<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.291-1.670</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.291-1.670</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="291">quae vel uti validum cum flumen procubuere</l><l n="292">quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque</l><l n="293">impetibus crebris, inter dum vertice torto</l><l n="294">corripiunt rapidique rotanti turbine portant.</l><l n="295">quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,</l><l n="296">quandoquidem factis et moribus aemula magnis</l><l n="297">amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.</l><l n="298">Tum porro varios rerum sentimus odores</l><l n="299">nec tamen ad naris venientis cernimus umquam</l><l n="300">nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus</l><l n="301">usurpare oculis nec voces cernere suemus;</l><l n="302">quae tamen omnia corporea constare necessest</l><l n="303">natura, quoniam sensus inpellere possunt;</l><l n="304">tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.</l><l n="305">Denique fluctifrago suspensae in litore vestis</l><l n="306">uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.</l><l n="307">at neque quo pacto persederit umor aquai</l><l n="308">visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.</l><l n="309">in parvas igitur partis dispergitur umor,</l><l n="310">quas oculi nulla possunt ratione videre.</l><l n="311">quin etiam multis solis redeuntibus annis</l><l n="312">anulus in digito subter tenuatur habendo,</l><l n="313">stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri</l><l n="314">ferreus occulte decrescit vomer in arvis,</l><l n="315">strataque iam volgi pedibus detrita viarum</l><l n="316">saxea conspicimus; tum portas propter aena</l><l n="317">signa manus dextras ostendunt adtenuari</l><l n="318">saepe salutantum tactu praeterque meantum.</l><l n="319">haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.</l><l n="320">sed quae corpora decedant in tempore quoque,</l><l n="321">invida praeclusit speciem natura videndi.</l><l n="322">Postremo quae cumque dies naturaque rebus</l><l n="323">paulatim tribuit moderatim crescere cogens,</l><l n="324">nulla potest oculorum acies contenta tueri,</l><l n="325">nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,</l><l n="326">nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa</l><l n="327">quid quoque amittant in tempore cernere possis.</l><l n="328">corporibus caecis igitur natura gerit res.</l><milestone unit="card" n="329"/><l n="329">Nec tamen undique corporea stipata tenentur</l><l n="330">omnia natura; namque est in rebus inane.</l><l n="331">quod tibi cognosse in multis erit utile rebus</l><l n="332">nec sinet errantem dubitare et quaerere semper</l><l n="333">de summa rerum et nostris diffidere dictis.</l><l n="334">qua propter locus est intactus inane vacansque.</l><l n="335">quod si non esset, nulla ratione moveri</l><l n="336">res possent; namque officium quod corporis exstat,</l><l n="337">officere atque obstare, id in omni tempore adesset</l><l n="338">omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,</l><l n="339">principium quoniam cedendi nulla daret res.</l><l n="340">at nunc per maria ac terras sublimaque caeli</l><l n="341">multa modis multis varia ratione moveri</l><l n="342">cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,</l><l n="343">non tam sollicito motu privata carerent</l><l n="344">quam genita omnino nulla ratione fuissent,</l><l n="345">undique materies quoniam stipata quiesset.</l><l n="346">Praeterea quamvis solidae res esse putentur,</l><l n="347">hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.</l><l n="348">in saxis ac speluncis permanat aquarum</l><l n="349">liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.</l><l n="350">dissipat in corpus sese cibus omne animantum;</l><l n="351">crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,</l><l n="352">quod cibus in totas usque ab radicibus imis</l><l n="353">per truncos ac per ramos diffunditur omnis.</l><l n="354">inter saepta meant voces et clausa domorum</l><l n="355">transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.</l><l n="356">quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque</l><l n="357">transire, haud ulla fieri ratione videres.</l><l n="358">Denique cur alias aliis praestare videmus</l><l n="359">pondere res rebus nihilo maiore figura?</l><l n="360">nam si tantundemst in lanae glomere quantum</l><l n="361">corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,</l><l n="362">corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,</l><l n="363">contra autem natura manet sine pondere inanis.