<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.262-1.348</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.262-1.348</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="262">haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,</l><l n="263">quando alit ex alio reficit natura nec ullam</l><l n="264">rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.</l><l n="265">Nunc age, res quoniam docui non posse creari</l><l n="266">de nihilo neque item genitas ad nil revocari,</l><l n="267">ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,</l><l n="268">quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,</l><l n="269">accipe praeterea quae corpora tute necessest</l><l n="270">confiteare esse in rebus nec posse videri.</l><l n="271">Principio venti vis verberat incita corpus</l><l n="272">ingentisque ruit navis et nubila differt,</l><l n="273">inter dum rapido percurrens turbine campos</l><l n="274">arboribus magnis sternit montisque supremos</l><l n="275">silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri</l><l n="276">cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.</l><l n="277">sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,</l><l n="278">quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli</l><l n="279">verrunt ac subito vexantia turbine raptant,</l><l n="280">nec ratione fluunt alia stragemque propagant</l><l n="281">et cum mollis aquae fertur natura repente</l><l n="282">flumine abundanti, quam largis imbribus auget</l><l n="283">montibus ex altis magnus decursus aquai</l><l n="284">fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,</l><l n="285">nec validi possunt pontes venientis aquai</l><l n="286">vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri</l><l n="287">molibus incurrit validis cum viribus amnis,</l><l n="288">dat sonitu magno stragem volvitque sub undis</l><l n="289">grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.</l><l n="290">sic igitur debent venti quoque flamina ferri,</l><l n="291">quae vel uti validum cum flumen procubuere</l><l n="292">quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque</l><l n="293">impetibus crebris, inter dum vertice torto</l><l n="294">corripiunt rapidique rotanti turbine portant.</l><l n="295">quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,</l><l n="296">quandoquidem factis et moribus aemula magnis</l><l n="297">amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.</l><l n="298">Tum porro varios rerum sentimus odores</l><l n="299">nec tamen ad naris venientis cernimus umquam</l><l n="300">nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus</l><l n="301">usurpare oculis nec voces cernere suemus;</l><l n="302">quae tamen omnia corporea constare necessest</l><l n="303">natura, quoniam sensus inpellere possunt;</l><l n="304">tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.</l><l n="305">Denique fluctifrago suspensae in litore vestis</l><l n="306">uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.</l><l n="307">at neque quo pacto persederit umor aquai</l><l n="308">visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.</l><l n="309">in parvas igitur partis dispergitur umor,</l><l n="310">quas oculi nulla possunt ratione videre.</l><l n="311">quin etiam multis solis redeuntibus annis</l><l n="312">anulus in digito subter tenuatur habendo,</l><l n="313">stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri</l><l n="314">ferreus occulte decrescit vomer in arvis,</l><l n="315">strataque iam volgi pedibus detrita viarum</l><l n="316">saxea conspicimus; tum portas propter aena</l><l n="317">signa manus dextras ostendunt adtenuari</l><l n="318">saepe salutantum tactu praeterque meantum.</l><l n="319">haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.</l><l n="320">sed quae corpora decedant in tempore quoque,</l><l n="321">invida praeclusit speciem natura videndi.</l><l n="322">Postremo quae cumque dies naturaque rebus</l><l n="323">paulatim tribuit moderatim crescere cogens,</l><l n="324">nulla potest oculorum acies contenta tueri,</l><l n="325">nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,</l><l n="326">nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa</l><l n="327">quid quoque amittant in tempore cernere possis.</l><l n="328">corporibus caecis igitur natura gerit res.</l><milestone unit="card" n="329"/><l n="329">Nec tamen undique corporea stipata tenentur</l><l n="330">omnia natura; namque est in rebus inane.</l><l n="331">quod tibi cognosse in multis erit utile rebus</l><l n="332">nec sinet errantem dubitare et quaerere semper</l><l n="333">de summa rerum et nostris diffidere dictis.</l><l n="334">qua propter locus est intactus inane vacansque.</l><l n="335">quod si non esset, nulla ratione moveri</l><l n="336">res possent; namque officium quod corporis exstat,</l><l n="337">officere atque obstare, id in omni tempore adesset</l><l n="338">omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,</l><l n="339">principium quoniam cedendi nulla daret res.</l><l n="340">at nunc per maria ac terras sublimaque caeli</l><l n="341">multa modis multis varia ratione moveri</l><l n="342">cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,</l><l n="343">non tam sollicito motu privata carerent</l><l n="344">quam genita omnino nulla ratione fuissent,</l><l n="345">undique materies quoniam stipata quiesset.</l><l n="346">Praeterea quamvis solidae res esse putentur,</l><l n="347">hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.</l><l n="348">in saxis ac speluncis permanat aquarum</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>