<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.396-1.1017</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.396-1.1017</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="396">nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,</l><l n="397">ipse in se trahere et partis conducere in unum.</l><l n="398">Qua propter, quamvis causando multa moreris,</l><l n="399">esse in rebus inane tamen fateare necessest.</l><l n="400">multaque praeterea tibi possum commemorando</l><l n="401">argumenta fidem dictis conradere nostris.</l><l n="402">verum animo satis haec vestigia parva sagaci</l><l n="403">sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.</l><l n="404">namque canes ut montivagae persaepe ferai</l><l n="405">naribus inveniunt intectas fronde quietes,</l><l n="406">cum semel institerunt vestigia certa viai,</l><l n="407">sic alid ex alio per te tute ipse videre</l><l n="408">talibus in rebus poteris caecasque latebras</l><l n="409">insinuare omnis et verum protrahere inde.</l><l n="410">quod si pigraris paulumve recesseris ab re,</l><l n="411">hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:</l><l n="412">usque adeo largos haustus e fontibus magnis</l><l n="413">lingua meo suavis diti de pectore fundet,</l><l n="414">ut verear ne tarda prius per membra senectus</l><l n="415">serpat et in nobis vitai claustra resolvat,</l><l n="416">quam tibi de quavis una re versibus omnis</l><l n="417">argumentorum sit copia missa per auris.</l><milestone unit="card" n="418"/><l n="418">Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,</l><l n="419">omnis ut est igitur per se natura duabus</l><l n="420">constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,</l><l n="421">haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.</l><l n="422">corpus enim per se communis dedicat esse</l><l n="423">sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,</l><l n="424">haut erit occultis de rebus quo referentes</l><l n="425">confirmare animi quicquam ratione queamus.</l><l n="426">tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,</l><l n="427">si nullum foret, haut usquam sita corpora possent</l><l n="428">esse neque omnino quoquam diversa meare;</l><l n="429">id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="430">praeterea nihil est quod possis dicere ab omni</l><l n="431">corpore seiunctum secretumque esse ab inani,</l><l n="432">quod quasi tertia sit numero natura reperta.</l><l n="433">nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum</l><l n="434">augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;</l><l n="435">cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,</l><l n="436">corporis augebit numerum summamque sequetur;</l><l n="437">sin intactile erit, nulla de parte quod ullam</l><l n="438">rem prohibere queat per se transire meantem,</l><l n="439">scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.</l><l n="440">Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid</l><l n="441">aut aliis fungi debebit agentibus ipsum</l><l n="442">aut erit ut possint in eo res esse gerique.</l><l n="443">at facere et fungi sine corpore nulla potest res</l><l n="444">nec praebere locum porro nisi inane vacansque.</l><l n="445">ergo praeter inane et corpora tertia per se</l><l n="446">nulla potest rerum in numero natura relinqui,</l><l n="447">nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros</l><l n="448">nec ratione animi quam quisquam possit apisci.</l><l n="449">Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus</l><l n="450">rebus ea invenies aut horum eventa videbis.</l><l n="451">coniunctum est id quod nusquam sine permitiali</l><l n="452">discidio potis est seiungi seque gregari,</l><l n="453">pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,</l><l n="454">tactus corporibus cunctis, intactus inani.</l><l n="455">servitium contra paupertas divitiaeque,</l><l n="456">libertas bellum concordia cetera quorum</l><l n="457">adventu manet incolumis natura abituque,</l><l n="458">haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.</l><l n="459">tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis</l><l n="460">consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,</l><l n="461">tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;</l><l n="462">nec per se quemquam tempus sentire fatendumst</l><l n="463">semotum ab rerum motu placidaque quiete.</l><l n="464">denique Tyndaridem raptam belloque subactas</l><l n="465">Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst</l><l n="466">ne forte haec per se cogant nos esse fateri,</l><l n="467">quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,</l><l n="468">inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;</l><l n="469">namque aliud terris, aliud regionibus ipsis</l><l n="470">eventum dici poterit quod cumque erit actum.