<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.373-1.434</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.373-1.434</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="373">et liquidas aperire vias, quia post loca pisces</l><l n="374">linquant, quo possint cedentes confluere undae;</l><l n="375">sic alias quoque res inter se posse moveri</l><l n="376">et mutare locum, quamvis sint omnia plena.</l><l n="377">scilicet id falsa totum ratione receptumst.</l><l n="378">nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,</l><l n="379">ni spatium dederint latices? concedere porro</l><l n="380">quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?</l><l n="381">aut igitur motu privandumst corpora quaeque</l><l n="382">aut esse admixtum dicundumst rebus inane,</l><l n="383">unde initum primum capiat res quaeque movendi.</l><l n="384">Postremo duo de concursu corpora lata</l><l n="385">si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,</l><l n="386">inter corpora quod fiat, possidat inane.</l><l n="387">is porro quamvis circum celerantibus auris</l><l n="388">confluat, haud poterit tamen uno tempore totum</l><l n="389">compleri spatium; nam primum quemque necessest</l><l n="390">occupet ille locum, deinde omnia possideantur.</l><l n="391">quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,</l><l n="392">tum putat id fieri quia se condenseat aer,</l><l n="393">errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante</l><l n="394">et repletur item vacuum quod constitit ante,</l><l n="395">nec tali ratione potest denserier aer</l><l n="396">nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,</l><l n="397">ipse in se trahere et partis conducere in unum.</l><l n="398">Qua propter, quamvis causando multa moreris,</l><l n="399">esse in rebus inane tamen fateare necessest.</l><l n="400">multaque praeterea tibi possum commemorando</l><l n="401">argumenta fidem dictis conradere nostris.</l><l n="402">verum animo satis haec vestigia parva sagaci</l><l n="403">sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.</l><l n="404">namque canes ut montivagae persaepe ferai</l><l n="405">naribus inveniunt intectas fronde quietes,</l><l n="406">cum semel institerunt vestigia certa viai,</l><l n="407">sic alid ex alio per te tute ipse videre</l><l n="408">talibus in rebus poteris caecasque latebras</l><l n="409">insinuare omnis et verum protrahere inde.</l><l n="410">quod si pigraris paulumve recesseris ab re,</l><l n="411">hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:</l><l n="412">usque adeo largos haustus e fontibus magnis</l><l n="413">lingua meo suavis diti de pectore fundet,</l><l n="414">ut verear ne tarda prius per membra senectus</l><l n="415">serpat et in nobis vitai claustra resolvat,</l><l n="416">quam tibi de quavis una re versibus omnis</l><l n="417">argumentorum sit copia missa per auris.</l><milestone unit="card" n="418"/><l n="418">Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,</l><l n="419">omnis ut est igitur per se natura duabus</l><l n="420">constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,</l><l n="421">haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.</l><l n="422">corpus enim per se communis dedicat esse</l><l n="423">sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,</l><l n="424">haut erit occultis de rebus quo referentes</l><l n="425">confirmare animi quicquam ratione queamus.</l><l n="426">tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,</l><l n="427">si nullum foret, haut usquam sita corpora possent</l><l n="428">esse neque omnino quoquam diversa meare;</l><l n="429">id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="430">praeterea nihil est quod possis dicere ab omni</l><l n="431">corpore seiunctum secretumque esse ab inani,</l><l n="432">quod quasi tertia sit numero natura reperta.</l><l n="433">nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum</l><l n="434">augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>