<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.367-1.488</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.367-1.488</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="367">dedicat et multo vacui minus intus habere.</l><l n="368">est igitur ni mirum id quod ratione sagaci</l><l n="369">quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.</l><milestone unit="card" n="370"/><l n="370">Illud in his rebus ne te deducere vero</l><l n="371">possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.</l><l n="372">cedere squamigeris latices nitentibus aiunt</l><l n="373">et liquidas aperire vias, quia post loca pisces</l><l n="374">linquant, quo possint cedentes confluere undae;</l><l n="375">sic alias quoque res inter se posse moveri</l><l n="376">et mutare locum, quamvis sint omnia plena.</l><l n="377">scilicet id falsa totum ratione receptumst.</l><l n="378">nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,</l><l n="379">ni spatium dederint latices? concedere porro</l><l n="380">quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?</l><l n="381">aut igitur motu privandumst corpora quaeque</l><l n="382">aut esse admixtum dicundumst rebus inane,</l><l n="383">unde initum primum capiat res quaeque movendi.</l><l n="384">Postremo duo de concursu corpora lata</l><l n="385">si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,</l><l n="386">inter corpora quod fiat, possidat inane.</l><l n="387">is porro quamvis circum celerantibus auris</l><l n="388">confluat, haud poterit tamen uno tempore totum</l><l n="389">compleri spatium; nam primum quemque necessest</l><l n="390">occupet ille locum, deinde omnia possideantur.</l><l n="391">quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,</l><l n="392">tum putat id fieri quia se condenseat aer,</l><l n="393">errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante</l><l n="394">et repletur item vacuum quod constitit ante,</l><l n="395">nec tali ratione potest denserier aer</l><l n="396">nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,</l><l n="397">ipse in se trahere et partis conducere in unum.</l><l n="398">Qua propter, quamvis causando multa moreris,</l><l n="399">esse in rebus inane tamen fateare necessest.</l><l n="400">multaque praeterea tibi possum commemorando</l><l n="401">argumenta fidem dictis conradere nostris.</l><l n="402">verum animo satis haec vestigia parva sagaci</l><l n="403">sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.</l><l n="404">namque canes ut montivagae persaepe ferai</l><l n="405">naribus inveniunt intectas fronde quietes,</l><l n="406">cum semel institerunt vestigia certa viai,</l><l n="407">sic alid ex alio per te tute ipse videre</l><l n="408">talibus in rebus poteris caecasque latebras</l><l n="409">insinuare omnis et verum protrahere inde.</l><l n="410">quod si pigraris paulumve recesseris ab re,</l><l n="411">hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:</l><l n="412">usque adeo largos haustus e fontibus magnis</l><l n="413">lingua meo suavis diti de pectore fundet,</l><l n="414">ut verear ne tarda prius per membra senectus</l><l n="415">serpat et in nobis vitai claustra resolvat,</l><l n="416">quam tibi de quavis una re versibus omnis</l><l n="417">argumentorum sit copia missa per auris.</l><milestone unit="card" n="418"/><l n="418">Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,</l><l n="419">omnis ut est igitur per se natura duabus</l><l n="420">constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,</l><l n="421">haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.</l><l n="422">corpus enim per se communis dedicat esse</l><l n="423">sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,</l><l n="424">haut erit occultis de rebus quo referentes</l><l n="425">confirmare animi quicquam ratione queamus.</l><l n="426">tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,</l><l n="427">si nullum foret, haut usquam sita corpora possent</l><l n="428">esse neque omnino quoquam diversa meare;</l><l n="429">id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="430">praeterea nihil est quod possis dicere ab omni</l><l n="431">corpore seiunctum secretumque esse ab inani,</l><l n="432">quod quasi tertia sit numero natura reperta.</l><l n="433">nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum</l><l n="434">augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;</l><l n="435">cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,</l><l n="436">corporis augebit numerum summamque sequetur;</l><l n="437">sin intactile erit, nulla de parte quod ullam</l><l n="438">rem prohibere queat per se transire meantem,</l><l n="439">scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.</l><l n="440">Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid</l><l n="441">aut aliis fungi debebit agentibus ipsum</l><l n="442">aut erit ut possint in eo res esse gerique.</l><l n="443">at facere et fungi sine corpore nulla potest res</l><l n="444">nec praebere locum porro nisi inane vacansque.</l><l n="445">ergo praeter inane et corpora tertia per se</l><l n="446">nulla potest rerum in numero natura relinqui,</l><l n="447">nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros</l><l n="448">nec ratione animi quam quisquam possit apisci.</l><l n="449">Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus</l><l n="450">rebus ea invenies aut horum eventa videbis.</l><l n="451">coniunctum est id quod nusquam sine permitiali</l><l n="452">discidio potis est seiungi seque gregari,</l><l n="453">pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,</l><l n="454">tactus corporibus cunctis, intactus inani.</l><l n="455">servitium contra paupertas divitiaeque,</l><l n="456">libertas bellum concordia cetera quorum</l><l n="457">adventu manet incolumis natura abituque,</l><l n="458">haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.</l><l n="459">tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis</l><l n="460">consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,</l><l n="461">tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;</l><l n="462">nec per se quemquam tempus sentire fatendumst</l><l n="463">semotum ab rerum motu placidaque quiete.</l><l n="464">denique Tyndaridem raptam belloque subactas</l><l n="465">Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst</l><l n="466">ne forte haec per se cogant nos esse fateri,</l><l n="467">quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,</l><l n="468">inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;</l><l n="469">namque aliud terris, aliud regionibus ipsis</l><l n="470">eventum dici poterit quod cumque erit actum.</l><l n="471">denique materies si rerum nulla fuisset</l><l n="472">nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,</l><l n="473">numquam Tyndaridis forma conflatus amore</l><l n="474">ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens</l><l n="475">clara accendisset saevi certamina belli</l><l n="476">nec clam durateus Troiianis Pergama partu</l><l n="477">inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;</l><l n="478">perspicere ut possis res gestas funditus omnis</l><l n="479">non ita uti corpus per se constare neque esse</l><l n="480">nec ratione cluere eadem qua constet inane,</l><l n="481">sed magis ut merito possis eventa vocare</l><l n="482">corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.</l><milestone unit="card" n="483"/><l n="483">Corpora sunt porro partim primordia rerum,</l><l n="484">partim concilio quae constant principiorum.</l><l n="485">sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis</l><l n="486">stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.</l><l n="487">etsi difficile esse videtur credere quicquam</l><l n="488">in rebus solido reperiri corpore posse.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>