</l><l n="471">denique materies si rerum nulla fuisset</l><l n="472">nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,</l><l n="473">numquam Tyndaridis forma conflatus amore</l><l n="474">ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens</l><l n="475">clara accendisset saevi certamina belli</l><l n="476">nec clam durateus Troiianis Pergama partu</l><l n="477">inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;</l><l n="478">perspicere ut possis res gestas funditus omnis</l><l n="479">non ita uti corpus per se constare neque esse</l><l n="480">nec ratione cluere eadem qua constet inane,</l><l n="481">sed magis ut merito possis eventa vocare</l><l n="482">corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.</l><milestone unit="card" n="483"/><l n="483">Corpora sunt porro partim primordia rerum,</l><l n="484">partim concilio quae constant principiorum.</l><l n="485">sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis</l><l n="486">stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.</l><l n="487">etsi difficile esse videtur credere quicquam</l><l n="488">in rebus solido reperiri corpore posse.</l><l n="489">transit enim fulmen caeli per saepta domorum</l><l n="490">clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni</l><l n="491">dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;</l><l n="492">cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,</l><l n="493">tum glacies aeris flamma devicta liquescit;</l><l n="494">permanat calor argentum penetraleque frigus,</l><l n="495">quando utrumque manu retinentes pocula rite</l><l n="496">sensimus infuso lympharum rore superne.</l><l n="497">usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.</l><l n="498">sed quia vera tamen ratio naturaque rerum</l><l n="499">cogit, ades, paucis dum versibus expediamus</l><l n="500">esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,</l><l n="501">semina quae rerum primordiaque esse docemus,</l><l n="502">unde omnis rerum nunc constet summa creata.</l><l n="503">Principio quoniam duplex natura duarum</l><l n="504">dissimilis rerum longe constare repertast,</l><l n="505">corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,</l><l n="506">esse utramque sibi per se puramque necessest.</l><l n="507">nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,</l><l n="508">corpus ea non est; qua porro cumque tenet se</l><l n="509">corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.</l><l n="510">sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.</l><l n="511">Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,</l><l n="512">materiem circum solidam constare necessest;</l><l n="513">nec res ulla potest vera ratione probari</l><l n="514">corpore inane suo celare atque intus habere,</l><l n="515">si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.</l><l n="516">id porro nihil esse potest nisi materiai</l><l n="517">concilium, quod inane queat rerum cohibere.</l><l n="518">materies igitur, solido quae corpore constat,</l><l n="519">esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.</l><l n="520">Tum porro si nil esset quod inane vocaret,</l><l n="521">omne foret solidum; nisi contra corpora certa</l><l n="522">essent quae loca complerent quae cumque tenerent</l><l n="523">omne quod est spatium, vacuum constaret inane.</l><l n="524">alternis igitur ni mirum corpus inani</l><l n="525">distinctum, quoniam nec plenum naviter extat</l><l n="526">nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,</l><l n="527">quae spatium pleno possint distinguere inane.</l><l n="528">haec neque dissolui plagis extrinsecus icta</l><l n="529">possunt nec porro penitus penetrata retexi</l><l n="530">nec ratione queunt alia temptata labare;</l><l n="531">id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="532">nam neque conlidi sine inani posse videtur</l><l n="533">quicquam nec frangi nec findi in bina secando</l><l n="534">nec capere umorem neque item manabile frigus</l><l n="535">nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.</l><l n="536">et quo quaeque magis cohibet res intus inane,</l><l n="537">tam magis his rebus penitus temptata labascit.</l><l n="538">ergo si solida ac sine inani corpora prima</l><l n="539">sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.</l><l n="540">Praeterea nisi materies aeterna fuisset,</l><l n="541">antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent</l><l n="542">de nihiloque renata forent quae cumque videmus.</l><l n="543">at quoniam supra docui nil posse creari</l><l n="544">de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,</l><l n="545">esse inmortali primordia corpore debent,</l><l n="546">dissolui quo quaeque supremo tempore possint,</l><l n="547">materies ut subpeditet rebus reparandis.