<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.235-1.312</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.235-1.312</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="235">e quibus haec rerum consistit summa refecta,</l><l n="236">inmortali sunt natura praedita certe.</l><l n="237">haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.</l><milestone unit="card" n="238"/><l n="238">Denique res omnis eadem vis causaque volgo</l><l n="239">conficeret, nisi materies aeterna teneret,</l><l n="240">inter se nexus minus aut magis indupedita;</l><l n="241">tactus enim leti satis esset causa profecto,</l><l n="242">quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum</l><l n="243">contextum vis deberet dissolvere quaeque.</l><l n="244">at nunc, inter se quia nexus principiorum</l><l n="245">dissimiles constant aeternaque materies est,</l><l n="246">incolumi remanent res corpore, dum satis acris</l><l n="247">vis obeat pro textura cuiusque reperta.</l><l n="248">haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes</l><l n="249">discidio redeunt in corpora materiai.</l><l n="250">postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether</l><l n="251">in gremium matris terrai praecipitavit;</l><l n="252">at nitidae surgunt fruges ramique virescunt</l><l n="253">arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.</l><l n="254">hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,</l><l n="255">hinc laetas urbes pueris florere videmus</l><l n="256">frondiferasque novis avibus canere undique silvas,</l><l n="257">hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta</l><l n="258">corpora deponunt et candens lacteus umor</l><l n="259">uberibus manat distentis, hinc nova proles</l><l n="260">artubus infirmis teneras lasciva per herbas</l><l n="261">ludit lacte mero mentes perculsa novellas.</l><l n="262">haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,</l><l n="263">quando alit ex alio reficit natura nec ullam</l><l n="264">rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.</l><l n="265">Nunc age, res quoniam docui non posse creari</l><l n="266">de nihilo neque item genitas ad nil revocari,</l><l n="267">ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,</l><l n="268">quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,</l><l n="269">accipe praeterea quae corpora tute necessest</l><l n="270">confiteare esse in rebus nec posse videri.</l><l n="271">Principio venti vis verberat incita corpus</l><l n="272">ingentisque ruit navis et nubila differt,</l><l n="273">inter dum rapido percurrens turbine campos</l><l n="274">arboribus magnis sternit montisque supremos</l><l n="275">silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri</l><l n="276">cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.</l><l n="277">sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,</l><l n="278">quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli</l><l n="279">verrunt ac subito vexantia turbine raptant,</l><l n="280">nec ratione fluunt alia stragemque propagant</l><l n="281">et cum mollis aquae fertur natura repente</l><l n="282">flumine abundanti, quam largis imbribus auget</l><l n="283">montibus ex altis magnus decursus aquai</l><l n="284">fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,</l><l n="285">nec validi possunt pontes venientis aquai</l><l n="286">vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri</l><l n="287">molibus incurrit validis cum viribus amnis,</l><l n="288">dat sonitu magno stragem volvitque sub undis</l><l n="289">grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.</l><l n="290">sic igitur debent venti quoque flamina ferri,</l><l n="291">quae vel uti validum cum flumen procubuere</l><l n="292">quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque</l><l n="293">impetibus crebris, inter dum vertice torto</l><l n="294">corripiunt rapidique rotanti turbine portant.</l><l n="295">quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,</l><l n="296">quandoquidem factis et moribus aemula magnis</l><l n="297">amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.</l><l n="298">Tum porro varios rerum sentimus odores</l><l n="299">nec tamen ad naris venientis cernimus umquam</l><l n="300">nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus</l><l n="301">usurpare oculis nec voces cernere suemus;</l><l n="302">quae tamen omnia corporea constare necessest</l><l n="303">natura, quoniam sensus inpellere possunt;</l><l n="304">tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.</l><l n="305">Denique fluctifrago suspensae in litore vestis</l><l n="306">uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.</l><l n="307">at neque quo pacto persederit umor aquai</l><l n="308">visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.</l><l n="309">in parvas igitur partis dispergitur umor,</l><l n="310">quas oculi nulla possunt ratione videre.</l><l n="311">quin etiam multis solis redeuntibus annis</l><l n="312">anulus in digito subter tenuatur habendo,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>