</l><l n="364">ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,</l><l n="365">ni mirum plus esse sibi declarat inanis;</l><l n="366">at contra gravius plus in se corporis esse</l><l n="367">dedicat et multo vacui minus intus habere.</l><l n="368">est igitur ni mirum id quod ratione sagaci</l><l n="369">quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.</l><milestone unit="card" n="370"/><l n="370">Illud in his rebus ne te deducere vero</l><l n="371">possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.</l><l n="372">cedere squamigeris latices nitentibus aiunt</l><l n="373">et liquidas aperire vias, quia post loca pisces</l><l n="374">linquant, quo possint cedentes confluere undae;</l><l n="375">sic alias quoque res inter se posse moveri</l><l n="376">et mutare locum, quamvis sint omnia plena.</l><l n="377">scilicet id falsa totum ratione receptumst.</l><l n="378">nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,</l><l n="379">ni spatium dederint latices? concedere porro</l><l n="380">quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?</l><l n="381">aut igitur motu privandumst corpora quaeque</l><l n="382">aut esse admixtum dicundumst rebus inane,</l><l n="383">unde initum primum capiat res quaeque movendi.</l><l n="384">Postremo duo de concursu corpora lata</l><l n="385">si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,</l><l n="386">inter corpora quod fiat, possidat inane.</l><l n="387">is porro quamvis circum celerantibus auris</l><l n="388">confluat, haud poterit tamen uno tempore totum</l><l n="389">compleri spatium; nam primum quemque necessest</l><l n="390">occupet ille locum, deinde omnia possideantur.</l><l n="391">quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,</l><l n="392">tum putat id fieri quia se condenseat aer,</l><l n="393">errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante</l><l n="394">et repletur item vacuum quod constitit ante,</l><l n="395">nec tali ratione potest denserier aer</l><l n="396">nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,</l><l n="397">ipse in se trahere et partis conducere in unum.</l><l n="398">Qua propter, quamvis causando multa moreris,</l><l n="399">esse in rebus inane tamen fateare necessest.</l><l n="400">multaque praeterea tibi possum commemorando</l><l n="401">argumenta fidem dictis conradere nostris.</l><l n="402">verum animo satis haec vestigia parva sagaci</l><l n="403">sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.</l><l n="404">namque canes ut montivagae persaepe ferai</l><l n="405">naribus inveniunt intectas fronde quietes,</l><l n="406">cum semel institerunt vestigia certa viai,</l><l n="407">sic alid ex alio per te tute ipse videre</l><l n="408">talibus in rebus poteris caecasque latebras</l><l n="409">insinuare omnis et verum protrahere inde.</l><l n="410">quod si pigraris paulumve recesseris ab re,</l><l n="411">hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:</l><l n="412">usque adeo largos haustus e fontibus magnis</l><l n="413">lingua meo suavis diti de pectore fundet,</l><l n="414">ut verear ne tarda prius per membra senectus</l><l n="415">serpat et in nobis vitai claustra resolvat,</l><l n="416">quam tibi de quavis una re versibus omnis</l><l n="417">argumentorum sit copia missa per auris.</l><milestone unit="card" n="418"/><l n="418">Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,</l><l n="419">omnis ut est igitur per se natura duabus</l><l n="420">constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,</l><l n="421">haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.</l><l n="422">corpus enim per se communis dedicat esse</l><l n="423">sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,</l><l n="424">haut erit occultis de rebus quo referentes</l><l n="425">confirmare animi quicquam ratione queamus.</l><l n="426">tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,</l><l n="427">si nullum foret, haut usquam sita corpora possent</l><l n="428">esse neque omnino quoquam diversa meare;</l><l n="429">id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="430">praeterea nihil est quod possis dicere ab omni</l><l n="431">corpore seiunctum secretumque esse ab inani,</l><l n="432">quod quasi tertia sit numero natura reperta.</l><l n="433">nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum</l><l n="434">augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;</l><l n="435">cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,</l><l n="436">corporis augebit numerum summamque sequetur;</l><l n="437">sin intactile erit, nulla de parte quod ullam</l><l n="438">rem prohibere queat per se transire meantem,</l><l n="439">scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.