</l><l n="548">sunt igitur solida primordia simplicitate</l><l n="549">nec ratione queunt alia servata per aevom</l><l n="550">ex infinito iam tempore res reparare.</l><milestone unit="card" n="551"/><l n="551">denique si nullam finem natura parasset</l><l n="552">frangendis rebus, iam corpora materiai</l><l n="553">usque redacta forent aevo frangente priore,</l><l n="554">ut nihil ex illis a certo tempore posset</l><l n="555">conceptum summum aetatis pervadere finem.</l><l n="556">nam quidvis citius dissolvi posse videmus</l><l n="557">quam rursus refici; qua propter longa diei</l><l n="558">infinita aetas ante acti temporis omnis</l><l n="559">quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,</l><l n="560">numquam relicuo reparari tempore posset.</l><l n="561">at nunc ni mirum frangendi reddita finis</l><l n="562">certa manet, quoniam refici rem quamque videmus</l><l n="563">et finita simul generatim tempora rebus</l><l n="564">stare, quibus possint aevi contingere florem.</l><l n="565">Huc accedit uti, solidissima materiai</l><l n="566">corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,</l><l n="567">mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,</l><l n="568">quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,</l><l n="569">admixtum quoniam semel est in rebus inane.</l><l n="570">at contra si mollia sint primordia rerum,</l><l n="571">unde queant validi silices ferrumque creari,</l><l n="572">non poterit ratio reddi; nam funditus omnis</l><l n="573">principio fundamenti natura carebit.</l><l n="574">sunt igitur solida pollentia simplicitate,</l><l n="575">quorum condenso magis omnia conciliatu</l><l n="576">artari possunt validasque ostendere viris.</l><l n="577">porro si nullast frangendis reddita finis</l><l n="578">corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque</l><l n="579">nunc etiam superare necessest corpora rebus,</l><l n="580">quae non dum clueant ullo temptata periclo.</l><l n="581">at quoniam fragili natura praedita constant,</l><l n="582">discrepat aeternum tempus potuisse manere</l><l n="583">innumerabilibus plagis vexata per aevom.</l><l n="584">Denique iam quoniam generatim reddita finis</l><l n="585">crescendi rebus constat vitamque tenendi,</l><l n="586">et quid quaeque queant per foedera naturai,</l><l n="587">quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,</l><l n="588">nec commutatur quicquam, quin omnia constant</l><l n="589">usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae</l><l n="590">ostendant maculas generalis corpore inesse,</l><l n="591">inmutabilis materiae quoque corpus habere</l><l n="592">debent ni mirum; nam si primordia rerum</l><l n="593">commutari aliqua possent ratione revicta,</l><l n="594">incertum quoque iam constet quid possit oriri,</l><l n="595">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="596">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,</l><l n="597">nec totiens possent generatim saecla referre</l><l n="598">naturam mores victum motusque parentum.</l><milestone unit="card" n="599"/><l n="599">Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen</l><l n="600">corporis illius, quod nostri cernere sensus</l><l n="601">iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat</l><l n="602">et minima constat natura nec fuit umquam</l><l n="603">per se secretum neque post hac esse valebit,</l><l n="604">alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,</l><l n="605">inde aliae atque aliae similes ex ordine partes</l><l n="606">agmine condenso naturam corporis explent;</l><l n="607">quae quoniam per se nequeunt constare, necessest</l><l n="608">haerere unde queant nulla ratione revelli.</l><l n="609">sunt igitur solida primordia simplicitate,</l><l n="610">quae minimis stipata cohaerent partibus arte.</l><l n="611">non ex illorum conventu conciliata,</l><l n="612">sed magis aeterna pollentia simplicitate,</l><l n="613">unde neque avelli quicquam neque deminui iam</l><l n="614">concedit natura reservans semina rebus.</l><l n="615">Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque</l><l n="616">corpora constabunt ex partibus infinitis,</l><l n="617">quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit</l><l n="618">dimidiam partem nec res praefiniet ulla.</l><l n="619">ergo rerum inter summam minimamque quod escit,</l><l n="620">nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis</l><l n="621">summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,</l><l n="622">ex infinitis constabunt partibus aeque.</l><l n="623">quod quoniam ratio reclamat vera negatque</l><l n="624">credere posse animum, victus fateare necessest</l><l n="625">esse ea quae nullis iam praedita partibus extent</l><l n="626">et minima constent natura. quae quoniam sunt,</l><l n="627">illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.