<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.226-1.450</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.226-1.450</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="226">si penitus peremit consumens materiem omnem,</l><l n="227">unde animale genus generatim in lumina vitae</l><l n="228">redducit Venus, aut redductum daedala tellus</l><l n="229">unde alit atque auget generatim pabula praebens?</l><l n="230">unde mare ingenuei fontes externaque longe</l><l n="231">flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?</l><l n="232">omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,</l><l n="233">infinita aetas consumpse ante acta diesque.</l><l n="234">quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere</l><l n="235">e quibus haec rerum consistit summa refecta,</l><l n="236">inmortali sunt natura praedita certe.</l><l n="237">haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.</l><milestone unit="card" n="238"/><l n="238">Denique res omnis eadem vis causaque volgo</l><l n="239">conficeret, nisi materies aeterna teneret,</l><l n="240">inter se nexus minus aut magis indupedita;</l><l n="241">tactus enim leti satis esset causa profecto,</l><l n="242">quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum</l><l n="243">contextum vis deberet dissolvere quaeque.</l><l n="244">at nunc, inter se quia nexus principiorum</l><l n="245">dissimiles constant aeternaque materies est,</l><l n="246">incolumi remanent res corpore, dum satis acris</l><l n="247">vis obeat pro textura cuiusque reperta.</l><l n="248">haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes</l><l n="249">discidio redeunt in corpora materiai.</l><l n="250">postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether</l><l n="251">in gremium matris terrai praecipitavit;</l><l n="252">at nitidae surgunt fruges ramique virescunt</l><l n="253">arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.</l><l n="254">hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,</l><l n="255">hinc laetas urbes pueris florere videmus</l><l n="256">frondiferasque novis avibus canere undique silvas,</l><l n="257">hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta</l><l n="258">corpora deponunt et candens lacteus umor</l><l n="259">uberibus manat distentis, hinc nova proles</l><l n="260">artubus infirmis teneras lasciva per herbas</l><l n="261">ludit lacte mero mentes perculsa novellas.</l><l n="262">haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,</l><l n="263">quando alit ex alio reficit natura nec ullam</l><l n="264">rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.</l><l n="265">Nunc age, res quoniam docui non posse creari</l><l n="266">de nihilo neque item genitas ad nil revocari,</l><l n="267">ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,</l><l n="268">quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,</l><l n="269">accipe praeterea quae corpora tute necessest</l><l n="270">confiteare esse in rebus nec posse videri.</l><l n="271">Principio venti vis verberat incita corpus</l><l n="272">ingentisque ruit navis et nubila differt,</l><l n="273">inter dum rapido percurrens turbine campos</l><l n="274">arboribus magnis sternit montisque supremos</l><l n="275">silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri</l><l n="276">cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.</l><l n="277">sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,</l><l n="278">quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli</l><l n="279">verrunt ac subito vexantia turbine raptant,</l><l n="280">nec ratione fluunt alia stragemque propagant</l><l n="281">et cum mollis aquae fertur natura repente</l><l n="282">flumine abundanti, quam largis imbribus auget</l><l n="283">montibus ex altis magnus decursus aquai</l><l n="284">fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,</l><l n="285">nec validi possunt pontes venientis aquai</l><l n="286">vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri</l><l n="287">molibus incurrit validis cum viribus amnis,</l><l n="288">dat sonitu magno stragem volvitque sub undis</l><l n="289">grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.</l><l n="290">sic igitur debent venti quoque flamina ferri,</l><l n="291">quae vel uti validum cum flumen procubuere</l><l n="292">quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque</l><l n="293">impetibus crebris, inter dum vertice torto</l><l n="294">corripiunt rapidique rotanti turbine portant.</l><l n="295">quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,</l><l n="296">quandoquidem factis et moribus aemula magnis</l><l n="297">amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.