</l><l n="440">Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid</l><l n="441">aut aliis fungi debebit agentibus ipsum</l><l n="442">aut erit ut possint in eo res esse gerique.</l><l n="443">at facere et fungi sine corpore nulla potest res</l><l n="444">nec praebere locum porro nisi inane vacansque.</l><l n="445">ergo praeter inane et corpora tertia per se</l><l n="446">nulla potest rerum in numero natura relinqui,</l><l n="447">nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros</l><l n="448">nec ratione animi quam quisquam possit apisci.</l><l n="449">Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus</l><l n="450">rebus ea invenies aut horum eventa videbis.</l><l n="451">coniunctum est id quod nusquam sine permitiali</l><l n="452">discidio potis est seiungi seque gregari,</l><l n="453">pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,</l><l n="454">tactus corporibus cunctis, intactus inani.</l><l n="455">servitium contra paupertas divitiaeque,</l><l n="456">libertas bellum concordia cetera quorum</l><l n="457">adventu manet incolumis natura abituque,</l><l n="458">haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.</l><l n="459">tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis</l><l n="460">consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,</l><l n="461">tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;</l><l n="462">nec per se quemquam tempus sentire fatendumst</l><l n="463">semotum ab rerum motu placidaque quiete.</l><l n="464">denique Tyndaridem raptam belloque subactas</l><l n="465">Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst</l><l n="466">ne forte haec per se cogant nos esse fateri,</l><l n="467">quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,</l><l n="468">inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;</l><l n="469">namque aliud terris, aliud regionibus ipsis</l><l n="470">eventum dici poterit quod cumque erit actum.</l><l n="471">denique materies si rerum nulla fuisset</l><l n="472">nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,</l><l n="473">numquam Tyndaridis forma conflatus amore</l><l n="474">ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens</l><l n="475">clara accendisset saevi certamina belli</l><l n="476">nec clam durateus Troiianis Pergama partu</l><l n="477">inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;</l><l n="478">perspicere ut possis res gestas funditus omnis</l><l n="479">non ita uti corpus per se constare neque esse</l><l n="480">nec ratione cluere eadem qua constet inane,</l><l n="481">sed magis ut merito possis eventa vocare</l><l n="482">corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.</l><milestone unit="card" n="483"/><l n="483">Corpora sunt porro partim primordia rerum,</l><l n="484">partim concilio quae constant principiorum.</l><l n="485">sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis</l><l n="486">stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.</l><l n="487">etsi difficile esse videtur credere quicquam</l><l n="488">in rebus solido reperiri corpore posse.</l><l n="489">transit enim fulmen caeli per saepta domorum</l><l n="490">clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni</l><l n="491">dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;</l><l n="492">cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,</l><l n="493">tum glacies aeris flamma devicta liquescit;</l><l n="494">permanat calor argentum penetraleque frigus,</l><l n="495">quando utrumque manu retinentes pocula rite</l><l n="496">sensimus infuso lympharum rore superne.</l><l n="497">usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.</l><l n="498">sed quia vera tamen ratio naturaque rerum</l><l n="499">cogit, ades, paucis dum versibus expediamus</l><l n="500">esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,</l><l n="501">semina quae rerum primordiaque esse docemus,</l><l n="502">unde omnis rerum nunc constet summa creata.</l><l n="503">Principio quoniam duplex natura duarum</l><l n="504">dissimilis rerum longe constare repertast,</l><l n="505">corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,</l><l n="506">esse utramque sibi per se puramque necessest.</l><l n="507">nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,</l><l n="508">corpus ea non est; qua porro cumque tenet se</l><l n="509">corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.</l><l n="510">sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.</l><l n="511">Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,</l><l n="512">materiem circum solidam constare necessest;</l><l n="513">nec res ulla potest vera ratione probari</l><l n="514">corpore inane suo celare atque intus habere,</l><l n="515">si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.