</l><l n="628">Denique si minimas in partis cuncta resolvi</l><l n="629">cogere consuesset rerum natura creatrix,</l><l n="630">iam nihil ex illis eadem reparare valeret</l><l n="631">propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,</l><l n="632">non possunt ea quae debet genitalis habere</l><l n="633">materies, varios conexus pondera plagas</l><l n="634">concursus motus, per quas res quaeque geruntur.</l><milestone unit="card" n="635"/><l n="635">Quapropter qui materiem rerum esse putarunt</l><l n="636">ignem atque ex igni summam consistere solo,</l><l n="637">magno opere a vera lapsi ratione videntur.</l><l n="638">Heraclitus init quorum dux proelia primus,</l><l n="639">clarus <add>ob</add> obscuram linguam magis inter inanis</l><l n="640">quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;</l><l n="641">omnia enim stolidi magis admirantur amantque,</l><l n="642">inversis quae sub verbis latitantia cernunt,</l><l n="643">veraque constituunt quae belle tangere possunt</l><l n="644">auris et lepido quae sunt fucata sonore.</l><l n="645">Nam cur tam variae res possent esse, requiro,</l><l n="646">ex uno si sunt igni puroque creatae?</l><l n="647">nil prodesset enim calidum denserier ignem</l><l n="648">nec rare fieri, si partes ignis eandem</l><l n="649">naturam quam totus habet super ignis haberent.</l><l n="650">acrior ardor enim conductis partibus esset,</l><l n="651">languidior porro disiectis <add>dis</add>que supatis.</l><l n="652">amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis</l><l n="653">talibus in causis, ne dum variantia rerum</l><l n="654">tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.</l><l n="655">Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,</l><l n="656">denseri poterunt ignes rarique relinqui;</l><l n="657">sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint</l><l n="658">et fugitant in rebus inane relinquere purum,</l><l n="659">ardua dum metuunt, amittunt vera viai</l><l n="660">nec rursum cernunt exempto rebus inane</l><l n="661">omnia denseri fierique ex omnibus unum</l><l n="662">corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,</l><l n="663">aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,</l><l n="664">ut videas non e stipatis partibus esse.</l><l n="665">Quod si forte alia credunt ratione potesse</l><l n="666">ignis in coetu stingui mutareque corpus,</l><l n="667">scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,</l><l n="668">occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor</l><l n="669">omnis et <add>e</add> nihilo fient quae cumque creantur;</l><l n="670">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="671">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="672">proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,</l><l n="673">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes</l><l n="674">de nihiloque renata vigescat copia rerum.</l><l n="675">Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam</l><l n="676">sunt, quae conservant naturam semper eandem,</l><l n="677">quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant</l><l n="678">naturam res et convertunt corpora sese,</l><l n="679">scire licet non esse haec ignea corpora rerum.</l><l n="680">nil referret enim quaedam decedere, abire</l><l n="681">atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,</l><l n="682">si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;</l><l n="683">ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.</l><l n="684">verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum</l><l n="685">concursus motus ordo positura figurae</l><l n="686">efficiunt ignis mutatoque ordine mutant</l><l n="687">naturam neque sunt igni simulata neque ulli</l><l n="688">praeterea rei quae corpora mittere possit</l><l n="689">sensibus et nostros adiectu tangere tactus.</l><l n="690">dicere porro ignem res omnis esse neque ullam</l><l n="691">rem veram in numero rerum constare nisi ignem,</l><l n="692">quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.</l><l n="693">nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat</l><l n="694">et labefactat eos, unde omnia credita pendent,</l><l n="695">unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;</l><l n="696">credit enim sensus ignem cognoscere vere,</l><l n="697">cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.</l><l n="698">quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;</l><l n="699">quo referemus enim? quid nobis certius ipsis</l><l n="700">sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?</l><l n="701">Praeterea quare quisquam magis omnia tollat</l><l n="702">et velit ardoris naturam linquere solam,</l><l n="703">quam neget esse ignis, <add>aliam</add> tamen esse relinquat?</l><l n="704">aequa videtur enim dementia dicere utrumque.