<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.421-1.560</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.421-1.560</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="421">haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.</l><l n="422">corpus enim per se communis dedicat esse</l><l n="423">sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,</l><l n="424">haut erit occultis de rebus quo referentes</l><l n="425">confirmare animi quicquam ratione queamus.</l><l n="426">tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,</l><l n="427">si nullum foret, haut usquam sita corpora possent</l><l n="428">esse neque omnino quoquam diversa meare;</l><l n="429">id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="430">praeterea nihil est quod possis dicere ab omni</l><l n="431">corpore seiunctum secretumque esse ab inani,</l><l n="432">quod quasi tertia sit numero natura reperta.</l><l n="433">nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum</l><l n="434">augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;</l><l n="435">cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,</l><l n="436">corporis augebit numerum summamque sequetur;</l><l n="437">sin intactile erit, nulla de parte quod ullam</l><l n="438">rem prohibere queat per se transire meantem,</l><l n="439">scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.</l><l n="440">Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid</l><l n="441">aut aliis fungi debebit agentibus ipsum</l><l n="442">aut erit ut possint in eo res esse gerique.</l><l n="443">at facere et fungi sine corpore nulla potest res</l><l n="444">nec praebere locum porro nisi inane vacansque.</l><l n="445">ergo praeter inane et corpora tertia per se</l><l n="446">nulla potest rerum in numero natura relinqui,</l><l n="447">nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros</l><l n="448">nec ratione animi quam quisquam possit apisci.</l><l n="449">Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus</l><l n="450">rebus ea invenies aut horum eventa videbis.</l><l n="451">coniunctum est id quod nusquam sine permitiali</l><l n="452">discidio potis est seiungi seque gregari,</l><l n="453">pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,</l><l n="454">tactus corporibus cunctis, intactus inani.</l><l n="455">servitium contra paupertas divitiaeque,</l><l n="456">libertas bellum concordia cetera quorum</l><l n="457">adventu manet incolumis natura abituque,</l><l n="458">haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.</l><l n="459">tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis</l><l n="460">consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,</l><l n="461">tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;</l><l n="462">nec per se quemquam tempus sentire fatendumst</l><l n="463">semotum ab rerum motu placidaque quiete.</l><l n="464">denique Tyndaridem raptam belloque subactas</l><l n="465">Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst</l><l n="466">ne forte haec per se cogant nos esse fateri,</l><l n="467">quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,</l><l n="468">inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;</l><l n="469">namque aliud terris, aliud regionibus ipsis</l><l n="470">eventum dici poterit quod cumque erit actum.</l><l n="471">denique materies si rerum nulla fuisset</l><l n="472">nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,</l><l n="473">numquam Tyndaridis forma conflatus amore</l><l n="474">ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens</l><l n="475">clara accendisset saevi certamina belli</l><l n="476">nec clam durateus Troiianis Pergama partu</l><l n="477">inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;</l><l n="478">perspicere ut possis res gestas funditus omnis</l><l n="479">non ita uti corpus per se constare neque esse</l><l n="480">nec ratione cluere eadem qua constet inane,</l><l n="481">sed magis ut merito possis eventa vocare</l><l n="482">corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.</l><milestone unit="card" n="483"/><l n="483">Corpora sunt porro partim primordia rerum,</l><l n="484">partim concilio quae constant principiorum.</l><l n="485">sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis</l><l n="486">stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.</l><l n="487">etsi difficile esse videtur credere quicquam</l><l n="488">in rebus solido reperiri corpore posse.</l><l n="489">transit enim fulmen caeli per saepta domorum</l><l n="490">clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni</l><l n="491">dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;</l><l n="492">cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,</l><l n="493">tum glacies aeris flamma devicta liquescit;</l><l n="494">permanat calor argentum penetraleque frigus,</l><l n="495">quando utrumque manu retinentes pocula rite</l><l n="496">sensimus infuso lympharum rore superne.</l><l n="497">usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.</l><l n="498">sed quia vera tamen ratio naturaque rerum</l><l n="499">cogit, ades, paucis dum versibus expediamus</l><l n="500">esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,</l><l n="501">semina quae rerum primordiaque esse docemus,</l><l n="502">unde omnis rerum nunc constet summa creata.</l><l n="503">Principio quoniam duplex natura duarum</l><l n="504">dissimilis rerum longe constare repertast,</l><l n="505">corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,</l><l n="506">esse utramque sibi per se puramque necessest.</l><l n="507">nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,</l><l n="508">corpus ea non est; qua porro cumque tenet se</l><l n="509">corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.</l><l n="510">sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.</l><l n="511">Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,</l><l n="512">materiem circum solidam constare necessest;</l><l n="513">nec res ulla potest vera ratione probari</l><l n="514">corpore inane suo celare atque intus habere,</l><l n="515">si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.</l><l n="516">id porro nihil esse potest nisi materiai</l><l n="517">concilium, quod inane queat rerum cohibere.</l><l n="518">materies igitur, solido quae corpore constat,</l><l n="519">esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.</l><l n="520">Tum porro si nil esset quod inane vocaret,</l><l n="521">omne foret solidum; nisi contra corpora certa</l><l n="522">essent quae loca complerent quae cumque tenerent</l><l n="523">omne quod est spatium, vacuum constaret inane.</l><l n="524">alternis igitur ni mirum corpus inani</l><l n="525">distinctum, quoniam nec plenum naviter extat</l><l n="526">nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,</l><l n="527">quae spatium pleno possint distinguere inane.</l><l n="528">haec neque dissolui plagis extrinsecus icta</l><l n="529">possunt nec porro penitus penetrata retexi</l><l n="530">nec ratione queunt alia temptata labare;</l><l n="531">id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="532">nam neque conlidi sine inani posse videtur</l><l n="533">quicquam nec frangi nec findi in bina secando</l><l n="534">nec capere umorem neque item manabile frigus</l><l n="535">nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.</l><l n="536">et quo quaeque magis cohibet res intus inane,</l><l n="537">tam magis his rebus penitus temptata labascit.</l><l n="538">ergo si solida ac sine inani corpora prima</l><l n="539">sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.</l><l n="540">Praeterea nisi materies aeterna fuisset,</l><l n="541">antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent</l><l n="542">de nihiloque renata forent quae cumque videmus.</l><l n="543">at quoniam supra docui nil posse creari</l><l n="544">de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,</l><l n="545">esse inmortali primordia corpore debent,</l><l n="546">dissolui quo quaeque supremo tempore possint,</l><l n="547">materies ut subpeditet rebus reparandis.</l><l n="548">sunt igitur solida primordia simplicitate</l><l n="549">nec ratione queunt alia servata per aevom</l><l n="550">ex infinito iam tempore res reparare.</l><milestone unit="card" n="551"/><l n="551">denique si nullam finem natura parasset</l><l n="552">frangendis rebus, iam corpora materiai</l><l n="553">usque redacta forent aevo frangente priore,</l><l n="554">ut nihil ex illis a certo tempore posset</l><l n="555">conceptum summum aetatis pervadere finem.</l><l n="556">nam quidvis citius dissolvi posse videmus</l><l n="557">quam rursus refici; qua propter longa diei</l><l n="558">infinita aetas ante acti temporis omnis</l><l n="559">quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,</l><l n="560">numquam relicuo reparari tempore posset.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>