam</l><l n="676">sunt, quae conservant naturam semper eandem,</l><l n="677">quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant</l><l n="678">naturam res et convertunt corpora sese,</l><l n="679">scire licet non esse haec ignea corpora rerum.</l><l n="680">nil referret enim quaedam decedere, abire</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>