</l><milestone unit="card" n="705"/><l n="705">Quapropter qui materiem rerum esse putarunt</l><l n="706">ignem atque ex igni summam consistere posse,</l><l n="707">et qui principium gignundis aera rebus</l><l n="708">constituere aut umorem qui cumque putarunt</l><l n="709">fingere res ipsum per se terramve creare</l><l n="710">omnia et in rerum naturas vertier omnis,</l><l n="711">magno opere a vero longe derrasse videntur.</l><l n="712">adde etiam qui conduplicant primordia rerum</l><l n="713">aera iungentes igni terramque liquori,</l><l n="714">et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur</l><l n="715">ex igni terra atque anima procrescere et imbri.</l><l n="716">quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,</l><l n="717">insula quem triquetris terrarum gessit in oris,</l><l n="718">quam fluitans circum magnis anfractibus aequor</l><l n="719">Ionium glaucis aspargit virus ab undis</l><l n="720">angustoque fretu rapidum mare dividit undis</l><l n="721">Aeoliae terrarum oras a finibus eius.</l><l n="722">hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur</l><l n="723">murmura flammarum rursum se colligere iras,</l><l n="724">faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis</l><l n="725">ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.</l><l n="726">quae cum magna modis multis miranda videtur</l><l n="727">gentibus humanis regio visendaque fertur</l><l n="728">rebus opima bonis, multa munita virum vi,</l><l n="729">nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se</l><l n="730">nec sanctum magis et mirum carumque videtur.</l><l n="731">carmina quin etiam divini pectoris eius</l><l n="732">vociferantur et exponunt praeclara reperta,</l><l n="733">ut vix humana videatur stirpe creatus.</l><l n="734">Hic tamen et supra quos diximus inferiores</l><l n="735">partibus egregie multis multoque minores,</l><l n="736">quamquam multa bene ac divinitus invenientes</l><l n="737">ex adyto tam quam cordis responsa dedere</l><l n="738">sanctius et multo certa ratione magis quam</l><l n="739">Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,</l><l n="740">principiis tamen in rerum fecere ruinas</l><l n="741">et graviter magni magno cecidere ibi casu.</l><l n="742">Primum quod motus exempto rebus inani</l><l n="743">constituunt et res mollis rarasque relinquunt</l><l n="744">aera solem ignem terras animalia frugis</l><l n="745">nec tamen admiscent in eorum corpus inane;</l><l n="746">deinde quod omnino finem non esse secandis</l><l n="747">corporibus facient neque pausam stare fragori</l><l n="748">nec prorsum in rebus minimum consistere qui<add>cquam</add>,</l><l n="749">cum videamus id extremum cuiusque cacumen</l><l n="750">esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,</l><l n="751">conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis</l><l n="752">extremum quod habent, minimum consistere <add>rerum</add>.</l><l n="753">Huc accedit item, quoniam primordia rerum</l><l n="754">mollia constituunt, quae nos nativa videmus</l><l n="755">esse et mortali cum corpore, funditus ut qui</l><l n="756">debeat ad nihilum iam rerum summa reverti</l><l n="757">de nihiloque renata vigescere copia rerum;</l><l n="758">quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.</l><l n="759">Deinde inimica modis multis sunt atque veneno</l><l n="760">ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt</l><l n="761">aut ita diffugient, ut tempestate coacta</l><l n="762">fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</l><milestone unit="card" n="763"/><l n="763">Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur</l><l n="764">atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,</l><l n="765">qui magis illa queunt rerum primordia dici</l><l n="766">quam contra res illorum retroque putari?</l><l n="767">alternis gignuntur enim mutantque colorem</l><l n="768">et totam inter se naturam tempore ab omni.</l><l n="769"><del>fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.</del></l><l n="770">sin ita forte putas ignis terraeque coire</l><l n="771">corpus et aerias auras roremque liquoris,</l><l n="772">nil in concilio naturam ut mutet eorum,</l><l n="773">nulla tibi ex illis poterit res esse creata,</l><l n="774">non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;</l><l n="775">quippe suam quicque in coetu variantis acervi</l><l n="776">naturam ostendet mixtusque videbitur aer</l><l n="777">cum terra simul et quodam cum rore manere.</l><l n="778">at primordia gignundis in rebus oportet</l><l n="779">naturam clandestinam caecamque adhibere,</l><l n="780">emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet</l><l n="781">quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.