</l><l n="298">Tum porro varios rerum sentimus odores</l><l n="299">nec tamen ad naris venientis cernimus umquam</l><l n="300">nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus</l><l n="301">usurpare oculis nec voces cernere suemus;</l><l n="302">quae tamen omnia corporea constare necessest</l><l n="303">natura, quoniam sensus inpellere possunt;</l><l n="304">tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.</l><l n="305">Denique fluctifrago suspensae in litore vestis</l><l n="306">uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.</l><l n="307">at neque quo pacto persederit umor aquai</l><l n="308">visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.</l><l n="309">in parvas igitur partis dispergitur umor,</l><l n="310">quas oculi nulla possunt ratione videre.</l><l n="311">quin etiam multis solis redeuntibus annis</l><l n="312">anulus in digito subter tenuatur habendo,</l><l n="313">stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri</l><l n="314">ferreus occulte decrescit vomer in arvis,</l><l n="315">strataque iam volgi pedibus detrita viarum</l><l n="316">saxea conspicimus; tum portas propter aena</l><l n="317">signa manus dextras ostendunt adtenuari</l><l n="318">saepe salutantum tactu praeterque meantum.</l><l n="319">haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.</l><l n="320">sed quae corpora decedant in tempore quoque,</l><l n="321">invida praeclusit speciem natura videndi.</l><l n="322">Postremo quae cumque dies naturaque rebus</l><l n="323">paulatim tribuit moderatim crescere cogens,</l><l n="324">nulla potest oculorum acies contenta tueri,</l><l n="325">nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,</l><l n="326">nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa</l><l n="327">quid quoque amittant in tempore cernere possis.</l><l n="328">corporibus caecis igitur natura gerit res.</l><milestone unit="card" n="329"/><l n="329">Nec tamen undique corporea stipata tenentur</l><l n="330">omnia natura; namque est in rebus inane.</l><l n="331">quod tibi cognosse in multis erit utile rebus</l><l n="332">nec sinet errantem dubitare et quaerere semper</l><l n="333">de summa rerum et nostris diffidere dictis.</l><l n="334">qua propter locus est intactus inane vacansque.</l><l n="335">quod si non esset, nulla ratione moveri</l><l n="336">res possent; namque officium quod corporis exstat,</l><l n="337">officere atque obstare, id in omni tempore adesset</l><l n="338">omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,</l><l n="339">principium quoniam cedendi nulla daret res.</l><l n="340">at nunc per maria ac terras sublimaque caeli</l><l n="341">multa modis multis varia ratione moveri</l><l n="342">cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,</l><l n="343">non tam sollicito motu privata carerent</l><l n="344">quam genita omnino nulla ratione fuissent,</l><l n="345">undique materies quoniam stipata quiesset.</l><l n="346">Praeterea quamvis solidae res esse putentur,</l><l n="347">hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.</l><l n="348">in saxis ac speluncis permanat aquarum</l><l n="349">liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.</l><l n="350">dissipat in corpus sese cibus omne animantum;</l><l n="351">crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,</l><l n="352">quod cibus in totas usque ab radicibus imis</l><l n="353">per truncos ac per ramos diffunditur omnis.</l><l n="354">inter saepta meant voces et clausa domorum</l><l n="355">transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.</l><l n="356">quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque</l><l n="357">transire, haud ulla fieri ratione videres.</l><l n="358">Denique cur alias aliis praestare videmus</l><l n="359">pondere res rebus nihilo maiore figura?</l><l n="360">nam si tantundemst in lanae glomere quantum</l><l n="361">corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,</l><l n="362">corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,</l><l n="363">contra autem natura manet sine pondere inanis.</l><l n="364">ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,</l><l n="365">ni mirum plus esse sibi declarat inanis;</l><l n="366">at contra gravius plus in se corporis esse</l><l n="367">dedicat et multo vacui minus intus habere.</l><l n="368">est igitur ni mirum id quod ratione sagaci</l><l n="369">quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.</l><milestone unit="card" n="370"/><l n="370">Illud in his rebus ne te deducere vero</l><l n="371">possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.</l><l n="372">cedere squamigeris latices nitentibus aiunt</l><l n="373">et liquidas aperire vias, quia post loca pisces</l><l n="374">linquant, quo possint cedentes confluere undae;</l><l n="375">sic alias quoque res inter se posse moveri</l><l n="376">et mutare locum, quamvis sint omnia plena.