<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.311-1.372</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.311-1.372</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="311">quin etiam multis solis redeuntibus annis</l><l n="312">anulus in digito subter tenuatur habendo,</l><l n="313">stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri</l><l n="314">ferreus occulte decrescit vomer in arvis,</l><l n="315">strataque iam volgi pedibus detrita viarum</l><l n="316">saxea conspicimus; tum portas propter aena</l><l n="317">signa manus dextras ostendunt adtenuari</l><l n="318">saepe salutantum tactu praeterque meantum.</l><l n="319">haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.</l><l n="320">sed quae corpora decedant in tempore quoque,</l><l n="321">invida praeclusit speciem natura videndi.</l><l n="322">Postremo quae cumque dies naturaque rebus</l><l n="323">paulatim tribuit moderatim crescere cogens,</l><l n="324">nulla potest oculorum acies contenta tueri,</l><l n="325">nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,</l><l n="326">nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa</l><l n="327">quid quoque amittant in tempore cernere possis.</l><l n="328">corporibus caecis igitur natura gerit res.</l><milestone unit="card" n="329"/><l n="329">Nec tamen undique corporea stipata tenentur</l><l n="330">omnia natura; namque est in rebus inane.</l><l n="331">quod tibi cognosse in multis erit utile rebus</l><l n="332">nec sinet errantem dubitare et quaerere semper</l><l n="333">de summa rerum et nostris diffidere dictis.</l><l n="334">qua propter locus est intactus inane vacansque.</l><l n="335">quod si non esset, nulla ratione moveri</l><l n="336">res possent; namque officium quod corporis exstat,</l><l n="337">officere atque obstare, id in omni tempore adesset</l><l n="338">omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,</l><l n="339">principium quoniam cedendi nulla daret res.</l><l n="340">at nunc per maria ac terras sublimaque caeli</l><l n="341">multa modis multis varia ratione moveri</l><l n="342">cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,</l><l n="343">non tam sollicito motu privata carerent</l><l n="344">quam genita omnino nulla ratione fuissent,</l><l n="345">undique materies quoniam stipata quiesset.</l><l n="346">Praeterea quamvis solidae res esse putentur,</l><l n="347">hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.</l><l n="348">in saxis ac speluncis permanat aquarum</l><l n="349">liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.</l><l n="350">dissipat in corpus sese cibus omne animantum;</l><l n="351">crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,</l><l n="352">quod cibus in totas usque ab radicibus imis</l><l n="353">per truncos ac per ramos diffunditur omnis.</l><l n="354">inter saepta meant voces et clausa domorum</l><l n="355">transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.</l><l n="356">quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque</l><l n="357">transire, haud ulla fieri ratione videres.</l><l n="358">Denique cur alias aliis praestare videmus</l><l n="359">pondere res rebus nihilo maiore figura?</l><l n="360">nam si tantundemst in lanae glomere quantum</l><l n="361">corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,</l><l n="362">corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,</l><l n="363">contra autem natura manet sine pondere inanis.</l><l n="364">ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,</l><l n="365">ni mirum plus esse sibi declarat inanis;</l><l n="366">at contra gravius plus in se corporis esse</l><l n="367">dedicat et multo vacui minus intus habere.</l><l n="368">est igitur ni mirum id quod ratione sagaci</l><l n="369">quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.</l><milestone unit="card" n="370"/><l n="370">Illud in his rebus ne te deducere vero</l><l n="371">possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.</l><l n="372">cedere squamigeris latices nitentibus aiunt</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>