</l><l n="782">Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius</l><l n="783">et primum faciunt ignem se vertere in auras</l><l n="784">aeris, hinc imbrem gigni terramque creari</l><l n="785">ex imbri retroque a terra cuncta reverti,</l><l n="786">umorem primum, post aera, deinde calorem,</l><l n="787">nec cessare haec inter se mutare, meare</l><l n="788">a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.</l><l n="789">quod facere haud ullo debent primordia pacto.</l><l n="790">immutabile enim quiddam superare necessest,</l><l n="791">ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;</l><l n="792">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l><l n="793">continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</l><l n="794">quapropter quoniam quae paulo diximus ante</l><l n="795">in commutatum veniunt, constare necessest</l><l n="796">ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,</l><l n="797">ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;</l><l n="798">quin potius tali natura praedita quaedam</l><l n="799">corpora constituas, ignem si forte crearint,</l><l n="800">posse eadem demptis paucis paucisque tributis,</l><l n="801">ordine mutato et motu, facere aeris auras,</l><l n="802">sic alias aliis rebus mutarier omnis?</l><l n="803">'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras</l><l n="804">aeris e terra res omnis crescere alique;</l><l n="805">et nisi tempestas indulget tempore fausto</l><l n="806">imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,</l><l n="807">solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,</l><l n="808">crescere non possint fruges arbusta animantis.'</l><l n="809">scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor</l><l n="810">adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis</l><l n="811">omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;</l><l n="812">adiutamur enim dubio procul atque alimur nos</l><l n="813">certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.</l><l n="814">ni mirum quia multa modis communia multis</l><l n="815">multarum rerum in rebus primordia mixta</l><l n="816">sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.</l><l n="817">atque eadem magni refert primordia saepe</l><l n="818">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="819">et quos inter se dent motus accipiantque;</l><l n="820">namque eadem caelum mare terras flumina solem</l><l n="821">constituunt, eadem fruges arbusta animantis,</l><l n="822">verum aliis alioque modo commixta moventur.</l><l n="823">quin etiam passim nostris in versibus ipsis</l><l n="824">multa elementa vides multis communia verbis,</l><l n="825">cum tamen inter se versus ac verba necessest</l><l n="826">confiteare et re et sonitu distare sonanti.</l><l n="827">tantum elementa queunt permutato ordine solo;</l><l n="828">at rerum quae sunt primordia, plura adhibere</l><l n="829">possunt unde queant variae res quaeque creari.</l><milestone unit="card" n="830"/><l n="830">Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian</l><l n="831">quam Grai memorant nec nostra dicere lingua</l><l n="832">concedit nobis patrii sermonis egestas,</l><l n="833">sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.</l><l n="834">principio, rerum quam dicit homoeomerian,</l><l n="835">ossa videlicet e pauxillis atque minutis</l><l n="836">ossibus hic et de pauxillis atque minutis</l><l n="837">visceribus viscus gigni sanguenque creari</l><l n="838">sanguinis inter se multis coeuntibus guttis</l><l n="839">ex aurique putat micis consistere posse</l><l n="840">aurum et de terris terram concrescere parvis,</l><l n="841">ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,</l><l n="842">cetera consimili fingit ratione putatque.</l><l n="843">nec tamen esse ulla de parte in rebus inane</l><l n="844">concedit neque corporibus finem esse secandis.</l><l n="845">quare in utraque mihi pariter ratione videtur</l><l n="846">errare atque illi, supra quos diximus ante.</l><milestone unit="card" n="847"/><l n="847">Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;</l><l n="848">si primordia sunt, simili quae praedita constant</l><l n="849">natura atque ipsae res sunt aequeque laborant</l><l n="850">et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.</l><l n="851">nam quid in oppressu valido durabit eorum,</l><l n="852">ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?</l><l n="853">ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?</l><l n="854">nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis</l><l n="855">tam mortalis erit quam quae manifesta videmus</l><l n="856">ex oculis nostris aliqua vi victa perire.</l><l n="857">at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem</l><l n="858">crescere de nihilo testor res ante probatas.