</l><l n="377">scilicet id falsa totum ratione receptumst.</l><l n="378">nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,</l><l n="379">ni spatium dederint latices? concedere porro</l><l n="380">quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?</l><l n="381">aut igitur motu privandumst corpora quaeque</l><l n="382">aut esse admixtum dicundumst rebus inane,</l><l n="383">unde initum primum capiat res quaeque movendi.</l><l n="384">Postremo duo de concursu corpora lata</l><l n="385">si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,</l><l n="386">inter corpora quod fiat, possidat inane.</l><l n="387">is porro quamvis circum celerantibus auris</l><l n="388">confluat, haud poterit tamen uno tempore totum</l><l n="389">compleri spatium; nam primum quemque necessest</l><l n="390">occupet ille locum, deinde omnia possideantur.</l><l n="391">quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,</l><l n="392">tum putat id fieri quia se condenseat aer,</l><l n="393">errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante</l><l n="394">et repletur item vacuum quod constitit ante,</l><l n="395">nec tali ratione potest denserier aer</l><l n="396">nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,</l><l n="397">ipse in se trahere et partis conducere in unum.</l><l n="398">Qua propter, quamvis causando multa moreris,</l><l n="399">esse in rebus inane tamen fateare necessest.</l><l n="400">multaque praeterea tibi possum commemorando</l><l n="401">argumenta fidem dictis conradere nostris.</l><l n="402">verum animo satis haec vestigia parva sagaci</l><l n="403">sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.</l><l n="404">namque canes ut montivagae persaepe ferai</l><l n="405">naribus inveniunt intectas fronde quietes,</l><l n="406">cum semel institerunt vestigia certa viai,</l><l n="407">sic alid ex alio per te tute ipse videre</l><l n="408">talibus in rebus poteris caecasque latebras</l><l n="409">insinuare omnis et verum protrahere inde.</l><l n="410">quod si pigraris paulumve recesseris ab re,</l><l n="411">hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:</l><l n="412">usque adeo largos haustus e fontibus magnis</l><l n="413">lingua meo suavis diti de pectore fundet,</l><l n="414">ut verear ne tarda prius per membra senectus</l><l n="415">serpat et in nobis vitai claustra resolvat,</l><l n="416">quam tibi de quavis una re versibus omnis</l><l n="417">argumentorum sit copia missa per auris.</l><milestone unit="card" n="418"/><l n="418">Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,</l><l n="419">omnis ut est igitur per se natura duabus</l><l n="420">constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,</l><l n="421">haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.</l><l n="422">corpus enim per se communis dedicat esse</l><l n="423">sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,</l><l n="424">haut erit occultis de rebus quo referentes</l><l n="425">confirmare animi quicquam ratione queamus.</l><l n="426">tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,</l><l n="427">si nullum foret, haut usquam sita corpora possent</l><l n="428">esse neque omnino quoquam diversa meare;</l><l n="429">id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.</l><l n="430">praeterea nihil est quod possis dicere ab omni</l><l n="431">corpore seiunctum secretumque esse ab inani,</l><l n="432">quod quasi tertia sit numero natura reperta.</l><l n="433">nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum</l><l n="434">augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;</l><l n="435">cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,</l><l n="436">corporis augebit numerum summamque sequetur;</l><l n="437">sin intactile erit, nulla de parte quod ullam</l><l n="438">rem prohibere queat per se transire meantem,</l><l n="439">scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.</l><l n="440">Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid</l><l n="441">aut aliis fungi debebit agentibus ipsum</l><l n="442">aut erit ut possint in eo res esse gerique.</l><l n="443">at facere et fungi sine corpore nulla potest res</l><l n="444">nec praebere locum porro nisi inane vacansque.</l><l n="445">ergo praeter inane et corpora tertia per se</l><l n="446">nulla potest rerum in numero natura relinqui,</l><l n="447">nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros</l><l n="448">nec ratione animi quam quisquam possit apisci.</l><l n="449">Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus</l><l n="450">rebus ea invenies aut horum eventa videbis.</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>