</l><l n="516">id porro nihil esse potest nisi materiai</l><l n="517">concilium, quod inane queat rerum cohibere.</l><l n="518">materies igitur, solido quae corpore constat,</l><l n="519">esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.</l><l n="520">Tum porro si nil esset quod inane vocaret,</l><l n="521">omne foret solidum; nisi contra corpora certa</l><l n="522">essent quae loca complerent quae cumque tenerent</l><l n="523">omne quod est spatium, vacuum constaret inane.</l><l n="524">alternis igitur ni mirum corpus inani</l><l n="525">distinctum, quoniam nec plenum naviter extat</l><l n="526">nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,</l><l n="527">quae spatium pleno possint distinguere inane.</l><l n="528">haec neque dissolui plagis extrinsecus icta</l><l n="529">possunt nec porro penitus penetrata retexi</l><l n="530">nec ratione queunt alia temptata labare;</l><l n="531">id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="532">nam neque conlidi sine inani posse videtur</l><l n="533">quicquam nec frangi nec findi in bina secando</l><l n="534">nec capere umorem neque item manabile frigus</l><l n="535">nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.</l><l n="536">et quo quaeque magis cohibet res intus inane,</l><l n="537">tam magis his rebus penitus temptata labascit.</l><l n="538">ergo si solida ac sine inani corpora prima</l><l n="539">sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.</l><l n="540">Praeterea nisi materies aeterna fuisset,</l><l n="541">antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent</l><l n="542">de nihiloque renata forent quae cumque videmus.</l><l n="543">at quoniam supra docui nil posse creari</l><l n="544">de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,</l><l n="545">esse inmortali primordia corpore debent,</l><l n="546">dissolui quo quaeque supremo tempore possint,</l><l n="547">materies ut subpeditet rebus reparandis.</l><l n="548">sunt igitur solida primordia simplicitate</l><l n="549">nec ratione queunt alia servata per aevom</l><l n="550">ex infinito iam tempore res reparare.</l><milestone unit="card" n="551"/><l n="551">denique si nullam finem natura parasset</l><l n="552">frangendis rebus, iam corpora materiai</l><l n="553">usque redacta forent aevo frangente priore,</l><l n="554">ut nihil ex illis a certo tempore posset</l><l n="555">conceptum summum aetatis pervadere finem.</l><l n="556">nam quidvis citius dissolvi posse videmus</l><l n="557">quam rursus refici; qua propter longa diei</l><l n="558">infinita aetas ante acti temporis omnis</l><l n="559">quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,</l><l n="560">numquam relicuo reparari tempore posset.</l><l n="561">at nunc ni mirum frangendi reddita finis</l><l n="562">certa manet, quoniam refici rem quamque videmus</l><l n="563">et finita simul generatim tempora rebus</l><l n="564">stare, quibus possint aevi contingere florem.</l><l n="565">Huc accedit uti, solidissima materiai</l><l n="566">corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,</l><l n="567">mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,</l><l n="568">quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,</l><l n="569">admixtum quoniam semel est in rebus inane.</l><l n="570">at contra si mollia sint primordia rerum,</l><l n="571">unde queant validi silices ferrumque creari,</l><l n="572">non poterit ratio reddi; nam funditus omnis</l><l n="573">principio fundamenti natura carebit.</l><l n="574">sunt igitur solida pollentia simplicitate,</l><l n="575">quorum condenso magis omnia conciliatu</l><l n="576">artari possunt validasque ostendere viris.</l><l n="577">porro si nullast frangendis reddita finis</l><l n="578">corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque</l><l n="579">nunc etiam superare necessest corpora rebus,</l><l n="580">quae non dum clueant ullo temptata periclo.</l><l n="581">at quoniam fragili natura praedita constant,</l><l n="582">discrepat aeternum tempus potuisse manere</l><l n="583">innumerabilibus plagis vexata per aevom.</l><l n="584">Denique iam quoniam generatim reddita finis</l><l n="585">crescendi rebus constat vitamque tenendi,</l><l n="586">et quid quaeque queant per foedera naturai,</l><l n="587">quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,</l><l n="588">nec commutatur quicquam, quin omnia constant</l><l n="589">usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae</l><l n="590">ostendant maculas generalis corpore inesse,</l><l n="591">inmutabilis materiae quoque corpus habere</l><l n="592">debent ni mirum; nam si primordia rerum</l><l n="593">commutari aliqua possent ratione revicta,</l><l n="594">incertum quoque iam constet quid possit oriri,</l><l n="595">quid nequeat, finita potestas denique cuique</l><l n="596">qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,</l><l n="597">nec totiens possent generatim saecla referre</l><l n="598">naturam mores victum motusque parentum.