</l><l n="859">Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,</l><l n="860">scire licet nobis venas et sanguen et ossa</l><l n="860a">* * *</l><l n="861">sive cibos omnis commixto corpore dicent</l><l n="862">esse et habere in se nervorum corpora parva</l><l n="863">ossaque et omnino venas partisque cruoris,</l><l n="864">fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse</l><l n="865">ex alienigenis rebus constare putetur,</l><l n="866">ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.</l><l n="867">Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,</l><l n="868">si sunt in terris, terram constare necessest</l><l n="869">ex alienigenis, quae terris exoriuntur.</l><l n="870">transfer item, totidem verbis utare licebit:</l><l n="871">in lignis si flamma latet fumusque cinisque,</l><l n="872">ex alienigenis consistant ligna necessest,</l><l n="873"><del>praeterea tellus quae corpora cumque alit auget</del></l><l n="874">ex alienigenis, quae lignis <add>ex</add>oriuntur.</l><milestone unit="card" n="875"/><l n="875">Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,</l><l n="876">id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis</l><l n="877">res putet inmixtas rebus latitare, sed illud</l><l n="878">apparere unum, cuius sint plurima mixta</l><l n="879">et magis in promptu primaque in fronte locata.</l><l n="880">quod tamen a vera longe ratione repulsumst;</l><l n="881">conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci</l><l n="882">robore cum in saxi franguntur, mittere signum</l><l n="883">sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.</l><l n="884">cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem</l><l n="885">consimili ratione herbis quoque saepe decebat,</l><l n="886">et latices dulcis guttas similique sapore</l><l n="887">mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,</l><l n="888">scilicet et glebis terrarum saepe friatis</l><l n="889">herbarum genera et fruges frondesque videri</l><l n="890">dispertita inter terram latitare minute,</l><l n="891">postremo in lignis cinerem fumumque videri,</l><l n="892">cum praefracta forent, ignisque latere minutos.</l><l n="893">quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,</l><l n="894">scire licet non esse in rebus res ita mixtas,</l><l n="895">verum semina multimodis inmixta latere</l><l n="896">multarum rerum in rebus communia debent.</l><l n="897">'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis</l><l n="898">arboribus vicina cacumina summa terantur</l><l n="899">inter se validis facere id cogentibus austris,</l><l n="900">donec flammai fulserunt flore coorto.'</l><l n="901">scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,</l><l n="902">verum semina sunt ardoris multa, terendo</l><l n="903">quae cum confluxere, creant incendia silvis.</l><l n="904">quod si facta foret silvis abscondita flamma,</l><l n="905">non possent ullum tempus celarier ignes,</l><l n="906">conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.</l><l n="907">iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,</l><l n="908">permagni referre eadem primordia saepe</l><l n="909">cum quibus et quali positura contineantur</l><l n="910">et quos inter se dent motus accipiantque,</l><l n="911">atque eadem paulo inter se mutata creare</l><l n="912">ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa</l><l n="913">inter se paulo mutatis sunt elementis,</l><l n="914">cum ligna atque ignes distincta voce notemus.</l><l n="915">Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis</l><l n="916">si fieri non posse putas, quin materiai</l><l n="917">corpora consimili natura praedita fingas,</l><l n="918">hac ratione tibi pereunt primordia rerum:</l><l n="919">fiet uti risu tremulo concussa cachinnent</l><l n="920">et lacrimis salsis umectent ora genasque.</l><milestone unit="card" n="921"/><l n="921">Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.</l><l n="922">nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri</l><l n="923">percussit thyrso laudis spes magna meum cor</l><l n="924">et simul incussit suavem mi in pectus amorem</l><l n="925">Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti</l><l n="926">avia Pieridum peragro loca nullius ante</l><l n="927">trita solo. iuvat integros accedere fontis</l><l n="928">atque haurire iuvatque novos decerpere flores</l><l n="929">insignemque meo capiti petere inde coronam,</l><l n="930">unde prius nulli velarint tempora Musae;</l><l n="931">primum quod magnis doceo de rebus et artis</l><l n="932">religionum animum nodis exsolvere pergo,</l><l n="933">deinde quod obscura de re tam lucida pango</l><l n="934">carmina musaeo contingens cuncta lepore.</l><l n="935">id quoque enim non ab nulla ratione videtur;</l><l n="936">sed vel uti pueris absinthia taetra medentes</l><l n="937">cum dare conantur, prius oras pocula circum</l><l n="938">contingunt mellis dulci flavoque liquore,</l><l n="939">ut puerorum aetas inprovida ludificetur</l><l n="940">labrorum tenus, interea perpotet amarum</l><l n="941">absinthi laticem deceptaque non capiatur,</l><l n="942">sed potius tali facto recreata valescat,</l><l n="943">sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur</l><l n="944">tristior esse quibus non est tractata, retroque</l><l n="945">volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti</l><l n="946">carmine Pierio rationem exponere nostram</l><l n="947">et quasi musaeo dulci contingere melle,</l><l n="948">si tibi forte animum tali ratione tenere</l><l n="949">versibus in nostris possem, dum perspicis omnem</l><l n="950">naturam rerum, qua constet compta figura.</l><milestone unit="card" n="951"/><l n="951">Sed quoniam docui solidissima materiai</l><l n="952">corpora perpetuo volitare invicta per aevom,</l><l n="953">nunc age, summai quaedam sit finis eorum</l><l n="954">nec<add>ne</add> sit, evolvamus; item quod inane repertumst</l><l n="955">seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,</l><l n="956">pervideamus utrum finitum funditus omne</l><l n="957">constet an immensum pateat vasteque profundum.</l><l n="958">Omne quod est igitur nulla regione viarum</l><l n="959">finitumst; namque extremum debebat habere.</l><l n="960">extremum porro nullius posse videtur</l><l n="961">esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur</l><l n="962">quo non longius haec sensus natura sequatur.</l><l n="963">nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,</l><l n="964">non habet extremum, caret ergo fine modoque.</l><l n="965">nec refert quibus adsistas regionibus eius;</l><l n="966">usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis</l><l n="967">tantundem partis infinitum omne relinquit.</l><l n="968">Praeterea si iam finitum constituatur</l><l n="969">omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras</l><l n="970">ultimus extremas iaciatque volatile telum,</l><l n="971">id validis utrum contortum viribus ire</l><l n="972">quo fuerit missum mavis longeque volare,</l><l n="973">an prohibere aliquid censes obstareque posse?</l><l n="974">alterutrum fatearis enim sumasque necessest.</l><l n="975">quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne</l><l n="976">cogit ut exempta concedas fine patere.</l><l n="977">nam sive est aliquid quod probeat efficiatque</l><l n="978">quo minus quo missum est veniat finique locet se,</l><l n="979">sive foras fertur, non est a fine profectum.</l><l n="980">hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris</l><l n="981">extremas, quaeram: quid telo denique fiet?</l><l n="982">fiet uti nusquam possit consistere finis</l><l n="983">effugiumque fugae prolatet copia semper.</l><l n="984">Praeterea spatium summai totius omne</l><l n="985">undique si inclusum certis consisteret oris</l><l n="986">finitumque foret, iam copia materiai</l><l n="987">undique ponderibus solidis confluxet ad imum</l><l n="988">nec res ulla geri sub caeli tegmine posset</l><l n="989">nec foret omnino caelum neque lumina solis,</l><l n="990">quippe ubi materies omnis cumulata iaceret</l><l n="991">ex infinito iam tempore subsidendo.</l><l n="992">at nunc ni mirum requies data principiorum</l><l n="993">corporibus nullast, quia nil est funditus imum,</l><l n="994">quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.</l><l n="995">semper in adsiduo motu res quaeque geruntur</l><l n="996">partibus <add>in</add> cunctis, infernaque suppeditantur</l><l n="997">ex infinito cita corpora materiai.</l><l n="998">Postremo ante oculos res rem finire videtur;</l><l n="999">aer dissaepit collis atque aera montes,</l><l n="1000">terra mare et contra mare terras terminat omnis;</l><l n="1001">omne quidem vero nihil est quod finiat extra.</l><milestone unit="card" n="1002"/><l n="1002">est igitur natura loci spatiumque profundi,</l><l n="1003">quod neque clara suo percurrere fulmina cursu</l><l n="1004">perpetuo possint aevi labentia tractu</l><l n="1005">nec prorsum facere ut restet minus ire meando;</l><l n="1006">usque adeo passim patet ingens copia rebus</l><l n="1007">finibus exemptis in cunctas undique partis.</l><l n="1008">Ipsa modum porro sibi rerum summa parare</l><l n="1009">ne possit, natura tenet, quae corpus inane</l><l n="1010">et quod inane autem est finiri corpore cogit,</l><l n="1011">ut sic alternis infinita omnia reddat,</l><l n="1012">aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,</l><l n="1013">simplice natura pateat tamen inmoderatum,</l><l n="1014">nec mare nec tellus neque caeli lucida templa</l><l n="1015">nec mortale genus nec divum corpora sancta</l><l n="1016">exiguum possent horai sistere tempus;</l><l n="1017">nam dispulsa suo de coetu materiai</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>