</l><milestone unit="card" n="599"/><l n="599">Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen</l><l n="600">corporis illius, quod nostri cernere sensus</l><l n="601">iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat</l><l n="602">et minima constat natura nec fuit umquam</l><l n="603">per se secretum neque post hac esse valebit,</l><l n="604">alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,</l><l n="605">inde aliae atque aliae similes ex ordine partes</l><l n="606">agmine condenso naturam corporis explent;</l><l n="607">quae quoniam per se nequeunt constare, necessest</l><l n="608">haerere unde queant nulla ratione revelli.</l><l n="609">sunt igitur solida primordia simplicitate,</l><l n="610">quae minimis stipata cohaerent partibus arte.</l><l n="611">non ex illorum conventu conciliata,</l><l n="612">sed magis aeterna pollentia simplicitate,</l><l n="613">unde neque avelli quicquam neque deminui iam</l><l n="614">concedit natura reservans semina rebus.</l><l n="615">Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque</l><l n="616">corpora constabunt ex partibus infinitis,</l><l n="617">quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit</l><l n="618">dimidiam partem nec res praefiniet ulla.</l><l n="619">ergo rerum inter summam minimamque quod escit,</l><l n="620">nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis</l><l n="621">summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,</l><l n="622">ex infinitis constabunt partibus aeque.</l><l n="623">quod quoniam ratio reclamat vera negatque</l><l n="624">credere posse animum, victus fateare necessest</l><l n="625">esse ea quae nullis iam praedita partibus extent</l><l n="626">et minima constent natura. quae quoniam sunt,</l><l n="627">illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.</l><l n="628">Denique si minimas in partis cuncta resolvi</l><l n="629">cogere consuesset rerum natura creatrix,</l><l n="630">iam nihil ex illis eadem reparare valeret</l><l n="631">propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,</l><l n="632">non possunt ea quae debet genitalis habere</l><l n="633">materies, varios conexus pondera plagas</l><l n="634">concursus motus, per quas res quaeque geruntur.</l><milestone unit="card" n="635"/><l n="635">Quapropter qui materiem rerum esse putarunt</l><l n="636">ignem atque ex igni summam consistere solo,</l><l n="637">magno opere a vera lapsi ratione videntur.</l><l n="638">Heraclitus init quorum dux proelia primus,</l><l n="639">clarus <add>ob</add> obscuram linguam magis inter inanis</l><l n="640">quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;</l><l n="641">omnia enim stolidi magis admirantur amantque,</l><l n="642">inversis quae sub verbis latitantia cernunt,</l><l n="643">veraque constituunt quae belle tangere possunt</l><l n="644">auris et lepido quae sunt fucata sonore.</l><l n="645">Nam cur tam variae res possent esse, requiro,</l><l n="646">ex uno si sunt igni puroque creatae?</l><l n="647">nil prodesset enim calidum denserier ignem</l><l n="648">nec rare fieri, si partes ignis eandem</l><l n="649">naturam quam totus habet super ignis haberent.</l><l n="650">acrior ardor enim conductis partibus esset,</l><l n="651">languidior porro disiectis <add>dis</add>que supatis.</l><l n="652">amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis</l><l n="653">talibus in causis, ne dum variantia rerum</l><l n="654">tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.</l><l n="655">Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,</l><l n="656">denseri poterunt ignes rarique relinqui;</l><l n="657">sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint</l><l n="658">et fugitant in rebus inane relinquere purum,</l><l n="659">ardua dum metuunt, amittunt vera viai</l><l n="660">nec rursum cernunt exempto rebus inane</l><l n="661">omnia denseri fierique ex omnibus unum</l><l n="662">corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,</l><l n="663">aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,</l><l n="664">ut videas non e stipatis partibus esse.</l><l n="665">Quod si forte alia credunt ratione potesse</l><l n="666">ignis in coetu stingui mutareque corpus,</l><l n="667">scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,</l><l n="668">occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor</l><l n="669">omnis et <add>e</add> nihilo fient quae cumque creantur;</l><l n="670">nam quod cumque suis mutatum finibus exit,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>